Ad haec igitur ut fieri possint et ut superiora intellegi queant, necessarius maxime uberrimusque fructus est artis eius quam Graeci λογικήν , nos rationalem possumus dicere, quod 1 puriori ( ex -re), om. substantia F et s. l. Tm2 animarum s. l. Sm2, post anim. add . conditionem atque statum brm 2 omnia s. I. Dm2 4 ipsae FGP 5 sunt Da. c. G (in mg . ł sint,) KS se CF 6 theoretices] Brandt ex p. 8, 6. 8 theoreticae Tm2 p theorice FGK theoricae PSTm1 theori*ae D theoriae C, post species R , ttsiupr ,- τ:*ν;ς brm 7 corpora eorumque scientiam atque cognitionem G 8 phisia logia P phisiologa R 9 medio] in medio edd . 13 practices FGPS dici superius GPST 16 inuita bm 20 rei om. DFGKST, s. l. Pm2 rei familiaris bm 21 dispensatione Gm2PST etiam harum F 23 fieri] sciri b m ut om. F 25 ΛΟΓ ΙΚΕΝ CDGRS logicen FT(-ce) recta orationis ratione quid uerum quidque decens sit, nullo erroris flexu diuerticuloue fallatur. quam quidem artem quidam partem philosophiae, quidam non partem, sed ferramentum et quodammodo supellectilem iudicarunt. qua autem id utrique inpulsi ratione crediderint, alio erit in opere commemorandum. haec autem generis, speciei, differentiae, proprii atque acci- dentis disputatio in omni nobis philosophiae cognitione quasi quandam uiam parat. nam cum quid genus sit docemur, quid species, intellegimus genus esse philosophiam, species uero indubitanter theoreticen et practicen. de logica uero, utrum sit species, eadem hac possumus ratione perpendere. prodest nobis differentiae cognitio ad ipsarum philosophiae specierum differentias cognoscendas. prodest proprii scientia ad cognoscendum quid uni cuique philosophiae differentiae solitaria natura uideatur substantia innatum. prodest accidentis cognitio quid principaliter in rebus sit cernere et quid secundo contingentique loco ueniat, discernere. ita nobis harum quinque rerum scientia ramosa quadam et multifida ui in omnes sese philosophiae partes infundit. Ad grammaticam uero non minor huius rei usus est, quando per orationem genus, octo uero partes orationis per genera, species, differentias propriaque metimur. est uero huius rei perquam rhetoricae amica con- iunctaque cognitio. ita enim rhetoricam in tribus causarum possumus separare generibus et eas in subiectis constitutionibus dissecare. definitionum quoque, quod ad logicam pertinet, magna 5 alio in opere] cf. Edit, secund. I c. 3. 1 quod uerum quodque F 2 fluxu Km1 Sm1 quidem] CRTm2 quidam cett . 5 conpulsi R crediderunt Da.c. K in om. GPRST 7 cogitatione Gp.c. Sm1 10 theoricen CDFGKR θεωρητικήν brm πρακτικήν brm , add. id est speculatiuam et actiuatn GKPST logica] dialectica Ca.c . 11 possumus post perpendere C, post ratione S 12 differentiae] de differentiis Gp.c . S 14 quod Da.c. K dif- ferentiae s. l. Tm2 speciei FK 15 ante substantia add . ac C ( in mg.) edd . 17 conueniat K 18 philosophiae sese G 19 diffudit K 22 rhetorice ( uel reth-) DFGPR 25 desecare DFRST m1 quae et pertinent Ga.c. K atque utilis uberrimaque cognitio est; quas definitiones nisi per genera, species, differentias proprietatesque tractaueris, nullus umquam definitionibus terminus inponetur. nam si quid definies, ex quo sit genere primum tibi dicendum est, atque in hoc genus speciesque consummata sit. nam cuiuscumque rei genus dixeris, ad quam rem illud dixeris, speciem facis, ut si quid sit homo definias, dicas hominem esse animal. igitur quoniam ad hominem aptasti animal, genus esse animal et hominem speciem a te declaratum est. sed non sufficit sola generis in definitione monstratio. si enim solum animal homi- nem esse dixeris, non potius hominem quam bouem aut equum definitione depinxeris. prodest igitur etiam differentias adhibere, per quas id quod definies ab speciebus aliis seiungatur, ut dicas hominem esse animal rationale. et quoniam sub eadem differentia plures frequenter species inueniuntur, ut sub rationali deus atque homo, utilissimus proprietatis usus est, ut id dicas quod sola quam definis species suum propriumque retineat. fit ergo huiuscemodi hominis definitio : homo est animal, id est genus, homo uero species; rationale, quod differentia est; risus capax, quod proprium est. accidentium uero in definitio- nibus nullus usus est. prodest ergo in definitionibus harum quinque rerum cognitio, ut nec ea quae sunt utilia praeter- mittas nec ea quae nihil praestant commoditatis adiungas. in diuisione uero tantum prodest. ut nisi per horum scientiam nulla res recte distribui secarique possit. nam quae generum uel specierum recta distributio diuisioue erit, ubi ipsarum per quas diuiditur rerum nulla scientiae cognitione dirigimur? 2 proprietatesque om. C propriaque R 3 nullis FST 4 detines D m1 diffinis FK 5 genus om ., species* (q. er ). C consumpta R sint Gm2 8 animal aptasti GPST 9 ante speciem add . esse CR. er. S sola sufficit C 11 esse om. C post bouem add . asinumque GK aut] atque C 13 diffinias G a] ab PST 14 animal om. C 15 rationale CRST 16 post homo add . est CDFKS (del. m2) utilissimus—homo est (18) in mg. Dm2 17 retinet F 19. 20 utrumque quod om. F 21 est usus FK 26 diuisione GKPRS 27 diui- duntur T probationum uero ueritas in his maxime constituta est, quod p. 4 per ea quae diuidis, id quod diuidis uel quid aliud pro bas, nam Marcus Tullius in Rhetoricorum primo, quoniam diuisi- onem generum causarum rite atque ordinate faciebat, eius rei probationem ita esse debere per species generaque disposuit, cum ait easdem res aliis superponi, aliis supponi posse, eisdem et subiectas et superpositas esse non posse. haec fere de utilitate ad tempus dicenda credi- dimus.