<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="P5" subtype="section"><p>Quod si in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum
                     forinsecus obiectae qualitates <pb n="p.394"/> animique agentis uigorem passio
                     corporis antecedat quae in se actum mentis prouocet excitetque interim
                        <milestone unit="loebline" n="5"/> quiescentes intrinsecus formas, si in
                     sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua ui
                     subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum
                     affectionibus absoluta sunt, in discernendo non obiecta extrinsecus <milestone unit="loebline" n="10"/> sequuntur, sed actum suae mentis expediunt? Hac
                     itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere
                     substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus
                     immobilibus animantibus cessit quales sunt conchae maris quaeque <milestone unit="loebline" n="15"/> alia saxis haerentia nutriuntur, imaginatio uero
                     mobilibus beluis quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur
                     affectus, ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini.
                     Quo fit ut ea notitia ceteris praestet quae suapte <milestone unit="loebline" n="20"/> natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta
                     cognoscit. Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur,
                     nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim
                     sensibile uel imaginabile est, id <milestone unit="loebline" n="25"/> uniuersum
                     esse non posse; aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quidquam esse
                     sensibile, aut quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse
                     subiecta, inanem conceptionem esse rationis quae quod sensibile sit ac
                     singulare quasi quiddam uniuersale <milestone unit="loebline" n="30"/>
                     consideret. Ad haec, si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et
                     quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad
                     uniuersitatis cognitionem adspirare non posse, quoniam <pb n="p.396"/> eorum
                     notio corporales figuras non possit excedere, de <milestone unit="loebline" n="35"/> rerum uero cognitione firmiori potius perfectumque iudicio esse
                     credendum, in huiusmodi igitur lite nos quibus tam ratiocinandi quam imaginandi
                     etiam sentiendique uis inest nonne rationis potius causam probaremus? Simile
                     est quod humana ratio diuinam <milestone unit="loebline" n="40"/>
                     intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita
                     disseris: Si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus, ea certo
                     euentura praesciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est praescientia, quam si
                     etiam in his esse <milestone unit="loebline" n="45"/> credamus, nihil erit quod
                     non ex necessitate pro-ueniat. Si igitur uti rationis participes sumus, ita
                     diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque lationi
                     cedere oportere iudicauimus, sic diuinae sese menti humanam submittere
                        <milestone unit="loebline" n="50"/> rationem iustissimum censeremus. Quare
                     in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim
                     ratio uidebit quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam
                     quae certos exitus non habent, certa tamen uideat <milestone unit="loebline" n="55"/> ac definita praenotio neque id sit opinio sed summae potius
                     scientiae nullis terminis inclusa simplicitas. </p></div><div type="textpart" n="M5" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Quam uariis terras animalia permeant figuris! </l><l n="2">Namque alia extento sunt corpore puiueremque uerrunt</l><pb n="p.398"/><l n="3">Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum,</l><l n="4">Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos</l><l n="5"> Et liquido longi spatia aetheris enatet uolatu,</l><l n="6">Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent</l><l n="7">Vel uirides campos transmittere uel subire siluas.</l><l n="8">Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis,</l><l n="9">Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus.</l><l n="10"> Vnica gens hominum celsum leuat altius cacumen</l><l n="11">Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.</l><l n="12">Haec nisi terrenus male desipis, admonet figura,</l><l n="13">Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,</l><l n="14">In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum</l><l n="15"> Inferior sidat mens corpore celsius leuato.</l></quote></div><div type="textpart" n="P6" subtype="section"><p><q>Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua
                        sed ex conprehendentimn natura cognoscitur, iutueamur nunc quantum fas est,
                        quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam <pb n="p.400"/>
                        <milestone unit="loebline" n="5"/> etiam scientia eius sit, possimus
                        agnoscere. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune
                        iudicium est. Quid sit igitur aeterni tus consideremus; haec enim nobis
                        naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur <milestone unit="loebline" n="10"/> est interminabilis uitae tota simul et perfecta
                        possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quidquid uiuit
                        in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in
                        tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter <milestone unit="loebline" n="15"/> possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum
                        adprehendit, hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita non
                        amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur
                        temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit
                           <milestone unit="loebline" n="20"/> Aristoteles, nec coeperit umquam esse
                        nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale
                        est ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul infinitae licet
                        uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum <milestone unit="loebline" n="25"/> transacta iam non habet. Quod igitur
                        interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet,
                        cui neque futuri quidquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse
                        iure perhibetur, idque necesse est et sui compos praesens sibi semper
                        adsistere <milestone unit="loebline" n="30"/> et infinitatem mobilis
                        temporis habere praesentem. Vnde non recte quidam, qui cum audiunt uisum
                        Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse
                        defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant.
                           <milestone unit="loebline" n="35"/> Aliud est enim per interminabilem
                        duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam <pb n="p.402"/> pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis
                        proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior uideri
                        debet temporis quantitate <milestone unit="loebline" n="40"/> sed simplicis
                        potius proprietate naturae. Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum
                        infinitus ille temporalium rerum motus imitatur cumque eum effingere atque
                        aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate
                        praesentiae decrescit <milestone unit="loebline" n="45"/> in infinitam
                        futuri ae praeteriti quantitatem; et cum totam pariter uitae suae
                        plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse
                        desinit, illud quod implete atque exprimere non potest, aliquatenus uidetur
                        aemulari alligans se ad <milestone unit="loebline" n="50"/> qualemcumque
                        praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae, quoniam manentis illius
                        praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut
                        esse uideantur. Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter
                        arripuit eoque <milestone unit="loebline" n="55"/> modo factum est ut
                        continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo.
