Secundus hic arreptae expositionis labor nostrae seriem translationis expediet, in qua quidem uereor ne subierim fidi interpretis culpam, cum uerhum uerbo expressum comparatum- que reddiderim, cuius incepti ratio est quod in his scriptis in quibus rerum cognitio quaeritur, non luculentae orationis lepos, sed incorrupta ueritas exprimenda est. quocirca mul- tum profecisse uideor, si philosophiae libris Latina oratione compositis per integerrimae translationis sinceritatem nihil in Graecorum litteris amplius desideretur, et quoniam humanis animis excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, ANICII. MALLII. SEVERINI. BOECII. IN YSAGOGAS PORPHIRII. A SE TRANSLATA EDITIONIS SECVNDĘ LIBER PRIMVS INCIPIT- P; BOETII EXPOSITIO SCDA IN YSAGOG. E; BOETII COMMENTA IN ISAGOGAS G; INCIP COMENTV BOETII, in isagogis porphirii; Expos Scda L; COMENTV BOECII IN ISAGOGAS R; inscriptione carent CFHNS (nisi quod in FH recens quaedam est), item e codd. Isagogen tantum a Boethio translatam continentibus ΛΣ ; ISAGOGAE PORPHYRII TRANSLATAE DE GRECO IN LATINVM A VICTORINO ORATORE (sic) ΓΦ ; INCIP LIBER YSAGOGARVM (HΥS- \ ) POR- PHYRII (I pro Y Π ) AII ,- Icipidt isagoge porphyrii (m. poster.) Ψ; de titulo operis cf. Prolegomena 6 fidi—reddiderim] cf. Horat. Ars poet. 133. 11—13] cf. Cic. Acad. post. I 3,12. 6 fędi C foedi Hm1N infidi FGm1 7 uerbo] e uerbo N 8 incoepti CEGHPRS 10 corrupta Em1Sm1 incorruptae Em2 (e in mg. add. sed del .) Lm1 11 uidebor brm 13 graecis Lm2 ut uia et filo quodam procedat oratio, ex animae ipsius effi- cientiis ordiendum est. triplex omnino animae uis in uegetandis corporibus deprehenditur, quarum una quidem uitam corpori subministrat, ut nascendo crescat alendoque subsistat, alia uero sentiendi iudicium praebet, tertia ui mentis et ratione subnixa est. quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit, nullum uero rati- onis praestet sensusue iudicium. haec autem est herbarum atque arborum et quicquid terrae radicitus adfixum tenetur, secunda uero composita atque coniuncta est ac primam sibi sumens et in partem constituens uarium de rebus capere potest ac multiforme iudicium. omne enim animal quod sensu uiget, idem et nascitur et nutritur et alitur, sensus uero diuersi sunt et usque ad quinarium numerum crescunt, itaque quicquid tantum alitur, non etiam sentit, quicquid uero sentire potest, ei prima quoque animae uis, nascendi scilicet atque nutriendi, probatur esse subiecta. quibus uero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas quibus sensibili corpore feriuntur praesente, sed abscedente quoque sensu sensibili- busque sepositis cognitarum sensu formarum imagines tenent memoriamque conficiunt, et prout quodque animal ualet, lon- gius breuiusque custodit, sed eas imaginationes confusas atque ineuidentes sumunt, ut nihil ex earum coniunctione ac compo- 1 uia et filo quodam] CEm2H (uia fort. ras. ex uiae), uiae et filo quodam N uiae (s. l. R) ex filo quodam EmIGPR edd . uiae ( ex uia S ) ex quodam filo LS uiae ( s. l . filo m1 ) quodam F ratio CEmIGLRS ex] ab Hm1NP efficienti Em1 efficientis Fa. c . 3 post uitam add . solum CFHP solam N corporis GNRL a.r.Sa.r . 5 rationis FGRS 6 procreandis CHNP 7 nutriendisque ( om . alendis) EL sit s. l. Gm2Nm2 9 terra CN 10 ac] ad FSm1 at LSm2 et G 11 rebus] quibus GRS de rebus de quibus L 12 poterit E post iudicium add . capit E (sed del.) L, s. l. m2 in HRS 13 et nutritur om. CHP, s. l . nutritur (om. et) Lm2 14 ita CHR 16 poterit E quoque prima FGm2H 19 praesente ante feriuntur FHN praesentes CHm1N abscedente] Em2FGHmINESa.r . absente CEm1Hm2LPSp.r . 20 re- positis GR 22 imagines FHN 23 ante sumunt add. sic brm sitione efficere possint, atque idcirco meminisse quidem possunt, nec aeque omnia, admissa uero obliuione memoriam recolli- gere ac reuocare non possunt, futuri uero his nulla cognitio est. sed uis animae tertia, quae secum priores alendi ac sen- tiendi trahit hisque uelut famulis atque oboedientibus utitur, eadem tota in ratione constituta est eaque uel in rerum prae- sentium firmissima conceptione uel in absentium intellegentia uel in ignotarum inquisitione uersatur. haec tantum humano generi praesto est, quae non solum sensus iraaginationesque perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intel- legentiae quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat, itaque, ut dictum est, huic diuinae naturae non ea tantum cognitione sufficiunt quae subiecta sensibus comprehendit, uerum etiam et insensibilibus imaginatione concepta et absen- tibus rebus nomina indere potest et quod intellegentiae ratione comprehendit, uocabulorura quoque positionibus aperit, illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea quae sibi nota sunt ignota uestiget et non solum unum quodque an sit, sed quid sit etiam et quale sit nec non cur sit, optet agnoscere, quam triplicis animae uim sola, ut dictum est, hominum natura sor- tita est. cuius animae uis intellegentiae motibus non caret, quia in his quattuor propriae uim rationis exercet, aut enim aliquid an sit inquirit aut si esse constiterit, quid sit addubitat, quodsi etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit 2 admissa] CR amissa EFGm1NP amissam Gm2LS, ras. et s. l. ex admissam H memoriam om. FGR, s. l. Sm2 , memoria H 3 hiis F , sic saepe cogitatio CNm2 4 animae uis CEL 5 ante trahit add . uires brm 6 ea CHm1N est ante constituta CEGS , om. R 7 con- tentione EGm1Sm1 contemplatione R, m2 in GLS 8 in s. l. Gm1PmS , del. Lm2 ignotorum Hm1N 9 imaginationes EN 11 conformat Gm2Pm2 13 cognitione] in cognitione FHNP 14 et] ex Em1HN sensibilibus CEm1Hp. c. Nm2 sensibus Ha. c. Nm1 ante imaginatione add . sibi E (del. m2) NPSm2 imaginatione] in agnitione Gm1Sm1 agnitione Gm2R post concepta add. nomina Hm1, idem post rebus s. l. m2 17 sint E 19 optat LR 22 quia] qua Gm1 atque EHm1Pm1 24 scientiam post ratione E sententiam Hm1 pos- sedit FRS unum quodque uestigat atque in eo cetera accidentium momenta perquirit, quibus cognitis cur ita sit quaeritur et ratione nihilo minus uestigatur.