<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Et quoniam qui sit ortus logicae disciplinae praediximus,
reliquum uidetur adiungere, an omnino pars quaedam sit
philosophiae an ut quibusdam placet, supellex atque instru-
<lb n="15"/>
mentum, per quod philosophia cognitionem rerum naturamque
deprehendat, cuius quidem rei has e contrario uideo esse sen-
tentias. hi enim qui partem philosophiae putant logicam con-
siderationem, his fere argumentis utuntur, dicentes philoso-
phiam indubitanter habere partes speculatiuam atque actiuam.
<lb n="20"/>
de hac tertia rationali quaeritur an sit in parte ponenda, sed
eam quoque partem esse philosophiae non potest dubitari,
nam sicut de naturalibus ceterisque sub speculatiua positis
solius philosophiae uestigatio est itemque de moralibus ac
<note type="footnote">2 uias] <hi rend="italic">ENPCic.p, om. cett. codd</hi>., uiam <hi rend="italic">brm</hi> ea scientia] <hi rend="italic">Pm1Cic</hi>.
eam scientiam <hi rend="italic">EPm2</hi> edd. eam scilicet scientiam <hi rend="italic">CN</hi> artem et scientiam
<hi rend="italic">FSm2</hi> scientiam <hi rend="italic">GHLRSm1</hi> 3 <foreign xml:lang="grc">διαλεκτικήν</foreign>] Cic. dialecticen <hi rend="italic">CFGHL-
NPm2RS</hi> dialecticam <hi rend="italic">E</hi> dialectica <hi rend="italic">Pm1</hi> <foreign xml:lang="grc">τοπική</foreign>] <hi rend="italic">Cic</hi>. topice <hi rend="italic">Gm2LNS</hi>
topica <hi rend="italic">CEFGm1HPR</hi> 4 quaeque] quae et <hi rend="italic">Cic</hi>. 5 prior] prior est
<hi rend="italic">GLa.c.RS</hi> 6 in—est et] <hi rend="italic">CN Cic., s. l. Pm2, om. cett. codd., Boethius
etiam in comment. in Cic. Top. lib. I p. 1047 D haec uerba respicit</hi>
8 prima] prior <hi rend="italic">Cic</hi>. ordiemur] <hi rend="italic">EHm1NCic</hi>. ordiamur <hi rend="italic">CGHm2LPRS</hi>
ordinamus <hi rend="italic">F</hi> 13 quid <hi rend="italic">FHm1NPp.c</hi>. quod <hi rend="italic">a.c</hi>. 14 <hi rend="italic">ante</hi> reliquum
<hi rend="italic">add</hi>. esse <hi rend="italic">GHP</hi> pars sit quaedam <hi rend="italic">GN</hi> quaedam pars sit <hi rend="italic">L</hi> 18 hii
<hi rend="italic">EHL</hi> 20 <hi rend="italic">ante</hi> habere <hi rend="italic">add</hi>. duas <hi rend="italic">L m 1860</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> rationali <hi rend="italic">add</hi>.
uel orationali <hi rend="italic">EFGH (del. m2) RS (del. mS)</hi> id est logica <hi rend="italic">L</hi> (<hi rend="italic">s. l.
m2) edd. ad</hi> an <hi rend="italic">s. l</hi>. si <hi rend="italic">Cm2</hi> 24 inuestigatio <hi rend="italic">L</hi></note>
<pb n="141"/>
reliquis quae sub actiuam partem cadunt, sola philosophia
perpendit, ita quoque de hac parte tractatus, id est de his
quae logicae subiecta sunt, sola philosophia iudicat. quodsi
speculatiua atque actiua idcirco philosophiae partes sunt, quia
<lb n="5"/>
de his philosophia sola pertractat, propter eandem causam erit
logica philosophiae pars, quoniam philosophiae soli haec dis-
putandi materia subiecta est. iam uero inquiunt : cum in his
tribus philosophia uersetur cumque actiuam et speculatiuam
consideratio|nem subiecta discernant, quod illa de rerum naturis,
<note type="marginal">p. 48</note>
<lb n="10"/>
haec de moribus quaerit, non dubium est quin logica disci-
plina a naturali atque morali suae materiae proprietate di-
stincta sit. est enim logicae tractatus de propositionibus atque
syllogismis et ceteris huiusmodi, quod neque ea quae non de
oratione, sed de rebus speculatur neque actiua pars, quae de
<lb n="15"/>
moribus inuigilat, aeque praestare potest, quodsi in his tribus,
id est speculatiua, actiua atque rationali, philosophia consistit,
quae proprio triplicique a se fine disiuncta sunt, cum specula-
tiua et actiua philosophia partes esse dicuntur, non dubium
est quin rationalis quoque philosophia pars esse conuincatur.
<lb n="20"/>
qui uero non partem, sed philosophiae instrumentum putant,
haec fere afferant argumenta, non esse inquiunt similem logicae
finem speculatiuae atque actiuae partis extremo, utraque enim
illarum ad suum proprium terminum spectat, ut speculatiua
<note type="footnote">2 tractat <hi rend="italic">Ep.r.FR, m2 in GLP</hi> 3 diiudicat <hi rend="italic">CHm2</hi> 5 sola philo-
sophia <hi rend="italic">CFN</hi> pertractet <hi rend="italic">Em1</hi> tractat <hi rend="italic">Hm1</hi> 7 iam] tam <hi rend="italic">R</hi> ita <hi rend="italic">FL</hi>
9 sublectas discernat <hi rend="italic">Em2</hi> 10 dubium non est <hi rend="italic">CEL</hi> non est dubium <hi rend="italic">F</hi>
11 a <hi rend="italic">om. LS, s. l. Gm2Pm2, postea add. R</hi> disiuncta (iunc <hi rend="italic">in ras.
