<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Haec quidem est ad praesens de propositis quaestio;
quam nos Alexandro consentientes hac ratiocinatione soluemus.
non enim necesse esse dicimus omnem intellectum qui ex
<lb n="5"/>
subiecto quidem fit, non tamen ut sese ipsum subiectum habet,
falsum et uacuum uideri. in his enim solis falsa opinio ac
non potius intellegentia est quae per compositionem fiunt. si
enim quis componat atque coniungat intellectu id quod natura
iungi non patitur, illud falsum esse nullus ignorat, ut si quis
<lb n="10"/>
equum atque hominem iungat imaginatione atque effigiet Cen-
taurum. quodsi hoc per diuisionem et per abstractionem fiat,
non quidem ita res sese habet, ut intellectus est, intellectus
tamen ille minime falsus est; sunt enim plura quae in aliis
esse suum habent, ex quibus aut omnino separari non possunt
<lb n="15"/>
aut, si separata fuerint, nulla ratione subsistunt. atque ut hoc
nobis in peruagato exemplo manifestum sit, linea in corpore
quidem est aliquid et id quod est, corpori debet, hoc est esse
suum per corpus retinet, quod docetur ita : si enim separata
sit a corpore, non subsistit; quis enim umquam sensu ullo
<lb n="20"/>
separatam a corpore lineam cepit? sed animus cum confusas
res permixtasque in se a sensibus cepit, eas propria ui et
<note type="footnote">4 Alexandro] testimonia Simplicii in Categ. Aristot. p. 50<hi rend="superscript">a</hi>, 45 ss.,
Dexippi p. 50<hi rend="superscript">b</hi> 15—31 (= p. 45, 12—28 Busse), Dauidis p. 51<hi rend="superscript">b</hi>, 10 ss.
(Brandis) adfert Prantl, <hi rend="italic">Gesch. d. Logik im Abendlande</hi> I 623 n. 24.</note>
<note type="footnote">6 sit <hi rend="italic">CEFH (ex</hi> fit<hi rend="italic">) NPR ante</hi> ut <hi rend="italic">add</hi>. ita <hi rend="italic">FN</hi>, <hi rend="italic">s. l. Gm2Pm2</hi>
habeat <hi rend="italic">FHm1NP</hi> 7 <hi rend="italic">post</hi> uideri <hi rend="italic">add</hi>. ut si quis dicat lineam esse cum
longitudine sine latitudine non est omnino falsum <hi rend="italic">F</hi> 8 compositionem]
conjunctionem <hi rend="italic">EGLPRS, recte?</hi> 9 quisquam <hi rend="italic">HP</hi> quisque <hi rend="italic">N</hi> ponat
<hi rend="italic">H</hi> intellectu] in intellectu <hi rend="italic">F</hi> id <hi rend="italic">om. N</hi> 10 patiatur <hi rend="italic">NR</hi> 11 <hi rend="italic">pr</hi>. atque]
aut <hi rend="italic">N</hi> efficiet <hi rend="italic">L (</hi>c <hi rend="italic">ex</hi> g <hi rend="italic">m2)</hi> efficiat <hi rend="italic">CF</hi> effigiat <hi rend="italic">Sa.c</hi>. 12 haec <hi rend="italic">E</hi>
<hi rend="italic">ad</hi> abstractionera <hi rend="italic">s. l</hi>. ł (??)positionem <hi rend="italic">Lm2</hi> ł abscisionem <hi rend="italic">Pm2</hi> fit <hi rend="italic">R</hi>
13 ita <hi rend="italic">post</hi> res <hi rend="italic">C, om. R</hi> 14 ille] ipse <hi rend="italic">R</hi> 16 ut <hi rend="italic">s. l. Cm2, del. Lm2</hi>,
<hi rend="italic">post</hi> hoc <hi rend="italic">F</hi> 17 <hi rend="italic">ad</hi> peruagato <hi rend="italic">s. l</hi>. ł uulgato <hi rend="italic">Pm2</hi> 18 hoc <hi rend="italic">om. F</hi> est
<hi rend="italic">om. ELS, s. l. Gm2</hi>, et <hi rend="italic">F</hi> 19 <hi rend="italic">ante</hi> docetur <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">CHNP, in mg.
