<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="P2" subtype="section"><p><q>Anmiaduerto,</q> inquam, <q>idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in
                        hac haerentium sibi serie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas an
                        ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena <milestone unit="loebline" n="5"/> constringit?</q>
                     <q>Est,</q> inquit, <q>neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem
                        libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet
                        iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit.
                        Quod uero quis <milestone unit="loebline" n="10"/> optandum esse iudicat
                        petit; refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis
                        inest ratio, inest etiam uolendi nolendique libertas. Sed hanc non in
                        omnibus aequam esse constituo. Nam supernis diuinisque substantiis et
                        perspicax <milestone unit="loebline" n="15"/> iudicium et incorrupta
                        uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas
                        liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione
                        conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum
                        terrenis artubus <milestone unit="loebline" n="20"/> colligantur. Extrema
                        uero est seruitus, cum uitiis deditae rationis propriae possessione
                        ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa
                        deiecerint, mox inscitiae nube caligant, <pb n="p.372"/> perniciosis
                        turbantur affectibus quibus accedendo <milestone unit="loebline" n="25"/>
                        consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo
                        propria libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens
                        prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata
                        disponit.</q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M2" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1"><quote><foreign xml:lang="grc">πάντ᾽ ἐφορᾶν καὶ πάντ᾽ ἐπακούειν</foreign></quote><note n="1"/></l><l n="2">Puro clarum lumine Phoebum</l><l n="3">Melliflui canit oris Homerus:</l><l n="4">Qui tamen intima uiscera terrae</l><l n="5"> Non ualet aut pelagi radiorum</l><l n="6">Infirma perrumpere luce.</l><l n="7">Haud sic magni conditor orbis;</l><l n="8">Huic ex alto cuncta tuenti</l><l n="9">Nulla terrae mole resistunt,</l><l n="10"> Non nox atris nubibus obstat.</l><l n="11">Quae sint, quae fuerint ueniantque</l><l n="12">Vno mentis cernit in ictu;</l><l n="13">Quem, quia respicit omnia solus,</l><l n="14">Verum possis dicere solem.</l></quote></div><div type="textpart" n="P3" subtype="section"><p>Tum ego: <q>En,</q> inquam, <q>difficilior rursus ambiguitate confundor.</q>
                     <q> Quaenam,</q> inquit, <q>ista <pb n="p.374"/> est? Iam enim quibus
                        perturbere coniecto.</q>
                     <q>Nimium,</q> inquam, <q>aduersari ae repugnare uidetur <milestone unit="loebline" n="5"/> praenoscere uniuersa deum et esse ullum
                        libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo
                        potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare
                        si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque
                           <milestone unit="loebline" n="10"/> praenoscit, nulla erit arbitrii
                        libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit
                        uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si
                        aliorsum quam prousisae sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma
                           <milestone unit="loebline" n="15"/> praescientia. sed opinio potius
                        incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo rationem
                        qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim
                        non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum <milestone unit="loebline" n="20"/> esse prospexerit, sed e contrario potius,
                        quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque
                        modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse
                        contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt <milestone unit="loebline" n="25"/> prouideri—quasi uero quae euius rei causa sit
                        praeseientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae
                        laboretur, ae non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo
                        causarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam <milestone unit="loebline" n="30"/> si praescientia futuris rebus eueniendi
                        necessitatem non uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae
                        eum sedere coniectat ueram esse <pb n="p.376"/> necesse est; atque e
                        conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere
                        necesse <milestone unit="loebline" n="35"/> est. In utroque igitur
                        necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed
                        non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est
                        quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte
                        procedat, <milestone unit="loebline" n="40"/> inest tamen communis in
                        utraque necessitas Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari
                        patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt, prouidentur, non uero ideo
                        quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen ab deo uel uentura
                        prouideri <milestone unit="loebline" n="45"/> uel prouisa necesse est
                        euenire,1 quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero
                        quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus
                        causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam
                           <milestone unit="loebline" n="50"/> sunt euentura prouidere, quam putare
                        quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec sicuti
                        cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum noui, id
                        ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut euentus <milestone unit="loebline" n="55"/> praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid
                        aliquis aliorsum atque sese res habet existimet, id non modo scientia non
                        est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si
                        quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit <milestone unit="loebline" n="60"/> euentus, id euenturum esse praesciri qui
                        poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab
                        ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur
                        mendacio scientia <pb n="p.378"/> careat, quod se ita rem quamque habere
                        necesse est <milestone unit="loebline" n="65"/> uti eam sese habere scientia
                        comprehendit. Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit?
                        Nam si incuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est,
                        fallitur; quod non sentire modo nefas est, sed etiam uoce proferre,
                           <milestone unit="loebline" n="70"/> At si ita uti sunt, ita ea futura
                        esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est
                        haec praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc
                        refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae? <milestone unit="loebline" n="75"/>
                        <quote rend="blockquote">Quidquid dicam, aut erit aut non.</quote> Quid
                        etiam diuina prouidentia humana opinione praestiteris si uti homines incerta
                        iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum omnium
                        certissimum fontem nihil incerti esse potest, <milestone unit="loebline" n="80"/> certus eorum est euentus quae futura firmi ter ille praescierit.
                        Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas quas diuina mens
                        sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit
                        euentum. Quo semel recepto quantus occasus <milestone unit="loebline" n="85"/> humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia
                        poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum.
                        Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur uel
                        puniri improbos uel <milestone unit="loebline" n="90"/> remunerari probos
                        quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa
                        necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium
                        meritorum potius mixta atque indisereta confusio. Quoque nihil sceleratus
                        excogitari potest, <pb n="p.380"/>
                        <milestone unit="loebline" n="95"/> cum ex prouidentia rerum omnis ordo
                        ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad
                        honorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec
                        deprecandi ulla ratio est. Quid enim uel speret quisque uel etiam
                        deprecetur, <milestone unit="loebline" n="100"/> quando optanda omnia series
                        indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque
                        commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis
                        pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus
                           <milestone unit="loebline" n="105"/> est quo cum deo colloqui homines
                        posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa
                        supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil
                        uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti
                        atque <milestone unit="loebline" n="110"/> adhaerere possimus? Quare necesse
                        erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo
                        fonte fatiscere.</q>
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>