m1?</hi>) <hi rend="italic">R</hi> 12 est enim] etenim <hi rend="italic">GLRS post</hi> tractatus add. est <hi rend="italic">LR,
s. l. Pm2</hi> 14 orationibus <hi rend="italic">E</hi> ratione <hi rend="italic">Lm1, add</hi>. est <hi rend="italic">L</hi> 17 sint
<hi rend="italic">Rm1, ex</hi> sit <hi rend="italic">Sm2</hi> cumque <hi rend="italic">H</hi> (q. <hi rend="italic">er</hi>.) <hi rend="italic">Lm2N</hi> 18 et] atque <hi rend="italic">EFNP</hi>
philosophiae <hi rend="italic">pbr</hi> dicantur <hi rend="italic">Lm2N</hi> non est dubium <hi rend="italic">EFHNP</hi>
21 haec—argumenta <hi rend="italic">del. G</hi> asserunt (<hi rend="italic">ss in ras. m1?</hi>) <hi rend="italic">C</hi> similem
<hi rend="italic">om. GR, post</hi> finem <hi rend="italic">s. l. Sm2, ad</hi> similem <hi rend="italic">s. l.</hi> ł proprium <hi rend="italic">Pm2</hi> 22 <hi rend="italic">ante</hi>
speculatiuae <hi rend="italic">add</hi>. sed <hi rend="italic">R, s. l. Gm2Lm2</hi> extremum E (u<hi rend="italic"> ex a uel</hi> o
<hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">GL</hi> (um <hi rend="italic">ex am m2</hi>) <hi rend="italic">Pm2RSm1</hi> 23 proprium suum <hi rend="italic">C</hi> ut] ita
ut <hi rend="italic">brm</hi></note>
<pb n="142"/>
quidem rerum cognitionem, actiua uero mores atque instituta
perficiat, neque altera refertur ad alteram, logicae uero finis
esse non potest absolutus, sed quodammodo cum reliquis
duabus partibus colligatus atque constrictus est. quid enim
est in logica disciplina quod suo merito debeat optari, nisi
<lb n="5"/>
quod propter inuestigationem rerum huius effectio artis inuenta
est? scire enim quemadmodum argumentatio concludatur uel
quae uera sit, quae ueri similis, ad hoc scilicet tendit, ut uel
ad rerum cognitionem referatur haec scientia rationum uel ad
inuenienda ea quae in exercitium moralitatis adducta beatitu-
<lb n="10"/>
dinem pariunt. atque ideo quoniam speculatiuae atque actiuae
suus certusque finis est, logicae autem ad duas reliquas partes
refertur extremum, manifestum est non eam esse philosophiae
partem, sed potius instrumentum, sunt uero plura quae ex
alterutra parte dicantur, quorum nos ea quae dicta sunt
<lb n="15"/>
strictim notasse sufficiat. Hanc litem uero tali ratione dis-
cernimus. nihil quippe dicimus impedire, ut eadem logica partis
uice simul instrumentique fungatur officio, quoniam enim ipsa
suum retinet finem isque finis a sola philosophia, consideratur,
pars philosophiae esse ponenda est, quoniam uero finis ille
<lb n="20"/>
logicae quem sola speculatur philosophia, ad alias eius partes
suam operam pollicetur, instrumentum esse philosophiae non
negamus; est autem finis logicae inuentio iudiciumque rati-
onum. quod scilicet non esse mirum uidebitur, quod eadem
pars, eadem quoddam ponitur instrumentum, si ad partes
<lb n="25"/>
corporis animum reducamus, quibus et fit aliquid, ut his quasi
quibusdam instrumentis utamur, et in toto tamen corpore par-
tium obtinent locum, manus enim ad tractandum, oculi ad
<note type="footnote">1 rerum] <hi rend="italic">Em2H(in mg. m1?) Lm2 edd., post</hi> cognitionem <hi rend="italic">add</hi>. rerum
<hi rend="italic">s. l. Pm2Sm2, add</hi>. naturalium rerum <hi rend="italic">F, s. l. Gm2, om. cett</hi>. 2ad alteram]
de altera <hi rend="italic">Em2</hi> 3 non potest esse <hi rend="italic">FGN</hi> 4 est <hi rend="italic">om. C</hi> 5 aptari
<hi rend="italic">FGm1Hm1Pm2R</hi> 6 affectio <hi rend="italic">EFHLm2Pm1Bm1</hi> 8 intendit <hi rend="italic">F</hi>
9 rationum scientia <hi rend="italic">CLP</hi> 10 mortalitatis <hi rend="italic">bm</hi> 11 parant <hi rend="italic">Ea.c</hi>.
pariant <hi rend="italic">Hm1</hi> 15 alterutra] utraque <hi rend="italic">EP, add. post</hi> alterutra <hi rend="italic">H, del.
m2 ante</hi> dicta <hi rend="italic">add</hi>. supra <hi rend="italic">EP, s. l. Lm2</hi> 18 enim] nero <hi rend="italic">CFHN</hi>
21 ei <hi rend="italic">F</hi> 24 uidetur <hi rend="italic">Em1FGm2LNPm2</hi> 28 optineant <hi rend="italic">Fp.c.S</hi></note>
<pb n="143"/>
uidendum, ceteraeque corporis partes proprium quoddam uidentur
habere officium, quod tamen si ad totius utilitatem corporis
referatur, instrumenta quaedam corporis esse deprehenduntur
quae etiam partes esse nullus abnuerit, ita quoque logica
<lb n="5"/>
disciplina pars quidem philosophiae est, quoniam eius philo-
sophia sola magistra est, supellex uero, quod per eam inqui-
sita philosophiae ueritas uestigatur.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>