Lm2</hi> 20 a <hi rend="italic">om. ERS, s. l. Gm2</hi> 21 anima <hi rend="italic">Em1Gm1Pm2Sm1</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi>
permixtasque <hi rend="italic">add</hi>. corporibus <hi rend="italic">brm</hi> capit <hi rend="italic">C</hi> eas <hi rend="italic">in mg. Hm2</hi></note>
<pb n="165"/>
cogitatione distinguit, omnes enim huiusmodi res incorporeas
in corporibus esse suum habentes sensus cum ipsis nobis
corporibus tradit, at nero animus, cui potestas est et disiuncta
componere et composita resoluere, quae a sensibus confusa et
<lb n="5"/>
corporibus coniuncta traduntur, ita distinguit, ut incorpoream
naturam per se ac sine corporibus in quibus est concreta,
specnletur et uideat. diuersae enim proprietates sunt incorpo-
reorum corporibus permixtorum, etsi separentur a corpore,
genera ergo et species ceteraque uel in incorporeis rebus uel
<lb n="10"/>
in his quae sunt corporea, reperiuntur. et si ea in rebus incor-
poreis inuenit animus, habet ilico incorporeum generis intel-
lectum, si uero corporalium rerum genera speciesque perspexerit,
aufert, ut solet, a corporibus incorporeorum naturam et solam
puramque ut in se ipsa forma est contuetur, ita haec cum
<lb n="15"/>
accipit animus permixta corporibus, incorporalia diuidens spe-
culatur atque considerat, nemo ergo dicat falso nos lineam
cogitare, quoniam ita eam mente capimus quasi praeter corpora
sit, cum praeter corpora esse non possit, non enim omnis qui
ex subiectis rebus capitur intellectus aliter quam sese ipsae
<lb n="20"/>
res habent, falsas esse putandus est, sed, ut superius dictum
<note type="footnote">20 superius] p. 164, 8.</note>
<note type="footnote">2 corpore <hi rend="italic">EGLRS</hi> 3 at nero <hi rend="italic">om. C</hi> animi (<hi rend="italic">om</hi>. cui) <hi rend="italic">R</hi> et
<hi rend="italic">om. GRS, s. l. Lm2 post</hi> disiuncta <hi rend="italic">add</hi>. ut equum et hominem quae
iungi non patitur natura, <hi rend="italic">post</hi> composita <hi rend="italic">add</hi>. ut corpus et lineam et
<hi rend="italic">(sic)</hi> disiungi natura non patitur R 4 a <hi rend="italic">s.l. m2 in EGLS</hi> 5 <hi rend="italic">ante</hi>
incorpoream <hi rend="italic">add</hi>. in <hi rend="italic">FLNS</hi> 7 et] ut <hi rend="italic">S</hi> sunt proprietates <hi rend="italic">CLR</hi>, add.
ut equum et cetera R 8 <hi rend="italic">ante</hi> corporibus add. et C etiamsi <hi rend="italic">R</hi> et,
<hi rend="italic">s. l. si Cm2F</hi> separarentur <hi rend="italic">F (ra s. l.) R</hi> separantur <hi rend="italic">Lm1N</hi> 9 ergo
<hi rend="italic">om. FN, del. Lm2</hi>, uero <hi rend="italic">H, s. l. Lm2</hi> corporeis <hi rend="italic">Cm1GHLPa.c.R</hi>
10 incorporeis] corporeis <hi rend="italic">Cm1</hi> 11 animus inuenit <hi rend="italic">FHNP</hi> post ilico
<hi rend="italic">add</hi>. ibi <hi rend="italic">F, s. l. Gm2</hi>, <hi rend="italic">add</hi>. quo <hi rend="italic">E, sed del</hi>. 12 incorporalium <hi rend="italic">Em1</hi>
speciesque] et species esse <hi rend="italic">F</hi> prospexerit <hi rend="italic">HR</hi> 14 <hi rend="italic">ante</hi> haec <hi rend="italic">add</hi>.
et <hi rend="italic">H (del. m2) N, s. l. Cm2</hi> animus cum accipit <hi rend="italic">F</hi> 15 accepit <hi rend="italic">Pm1S</hi>
animus <hi rend="italic">accipit C</hi> post incorporalia <hi rend="italic">add</hi>. ea <hi rend="italic">CHm2LPN</hi> diuisa
<hi rend="italic">Gm2</hi> 16 desiderat <hi rend="italic">Em1Ga.c</hi>. falso <hi rend="italic">ante</hi> dicat F <hi rend="italic">falsam</hi> <hi rend="italic">CGm1Lm1</hi>
(<hi rend="italic">post</hi> nosl <hi rend="italic">NRS</hi> 17 capiamus <hi rend="italic">Cm2N</hi> 19 sese om. <hi rend="italic">F</hi> ipsae <hi rend="italic">om</hi>. <hi rend="italic">H</hi>,
<hi rend="italic">s. l. Em2</hi>, ipsa <hi rend="italic">F</hi></note>
<pb n="166"/>
est, ille quidem qui hoc in compositione facit falsus est, ut cum
<note type="marginal">p. 56</note>
hominem atque equum | iungens putat esse Centaurum, qui uero
id in diuisionibus et abstractionibus assumptionibusque ab his
rebus in quibus sunt efficit, non modo falsus non est, uerura
etiam solus id quod in proprietate uerum est inuenire potest.
