<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Ad diuisionem uero faciendam tam hic liber est utilis,
ut praeter earum scientiam rerum de quibus in hac libri serie
<lb n="10"/>
disputatur, casu fiat potius quam ratione partitio, hoc autem
manifestum erit, si diuisionem ipsam diuidamus, id est si nomen
ipsum diuisionis in ea quae significat partiamur, est namque
diuisio generis in species, ut cum dicimus ‘coloris aliud est
album, aliud nigrum, aliud uero medium’, rursus diuisio est,
<lb n="15"/>
quotiens uox plura significans aperitur et quam multa sint
quae ab ea significantur ostenditur, ut si quis dicat ‘nomen
canis plura significat, et hunc, latrabilem quadrupedem que et
caeleste sidus et marinam bestiam’, quae omnia a se definitione
disiuncta sunt, diuidi autem dicitur et quotiens totum in
<lb n="20"/>
partes proprias separatur, ut cum dicimus ‘domus aliud sunt
fundamenta, aliud parietes, aliud tectum’, et haec quidem
triplex diuisio secundum se partitio nuncupatur, est autem
<note type="footnote">4] in prima editione nihil eiusmodi.</note>
<note type="footnote">1 <hi rend="italic">post</hi> ponitur <hi rend="italic">add</hi>. utile est <hi rend="italic">CN, post</hi> species <hi rend="italic">s. l</hi>. utilis est <hi rend="italic">Lm2</hi>
et species—aptatur <hi rend="italic">in mg. Em2Gm2</hi> illud genus <hi rend="italic">C</hi> 3 eum <hi rend="italic">om. E</hi>,
<hi rend="italic">s. l. Gm2</hi>, ei <hi rend="italic">R</hi> 4 uti <hi rend="italic">FGLRSm1</hi> 5 reseruasse] <hi rend="italic">CPm2 edd</hi>. reser-
uare <hi rend="italic">E (</hi>-re <hi rend="italic">in ras</hi>.) <hi rend="italic">FGm2HNPm1 (ante</hi> reseruare <hi rend="italic">add</hi>. <hi rend="italic">se m1, del. m2)</hi>
reseruantes <hi rend="italic">Gm1S</hi> seruantes <hi rend="italic">Lm1</hi> seruare <hi rend="italic">m2</hi> reseruantes sumus <hi rend="italic">R</hi>
8 colloquatur] <hi rend="italic">m1 in GLS</hi> eloquatur <hi rend="italic">CEm2 (in ras.) HN</hi> collocatur <hi rend="italic">Em1R</hi>,
<hi rend="italic">m2 in GLS edd</hi>. loquatur <hi rend="italic">FP</hi> 9 utilis est <hi rend="italic">LP</hi> 10 rerum <hi rend="italic">om. E</hi>
12 <hi rend="italic">post</hi>. si <hi rend="italic">om. EG, s. l. Sm2</hi> 13 <hi rend="italic">ante</hi> partiamur <hi rend="italic">s. l</hi>. si <hi rend="italic">E</hi> partia-
tur <hi rend="italic">Gm1</hi> 14 aliud est] <hi rend="italic">CEp.c.R edd</hi>. aliud esse <hi rend="italic">Ea.c.GHLPS</hi> esse
aliud <hi rend="italic">FN</hi> 15 rursum <hi rend="italic">CEGNPm1R</hi> est <hi rend="italic">s. l. Sm2</hi>, ante diuisio
<hi rend="italic">FHNP</hi>, <hi rend="italic">et ante</hi> rursus <hi rend="italic">et post</hi> diuisio <hi rend="italic">R</hi> 16 quam] quod <hi rend="italic">EG a.c</hi>.
