Et quoniam qui sit ortus logicae disciplinae praediximus, reliquum uidetur adiungere, an omnino pars quaedam sit philosophiae an ut quibusdam placet, supellex atque instru- mentum, per quod philosophia cognitionem rerum naturamque deprehendat, cuius quidem rei has e contrario uideo esse sen- tentias. hi enim qui partem philosophiae putant logicam con- siderationem, his fere argumentis utuntur, dicentes philoso- phiam indubitanter habere partes speculatiuam atque actiuam. de hac tertia rationali quaeritur an sit in parte ponenda, sed eam quoque partem esse philosophiae non potest dubitari, nam sicut de naturalibus ceterisque sub speculatiua positis solius philosophiae uestigatio est itemque de moralibus ac 2 uias] ENPCic.p, om. cett. codd ., uiam brm ea scientia] Pm1Cic . eam scientiam EPm2 edd. eam scilicet scientiam CN artem et scientiam FSm2 scientiam GHLRSm1 3 διαλεκτικήν ] Cic. dialecticen CFGHL- NPm2RS dialecticam E dialectica Pm1 τοπική ] Cic . topice Gm2LNS topica CEFGm1HPR 4 quaeque] quae et Cic . 5 prior] prior est GLa.c.RS 6 in—est et] CN Cic., s. l. Pm2, om. cett. codd., Boethius etiam in comment. in Cic. Top. lib. I p. 1047 D haec uerba respicit 8 prima] prior Cic . ordiemur] EHm1NCic . ordiamur CGHm2LPRS ordinamus F 13 quid FHm1NPp.c . quod a.c . 14 ante reliquum add . esse GHP pars sit quaedam GN quaedam pars sit L 18 hii EHL 20 ante habere add . duas L m 1860 21 post rationali add . uel orationali EFGH (del. m2) RS (del. mS) id est logica L ( s. l. m2) edd. ad an s. l . si Cm2 24 inuestigatio L reliquis quae sub actiuam partem cadunt, sola philosophia perpendit, ita quoque de hac parte tractatus, id est de his quae logicae subiecta sunt, sola philosophia iudicat. quodsi speculatiua atque actiua idcirco philosophiae partes sunt, quia de his philosophia sola pertractat, propter eandem causam erit logica philosophiae pars, quoniam philosophiae soli haec dis- putandi materia subiecta est. iam uero inquiunt : cum in his tribus philosophia uersetur cumque actiuam et speculatiuam consideratio|nem subiecta discernant, quod illa de rerum naturis, p. 48 haec de moribus quaerit, non dubium est quin logica disci- plina a naturali atque morali suae materiae proprietate di- stincta sit. est enim logicae tractatus de propositionibus atque syllogismis et ceteris huiusmodi, quod neque ea quae non de oratione, sed de rebus speculatur neque actiua pars, quae de moribus inuigilat, aeque praestare potest, quodsi in his tribus, id est speculatiua, actiua atque rationali, philosophia consistit, quae proprio triplicique a se fine disiuncta sunt, cum specula- tiua et actiua philosophia partes esse dicuntur, non dubium est quin rationalis quoque philosophia pars esse conuincatur. qui uero non partem, sed philosophiae instrumentum putant, haec fere afferant argumenta, non esse inquiunt similem logicae finem speculatiuae atque actiuae partis extremo, utraque enim illarum ad suum proprium terminum spectat, ut speculatiua 2 tractat Ep.r.FR, m2 in GLP 3 diiudicat CHm2 5 sola philo- sophia CFN pertractet Em1 tractat Hm1 7 iam] tam R ita FL 9 sublectas discernat Em2 10 dubium non est CEL non est dubium F 11 a om. LS, s. l. Gm2Pm2, postea add. R disiuncta (iunc in ras. m1? ) R 12 est enim] etenim GLRS post tractatus add. est LR, s. l. Pm2 14 orationibus E ratione Lm1, add . est L 17 sint Rm1, ex sit Sm2 cumque H (q. er .) Lm2N 18 et] atque EFNP philosophiae pbr dicantur Lm2N non est dubium EFHNP 21 haec—argumenta del. G asserunt ( ss in ras. m1? ) C similem om. GR, post finem s. l. Sm2, ad similem s. l. ł proprium Pm2 22 ante speculatiuae add . sed R, s. l. Gm2Lm2 extremum E (u ex a uel o m2 ) GL (um ex am m2 ) Pm2RSm1 23 proprium suum C ut] ita ut brm quidem rerum cognitionem, actiua uero mores atque instituta perficiat, neque altera refertur ad alteram, logicae uero finis esse non potest absolutus, sed quodammodo cum reliquis duabus partibus colligatus atque constrictus est. quid enim est in logica disciplina quod suo merito debeat optari, nisi quod propter inuestigationem rerum huius effectio artis inuenta est? scire enim quemadmodum argumentatio concludatur uel quae uera sit, quae ueri similis, ad hoc scilicet tendit, ut uel ad rerum cognitionem referatur haec scientia rationum uel ad inuenienda ea quae in exercitium moralitatis adducta beatitu- dinem pariunt. atque ideo quoniam speculatiuae atque actiuae suus certusque finis est, logicae autem ad duas reliquas partes refertur extremum, manifestum est non eam esse philosophiae partem, sed potius instrumentum, sunt uero plura quae ex alterutra parte dicantur, quorum nos ea quae dicta sunt strictim notasse sufficiat. Hanc litem uero tali ratione dis- cernimus. nihil quippe dicimus impedire, ut eadem logica partis uice simul instrumentique fungatur officio, quoniam enim ipsa suum retinet finem isque finis a sola philosophia, consideratur, pars philosophiae esse ponenda est, quoniam uero finis ille logicae quem sola speculatur philosophia, ad alias eius partes suam operam pollicetur, instrumentum esse philosophiae non negamus; est autem finis logicae inuentio iudiciumque rati- onum. quod scilicet non esse mirum uidebitur, quod eadem pars, eadem quoddam ponitur instrumentum, si ad partes corporis animum reducamus, quibus et fit aliquid, ut his quasi quibusdam instrumentis utamur, et in toto tamen corpore par- tium obtinent locum, manus enim ad tractandum, oculi ad 1 rerum] Em2H(in mg. m1?) Lm2 edd., post cognitionem add . rerum s. l. Pm2Sm2, add . naturalium rerum F, s. l. Gm2, om. cett . 2ad alteram] de altera Em2 3 non potest esse FGN 4 est om. C 5 aptari FGm1Hm1Pm2R 6 affectio EFHLm2Pm1Bm1 8 intendit F 9 rationum scientia CLP 10 mortalitatis bm 11 parant Ea.c . pariant Hm1 15 alterutra] utraque EP, add. post alterutra H, del. m2 ante dicta add . supra EP, s. l. Lm2 18 enim] nero CFHN 21 ei F 24 uidetur Em1FGm2LNPm2 28 optineant Fp.c.S uidendum, ceteraeque corporis partes proprium quoddam uidentur habere officium, quod tamen si ad totius utilitatem corporis referatur, instrumenta quaedam corporis esse deprehenduntur quae etiam partes esse nullus abnuerit, ita quoque logica disciplina pars quidem philosophiae est, quoniam eius philo- sophia sola magistra est, supellex uero, quod per eam inqui- sita philosophiae ueritas uestigatur.