Et quoniam quid hic liber ad diuisionem prosit osten- dimus, nunc.de demonstratione dicemus, ne per ardua atque difficilia haereat qui in tanta hac disciplina uigilantissimo in- genio et sollertissimo labore sudauerit. fit enim demonstratio, id est alicuius quaesitae rei certa rationis collectio, ex ante cognitis naturaliter, ex conuenientibus, ex primis, ex causa, ex neces- sariis, ex per se inhaerentibus, sed genera speciebus propriis priora naturaliter sunt; ex generibus enim species fluunt, item species sub se positis uel speciebus uel indiuiduis priores naturaliter esse manifestum est. quae uero priora sunt, ea et praenoscuntur et notiora sunt sequentibus naturaliter, duobus enim modis primum aliquid et notum dicitur, secundum nos scilicet et secundum naturam, nobis enim illa magis cognita sunt quae sunt proxima, ut indiuidua, dehinc species, postremo genera, at uero natura conuerso modo ea sunt magis cognita quae nobis minime proxima, atque ideo quamlibet se longius 1 tunc er. C accipiunt F 3 incognita m1 in GRS accidente CN accidentia, del . a EGm2Rm2 accidenti—differentiarum in mg ., ante facile add . ea accidentia, sed del. E incognitaque—differentia- rum om. GR cognitaque (sic) ut generis ac differentiarum Sm1, del. m2 4 soluamus FHNP 5 postremum HP hunc ante omnem L, post ordinem R 6 inscitia FHN 7 quid hic liber) FGm1NP quid liber hic Em2HL hic quid liber Gm2 liber quid hic Em1R liber hic quid S; quid ad diuisionem hic liber C 8 ne—haereat] rem perarduam atque difficilem illi etiam FN ; ne et - in in difficil ** ia et hereat in ras. C 9 hereat s. l. Sm2 etiam m1 tota CFN 11 alicuius om. CL 13 priora propriis C 15 pr . uel om. L, del. Pm2 19 enim] uero N 21 natura] Ea.c.GR naturae Ep.c.FHLPS secundum naturam CN; cf. Boeth . Post. Analyt. Aristot. interpret. lib. I c. II p. 714 B non enim idem est natura prius et ad nos prius neque notius natura et nobis notius. 22 quantumlibet Em2 quantolibet Pm2 a nobis genera protulerint, tanto magis erunt lucida et natura- liter nota, differentiae uero substantiales illae sunt quas per se inesse his rebus quae demonstrantur agnoscimus, praecedere autem debet generum ac differentiarum cognitio, ut in una quaque disciplina quae sint eius rei quae demonstratur con- uenientia principia, possit intellegi, necessaria uero esse ea ipsa quae genera et differentias dicimus, nullus dubitat qui speciem sine genere et differentia intellegit essq non posse, genera uero et differentiae sunt causae specierum. idcirco enim species sunt, quia genera earum et differentiae sunt quae in syllogismis posita demonstratiuis non rei solum, uerum con- clusionis etiam causae sunt, quod postremi Resolutorii locu- pletius dicent. Cum igitur perutile sit et definitione quodlibet illud circum- scribere et diuisione dissoluere et demonstrationibus comprobare, haec autem praeter earum rerum scientiam de quibus in hoc libro disputabitur, neque intellegi neque exerceri ualeant, quis umquam poterit dubitare quin hic liber maximum totius logicae adiumentum sit, praeter quem cetera quae in ea magnam uim tenent, nullum doctrinae aditum praebent?