(quae <hi rend="italic">p.c</hi>.) <hi rend="italic">LRS</hi> sunt <hi rend="italic">CFLNPa.c</hi>. 18 quadripedemque <hi rend="italic">Sm1</hi>
20 distincta <hi rend="italic">FHm1NP</hi> 23 partitio] separatio <hi rend="italic">EGLm1Pm1RS</hi></note>
<pb n="155"/>
alia quae secundum accidens dicitur, ea quoque fit tripliciter,
aut cum accidens in subiecta diuidimus, ut cum dico ‘bonorum
alia sunt in animo, alia in corpore’, uel rursus cum subiectum
in accidentia, ut ‘corporum alia sunt alba, alia nigra, alia
<lb n="5"/>
medii coloris’, rursus cum accidens in accidentia separamus,
ut cum dicimus ‘liquentium alia sunt alba, alia nigra, alia
medii coloris’, et rursus ‘alborum alia sunt dura, alia liquentia,
quaedam mollia’, cum igitur ita omnis sit diuisio aut secundum
se aut per accidens, utraque uero partitio tripliciter fiat cum-
<lb n="10"/>
que in superiore secundum se triplici partitione sit una diui-
sionis forma genus in species separare, id neque praeter
generum scientiam fieri ullo modo potest neque uero praeter
differentiarum, quas necesse est in specierum diuisione sumi,
manifestum est igitur, quanta utilitas huius libri ad hanc
<lb n="15"/>
diuisionem sit quae primo aditu genus ac species et differentias
tractat, secunda uero ea diuisio quae est secundum se in uocis
significantias, nec haec quidem ab huius libri utilitate discreta
est. uno enim modo cognosci poterit, utrum uox cuius diui-
sionem facere quaerimus, aequiuoca esse uideatur an genus,
<lb n="20"/>
si ea quae significat definiantur, et si ea quae sub communi
nomine sunt, definitione clauduntur, species esse necesse est,
et illud commune eorum genus, quodsi illa quae proposita
<note type="footnote">3 sunt alia <hi rend="italic">H</hi> uel] aut <hi rend="italic">brm</hi> rursum <hi rend="italic">FS</hi> 4 corporalium
<hi rend="italic">Ca.c.Hm1N</hi> 5 rursum <hi rend="italic">F</hi> 6 liquentia <hi rend="italic">Ea.c.Gm1</hi> 8 fit <hi rend="italic">G</hi> sit <hi rend="italic">ante</hi>
omnis <hi rend="italic">F</hi>, <hi rend="italic">post</hi> diuisio N 9 accidentia <hi rend="italic">S</hi> 10 superiori <hi rend="italic">Sm2</hi> 11 sepa-
rare <hi rend="italic">om. EN</hi> 12 possit <hi rend="italic">Em2</hi> uero <hi rend="italic">om. C post</hi> <hi rend="italic">praeter s. l</hi>.
scientiam <hi rend="italic">Sm2</hi> 16 ea <hi rend="italic">del. L, er. uid. P ante</hi> quae <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">N</hi>
<hi rend="italic">(om. post</hi> quae] <hi rend="italic">P (er. uid.)</hi> secundum—significantias] <hi rend="italic">FHN</hi> uocis
<hi rend="italic">post</hi> significantias <hi rend="italic">C</hi> se <hi rend="italic">et</hi> in <hi rend="italic">om cett</hi>. 18 uno] nullo <hi rend="italic">F</hi> quo <hi rend="italic">m2 in HLP</hi>
enim] quidem <hi rend="italic">N</hi> 20 si] nisi <hi rend="italic">FLm2Pm2</hi> significant <hi rend="italic">CNPm2</hi> et
<hi rend="italic">(om.</hi> si,<hi rend="italic">) in ros. Hm2</hi> si et <hi rend="italic">RS</hi> (et <hi rend="italic">s. l. m2</hi>) si <hi rend="italic">om. EL, s. l. Gm2Pm2</hi>,
etenim <hi rend="italic">L (ex et m2) Pm1</hi> communi nomine] <hi rend="italic">CEm2 (in ras.) FHNP</hi>
(nomine <hi rend="italic">s. l. m2</hi>) communione cett. 21 sunt del. L, s. l. <hi rend="italic">Pm2 ante</hi>
definitione <hi rend="italic">add</hi>. una <hi rend="italic">FHL (del. m2) R, s. l. Em2Pm2</hi> diffinitione <hi rend="italic">s. l.