                        Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum
                        quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum. Quoniam igitur
                           <milestone unit="loebline" n="60"/> omne iudicium seeundum sui naturam
                        quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac
                        praesentarius status; scientia quoque eius omnem temporis supergressa
                        motionem in suae manet simplicitate praescntiae infinitaque praeteriti
                           <milestone unit="loebline" n="65"/> ac futuri spatia complectens omnia
                        quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si
                        praesentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi
                        futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis j
                        unde non <pb n="p.404"/>
                        <milestone unit="loebline" n="70"/> praeuidentia sed prouidentia potius
                        dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum
                        cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae
                        diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant
                           <milestone unit="loebline" n="75"/> esse quae uideant? Num enim quae
                        praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?</q><q>Minime.</q><q>Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc
                        temporario praesenti quaedam uidetis, ita ille omnia suo cernit <milestone unit="loebline" n="80"/> aeterno. Quare haec diuina praenotio naturam
                        rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia
                        in tempore olim futura prouenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae
                        mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie <milestone unit="loebline" n="85"/> uentura dinoscit; sicuti uos cum pariter ambulare in terra
                        hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum
                        tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis, ita
                        igitur cuncta despiciens diuinus intuitus qualitatem <milestone unit="loebline" n="90"/> rerum minime perturbat apud se quidem
                        praesentium, ad condicionem uero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit
                        opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse cognoscit
                        quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat. Hic <milestone unit="loebline" n="95"/> si dicas quod euenturum deus uidet id non
                        euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate
                        contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem
                        solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator <pb n="p.406"/>
                        <milestone unit="loebline" n="100"/> accesserit. Respondebo namque idem
                        futurum, cum ad diuinam notionem refertur, necessarium, cum uero in sua
                        natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum uideri. Duae sunt etenim
                        necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines <milestone unit="loebline" n="105"/> esse mortales, altera condicionis, ut si
                        aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est; quod enim quisque uouit,
                        id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime secum illam
                        simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria <milestone unit="loebline" n="110"/> facit natura sed condicionis adiectio; nulla
                        enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum cum
                        graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia
                        praesens uidet, id esse necesse est, tametsi nullam naturae <milestone unit="loebline" n="115"/> habeat necessitatem. Atqui deus ea futura quae
                        ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur. Haec igitur ad
                        intuitum relata di uinum necessaria fiant per condicionem diuinae notionis;
                        per se uero considerat?! ab absoluta naturae suae libertate non <milestone unit="loebline" n="120"/> desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae
                        futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur
                        arbitrio, quae quamuis eueniant, exsistendo tamen naturam propriam non
                        amittunt, qua priusquam fierent etiam non euenire potuissent. <milestone unit="loebline" n="125"/> Quid igitur refert non esse necessaria, cum
                        propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar
                        eueniet? Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et
                        gradiens homo. Quae dum fiunt, non fieri non possunt; eorum tamen <pb n="p.408"/>
                        <milestone unit="loebline" n="130"/> unum prius quoque quam fieret, necesse
                        erat exsistere, alterum uero minime. Ita etiam quae praesentia deus habet,
                        dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit,
                        illud uero de potestate facientium. Haud igitur iniuria diximus <milestone unit="loebline" n="135"/> haec si ad diuinam notitiam referantur
                        necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta;
                        sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, uniuersale est, si
                        ad se ipsa respicias, singulare. ' Sed si in mea,' inquies,' potestate situm
                           <milestone unit="loebline" n="140"/> est mutare propositum, euacuabo
                        prouidentiam, cum quae illa praenoscit forte mutauero.' Respondebo:
                        propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an
                        facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur, diuinam te
                           <milestone unit="loebline" n="145"/> praescientiam non posse uitare,
                        sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamuis te in uarias
                        actiones libera uoluntate conuerteris. Quid igitur inquies? Ex meane
                        dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc aliud
                        uelim, illa <milestone unit="loebline" n="150"/> quoque noscendi uices
                        alternare uideatur? Minime. Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus
                        et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat nec alternat, ut
                        aestimas, nunc hoc nunc illud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes
                        tuas <milestone unit="loebline" n="155"/> manens praeuenit atque
                        complectitur. Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex
                        futurarum prouentu rerum, sed ex propria deus simplicitate sortitus est. Ex
                        quo illud quoque re- <pb n="p.410"/> soluitur quod paulo ante posuisti
                        indignum esse, si <milestone unit="loebline" n="160"/> scientiae dei causam
                        futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae uis praesentaria
                        notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil uero
                        posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii
                        libertas nec <milestone unit="loebline" n="165"/> iniquae leges solutis omni
                        necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt. Manet etiam spectator
                        desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas
                        cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis
                        supplicia <milestone unit="loebline" n="170"/> dispensans. Nec frustra sunt
                        in deo positae spes precesque; quae cum rectae sunt, inefficaces esse non
                        possunt. Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum
                        subleuate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna uobis est, si
                        dissimulare <milestone unit="loebline" n="175"/> non uultis, necessitas
                        indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.</q></p></div></div></div></body></text></TEI>