de fide catholica Christianam fidem noui ac ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis nomen ipsum Christi uetus intra semet continuerit instrumentum eumque semper signauerit affuturumquem credimus per partum uirginis iam uenisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri saluatoris mirabili manasse probatur aduentu. Haec autem religio nostra, quae uocatur Christiana atque catholica, his fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante mundi constitutionem, ante omne uidelicet quod temporis potest retinere uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti exstitisse substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere filium ex sua substantia genitum et sibi nota ratione coaeternum, quem filium eatenus confitetur, ut non sit idem qui pater est: neque patrem aliquando fuisse filium, ne rursus in infinitum humanus animus diuinam progeniem cogitaret, neque filium iri eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem, ne rursus in infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem esse neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed a pati e quoque procedentem uel filio; qui sit tamen processionis istius modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum generationem filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur uetus ac noua in format instructio. De qua uelut arce religionis nostrae multi diuersa et humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti sunt, ut Arrius qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter et extra patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem esse qui pater et filius est 5 ac per hoc unam dicunt esse personam sub uocabulorum diuersitate signatam. Manichaei quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec generatio duorum corporum commix- tione procedit, illic quoque indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit recipere testamentum neque in integro nonum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit ita ex uirgine generationem filii non nult admittere, ne humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit. Ergo diuina ex aeterno natura et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset et tamen esset; sed uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti habitatione dignas caelo naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De caelestibus autem naturis, quae uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues angeli sunt, imminutum noluit conditor permanere, formauit ex terra hominem atque spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor inuidiae non ferens hominem illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere, temptatione adhibita fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis subiacere, ei quoque diuinitatem affuturam promittens, quam sibi dum arroganter usui pat elisus est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis enim diuina auctoritas his modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit historiae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam manere uideatur. Haec autem pie intelligentibus et ueraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad ordinem redeamus. Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi fuit. At ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere, exul effectus, terram iussus excolere atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proueniret interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi iure deberetur contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii nominis haeresim dedicauit, quam catholica fides a consortio sui mox reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus ac multiplici numerositate succrescens erupit in lites, commouit bella, occupauit terrenam miseriam quia 1 felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent; quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere atque ingressus est homo uias suas qui malitia propriae contumaciae despexerat conditorem. Hinc uolens deus per iustum potius hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem effusa diluuii inundatione excepto Noc iusto homine cum suis liberis atque his quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum scripturarum mentibus eruditis. Et quasi prima quaedam mundi aetas diluuio ultore transacta est. Reparatur itaque humanum genus atque propriae naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in breuitate annorum humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis filium proprium uestitum humano corpore mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus eiusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque duodecim patriarchas non reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens coeperunt suspicioni esse 1 Aegyptiacis imperiis eosque Pharao magna ponderum mole premi decreuerat et grauibus oneribus affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari rubro, quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus plagis uastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et cum multis annis multas quoque gentes per uiam debellassent, uenerunt tandem ad fluuium qui uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum quemadmodum aquae maris rubri ita quoque Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem quae nunc Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post iudices et prophetas reges instituti leguntur, quorum post Saulem primatum Dauid de tribu Iuda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma perductumque est usque ad Herodis tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur imperasse. Sub quo exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani generis genuit conditorem. Hoc autem ideo quia multis infectus criminibus mundus iacebat in morte, electa est una gens in qua dei mandata clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii sancti uiri per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt. Atque iam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos sed ipsum unigenitum suum deus per uirginem nasci constituit, ut humana salus quae per primi hominis inoboedientiam deperierat per hominem deum rursus repararetur et quia exstiterat mulier quae causam mortis prima uiro suaserat, esset haec secunda mulier quae uitae causam humanis uisceribus apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de spiritu sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem uirgo permansit; atque hominis factus est idemque dei filius, ita ut in eo et diuinae naturae radiaret splendor et humanae fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei exstiterant multi qui diuersa garrirent et praeter alios Nestorius et Eutyches repertores haereseos exstiterunt, quorum unus hominem solum, alter deum solum putauit asserere nec humanum corpus quod Christus induerat de humanae substantiae participatione uenisse. Sed haec hactenus. Creuit itaque secundum carnem Christus, baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat ceteris tributurus, ipse prmius quod docebat exciperet. Post baptismum uero elegit duodecim discipulos, quorum unus traditor eius fuit. Et quia sanam doctrinam Iudaeorum populus non ferebat, eum inlata manu crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, iacet tribus diebus ac noctibus in sepulcro, resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem mundi ipse cum patre decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod dei filius est, numquam defuisse cognoscitur, ut assumptum hominem, quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum atque in uniueisum mundum ad uitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris non iam in una tantum gente sed orbi terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum genus naturae merito, quam ex primo praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae iaculis fuerat uulneratum nec salutis suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta, ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae donum, ut natura nihil aliud nisi poenae summitteret, gratia uero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia diceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis afferret. Diffunditur ergo per mundum caelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur ecclesiae, fit unum corpus quod mundi latitudinem occuparet, cuius caput Christus ascendit in caelos, ut necessario caput suum membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem uitam bonis informat operibus et post consummationem saeculi resurrectura corpora nostra praeter corruptionem ad regna caelestia pollicetur, ita ut qui hic bene ipso donante uixerit, esset in illa resurrectione beatissimus, qui uero male, miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credat non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora, quae mortis aduentus resoluerat, in statum pristinum futura de beatitudine reparari. Haec ergo ecclesia catholica per orbem diffusa tribus modis probatur exsistere i quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum aut traditio uniuersalis aut certe propria et particulam instructio. Sed auctoritate tota constrmgitur, uniuersali traditione maiorum nihilo-minus tota, priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque uel pro locorum uarietate uel prout cuique bene uisum est subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio qua credimus affuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitum, resurrecturos homines ad examen futuri iudicii, recepturos pio meritis singulos et in perpetuum atque in aeternum debitis finibus permansuros; solumque est 1 praemium beatitudinis contemplatio conditoris—tanta dumtaxat, quanta a creatura ad creatorem fieri potest,—ut ex eis reparato angelico numero superna illa ciuitas impleatur, ubi rex est uirginis filius eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus opus, laus perpetua creatori.