<lb n="5"/>
sunt igitur huiusmodi res in corporalibus atque in sensibilibus,
intelleguntur autem praeter sensibilia, ut eorum natura per-
spici et proprietas ualeat comprehendi, quocirca cum genera
et species cogitantur, tunc ex singulis in quibus sunt eorum
similitudo colligitur ut ex singulis hominibus inter se dissi-
<lb n="10"/>
milibus humanitatis similitudo, quae similitudo cogitata animo
ueraciterque perspecta fit species; quarum specierum rursus
diuersarum similitudo considerata, quae nisi in ipsis speciebus
aut in earum indiuiduis esse non potest, efficit genus, itaque
haec sunt quidem in singularibus, cogitantur uero uniuersalia
<lb n="15"/>
nihilque aliud species esse putanda est nisi cogitatio collecta
ex indiuiduorum dissimilium numero substantiali similitudine,
genus uero cogitatio collecta ex specierum similitudine, sed
haec similitudo cum in singularibus est, fit sensibilis, cum in
uniuersalibus, fit intellegibilis, eodemque modo cum sensibilis
<lb n="20"/>
est, in singularibus permanet, cum intellegitur, fit uniuersalis.
subsistunt ergo circa sensibilia, intelleguntur autem praeter
corpora, neque enim interclusum est ut duae res eodem in
subiecto sint ratione diuersae, ut linea curua atque caua, quae
<note type="footnote">1 cõpositionem <hi rend="italic">GHR</hi> facit <hi rend="italic">post</hi> hoc <hi rend="italic">H</hi> 2 quia <hi rend="italic">Gm1R</hi> quod <hi rend="italic">Sm2</hi>
3 id <hi rend="italic">om. N, s. l. Em2H</hi>, <hi rend="italic">post</hi> diuisionibus <hi rend="italic">F</hi> assumptionibus <hi rend="italic">Em1Gm1P</hi>
atque assumptionibus <hi rend="italic">CL</hi> 5 <hi rend="italic">post</hi> solus <hi rend="italic">add</hi>. intellectus <hi rend="italic">F</hi>, scil, intellectas
<hi rend="italic">s. l. Lm2</hi> 6 corporibus <hi rend="italic">FHN</hi> <hi rend="italic">post</hi> sensibilibus <hi rend="italic">add</hi>. rebus <hi rend="italic">CHLNP</hi>
8 <hi rend="italic">ante</hi> genera <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">CFS</hi>; et species et genera <hi rend="italic">R</hi> 11 <hi rend="italic">post pr</hi>. simili-
tudo <hi rend="italic">add</hi>. colligitur <hi rend="italic">N</hi>, scil, colligitur <hi rend="italic">s. l. Hm2Sm2</hi> cognita <hi rend="italic">Cm1F</hi>
cognita uel cogitata <hi rend="italic">N</hi> 12 ueraciter <hi rend="italic">Lm2N</hi> perfecta <hi rend="italic">Em1NP</hi> sit
<hi rend="italic">FN</hi> 13 in <hi rend="italic">om. C</hi> 14 earum] <hi rend="italic">Pp.c. (corr. m1?)</hi> eorum <hi rend="italic">cett</hi>.
17 substantiarum <hi rend="italic">R</hi> 18 collecta cogitatio <hi rend="italic">Cm1LP</hi> 22 autem] tamen
<hi rend="italic">R</hi> 23 eadem <hi rend="italic">Em1Gm1Ha.c</hi>. eidem <hi rend="italic">Gm2Lm1</hi> fin eodem <hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">PR</hi>
e<hi rend="subscript">*</hi>dem <hi rend="italic">(sic) S</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> subiecto <hi rend="italic">s. l., post</hi> eodem <hi rend="italic">er. uid. C, om.
EGLPRS</hi> 24 sint <hi rend="italic">om. L</hi> <hi rend="italic">concaua Cm2N</hi> cauata <hi rend="italic">Lm1</hi></note>
<pb n="167"/>
res cum diuersis definitionibus terminentur diuersusque earum
intellectus sit, semper tamen in eodem subiecto reperiuntur;
eadem enim linea caua, eadem curua est. ita quoque generibus
et speciebus, id est singularitati et uniuersalitati, unum quidem
<lb n="5"/>
subiectum est, sed alio modo uniuersale est, cum cogitatur,
alio singulare, cum sentitur in rebus his in quibus esse suum
habet. His igitur terminatis omnis, ut arbitror, quaestio
dissoluta est. ipsa enim genera et species subsistunt quidem
alio modo, intelleguntur uero alio, et sunt incorporalia, sed
<lb n="10"/>
sensibilibus iuncta subsistunt in sensibilibus, intelleguntur uero
ut per semet ipsa subsistentia ac non in aliis esse suum
habentia, sed Plato genera et species ceteraque non modo
intellegi uniuersalia, uerum etiam esse atque praeter corpora
subsistere putat, Aristoteles uero intellegi quidem incorporalia
<lb n="15"/>
atque uniuersalia, sed subsistere in sensibilibus putat; quorum
diiudicare sententias aptum esse non duxi, altioris enim est
philosophiae, idcirco uero studiosius Aristotelis sententiam
executi sumus, non quod eam maxime probaremus, sed quod
hic liber ad Praedicamenta conscriptus est, quorum Aristoteles
<lb n="20"/>
est auctor.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>