Gm2</hi> claudantur <hi rend="italic">EGLRS</hi> 22 earum <hi rend="italic">ES post</hi> genus <hi rend="italic">s. l</hi>. necesse
est <hi rend="italic">Gm2</hi> praeposita <hi rend="italic">EGPS</hi></note>
<pb n="156"/>
uox designat, non possunt una definitione concludi, nemo
dubitat quin illa uox sit aequiuoca neque ita sit communis
his de quibus praedicatur ut genus, quandoquidem ea quae
sub se posita significat, secundum commune nomen non possunt
una definitione comprehendi, si igitur ex definitione manifestum
<lb n="5"/>
fit quid genus sit, quid uero nomen aequiuocum, definitio
uero per genera differentiasque discurrit, quisquamne dubitare
potest aeque in hac diuisionis forma plurimum huius libri
auctoritatem ualere? illa uero secundum se diuisio quae est
totius in partes, quemadmodum discernitur ac non potius
<lb n="10"/>
<note type="marginal">p. 53</note>
generis in species diuisio esse putabitur, nisi sint genus |et
species et differentiae earumque uis ante disciplinae ratione
tractata? cur enim non quisquam dicat domus species potius
esse quam partes fundamenta, parietes et tectum? sed cum
occurrit generis nomen in una quaque specie totum posse con-
<lb n="15"/>
gruere, totius uero in una quaque parte sua nomen conuenire non
posse, manifestum fit aliam diuisionem esse generis in species,
aliam totius in partes, conuenire autem nomen generis singulis
speciebus ostenditur per id, quod et homo et equus singuli
animalia nuncupantur, neque tectum uero neque parietes aut
<lb n="20"/>
fundamenta singillatim domus nomine appellari solent, sed
<note type="footnote">1 concludi <hi rend="italic">om</hi>., nemo—comprehendi <hi rend="italic">(5)</hi> <hi rend="italic">in inf. mg. Gm1?</hi> nemo—ita
sit <hi rend="italic">in ras. Em2</hi> 2 uox—communis] uox non (non <hi rend="italic">er. L, om. S</hi>) sit
communis <hi rend="italic">Gm1 uel 2 Lm1Sm1, post</hi> uox <hi rend="italic">add</hi>. sit aequiuoca neque (non,
<hi rend="italic">sed del. G</hi>) ita (<hi rend="italic">om. G</hi> etiam <hi rend="italic">S</hi>) <hi rend="italic">s. l. Gm2 uel alia Sm2, in mg. Lm2</hi>
3 <hi rend="italic">ante</hi> his <hi rend="italic">add</hi>. de <hi rend="italic">E (er.) G (del. m2) ES his s. l. Lm2</hi> 4 <hi rend="italic">post</hi> posita
<hi rend="italic">s. l. sunt Hm2</hi> non possunt] definiri (<hi rend="italic">uel</hi> diff-j (-ri <hi rend="italic">ex</hi> -re <hi rend="italic">Cm2</hi>) non
possunt (<hi rend="italic">add</hi>. neq. <hi rend="italic">Cm1, er. et</hi> una <hi rend="italic">add. m2</hi>) nec <hi rend="italic">CFN</hi> 6 fit] <hi rend="italic">H</hi> est <hi rend="italic">C</hi>
sit <hi rend="italic">cett</hi>. 8 aeque] etiam <hi rend="italic">CFHm1NPSm1</hi> 9 auctorem <hi rend="italic">GR</hi> utilitatem
<hi rend="italic">Lm2</hi> 10 discernetur <hi rend="italic">Hm2 (fort. recte)</hi> discernatur <hi rend="italic">N</hi> ac] et <hi rend="italic">FHNP</hi>
11 esse <hi rend="italic">om. R, ante</hi> diuisio <hi rend="italic">FN</hi> sit <hi rend="italic">FSm1</hi> sunt <hi rend="italic">G</hi> et] ac <hi rend="italic">R</hi> 12 earum
quauis <hi rend="italic">ELR, m2 in GHPS</hi>, earum quis <hi rend="italic">Fm1</hi> quamuis (<hi rend="italic">om</hi>. earum,) <hi rend="italic">m2</hi>;
<hi rend="italic">cf. p. 157, 3</hi> 13 quisque <hi rend="italic">CFHR</hi> esse potius <hi rend="italic">FNR</hi> 14 dum <hi rend="italic">F</hi>
15 quaque <hi rend="italic">om. FN</hi> 17 sit <hi rend="italic">ELRm1</hi> (est <hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">S</hi> 19 id <hi rend="italic">om</hi>. <hi rend="italic">RS, s. l.
Em2Gm2</hi> singula <hi rend="italic">CEa.r. (ut uid.) GLPm1</hi> singularis <hi rend="italic">Sa.c</hi>. singu-
laque <hi rend="italic">R</hi> 20 aut] ac <hi rend="italic">FHLNP</hi> neque <hi rend="italic">S</hi> 21 singulatim <hi rend="italic">CNR</hi> appel-
lari] nuncupari <hi rend="italic">FHLNP</hi></note>
<pb n="157"/>
cum fuerint iunctae partes, tunc recte totius nomen excipiunt,
de ea uero diuisione quae secundum accidens fit, nullus ignorat
quin incognito accidenti incognitaque ui generis ac differen-
tiarum facile euenire possit, ut accidens ita in subiecta soluatur
<lb n="5"/>
quasi genus in species, et postremo omnem hunc ordinem
partitionis foedissime permiscebit inscientia.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>