<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Et ad praedicamenta quidem quanta sit huius libri utilitas
ex his manifestum est. quod uero ait et ad definitionum
adsignationem, facile cognosci potest, si prius substantiae
<lb n="10"/>
rationum diuisio fiat, substantiae ratio alia quidem in descrip-
tione ponitur, alia uero in definitione, sed ea quae in descrip-
tione est, pro|prietatem quandam colligit eius rei cuius sub-
<note type="marginal">p. 52</note>
stantiae rationem prodit, ac non modo proprietate id quod
monstrat informat, uerum etiam ipsa fit proprium, quod in
<lb n="15"/>
definitionem quoque uenire necesse est; si quis enim quan-
titatis rationem reddere uelit, dicat licebit; quantitas est
secundum quam aequale atque inaequale dicitur, sicut igitur
proprietatem quidem quantitatis in ratione posuit quantitatis et
ipsa tota ratio ipsius quantitatis propria est, ita descriptio et
<lb n="20"/>
proprietatem colligit et propria fit ipsa descriptio, definitio
uero ipsa quidem propria non colligit, sed ipsa quoque fit
propria, definitio namque substantiam monstrat, genus differen-
tiis iungit et ea quae per se sunt communia atque multorum
in unum redigens uni speciei quam definit reddit aequalia.
<lb n="25"/>
ita igitur ad descriptionem utilis est proprii cognitio, quoniam
sola proprietas in descriptione colligitur et ipsa fit propria
sicut definitio quoque, ad definitionem uero genus, quod primum
<note type="footnote">1 ita <hi rend="italic">om. RS, s. l. m2 in EGL</hi> tamquam iam] quasi <hi rend="italic">C</hi> 5 optinet
<hi rend="italic">FHm1LmSN</hi> obtineat <hi rend="italic">ante</hi> praedicamentorum <hi rend="italic">E</hi> 7 libri huius <hi rend="italic">CGLRS</hi>;
<hi rend="italic">cf. p. 155, 14. 17. 156, 8</hi> utilitas] <hi rend="italic">brm</hi> intentio <hi rend="italic">codd</hi>. 10 <hi rend="italic">post</hi>
substantiae <hi rend="italic">add</hi>. uero <hi rend="italic">F, s. l</hi>. enim <hi rend="italic">Lm2</hi> 16 <hi rend="italic">ante</hi> dicat <hi rend="italic">s. l</hi>. sc. ut
<hi rend="italic">Lm2</hi> 20 proprietates <hi rend="italic">CFHNP</hi> ipsa] ita <hi rend="italic">G</hi> 22 nam qui <hi rend="italic">Gm2Lm1</hi>
(namque qui <hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">S</hi> 26 proprietas sola <hi rend="italic">CLP</hi> sola proprietas sola
<hi rend="italic">FGm1S</hi> 27 ad sicut <hi rend="italic">s. l</hi>. ł sic <hi rend="italic">Em2</hi> uero <hi rend="italic">s. l</hi>. <hi rend="italic">Hm2</hi> quod <hi rend="italic">om</hi>.
<hi rend="italic">F</hi> quidem <hi rend="italic">R</hi></note>
<pb n="154"/>
ponitur, et species, ad quam genus illud aptatur, et differentiae,
quibus iunctis cum genere species definitur, sed si cui haec
pressiora quam expositionis modus postulat uidebuntur, eum
hoc scire conuenit, nos, ut in prima editione dictum est, hanc
expositionem nostro reseruasse iudicio, ut ad intellegentiam
<lb n="5"/>
simplicem huius libri editio prima sufficiat, ad interiorem uero
speculationem confirmatis paene iam scientia nec in singulis
uocabulis rerum haerentibus haec posterior colloquatur.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>