<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="M3" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Quaenam discors foedera rerum</l><l n="2">Causa resoluit? Quis tanta deus</l><l n="3">Veris statuit bella duobus,</l><l n="4">Vt quae carptim singula constent</l><l n="5"> Eadem nolint mixta iugari?</l><l n="6">An nulla est discordia ueris</l><l n="7">Semperque sibi certa cohaerent?</l><l n="8">Sed mens caecis obruta membris</l><l n="9">Nequit oppressi luminis igne</l><l n="10"> Rerum tenues noscere nexus.</l><l n="11">Sed cur tanto flagrat amore</l><l n="12">Veri tectas reperire notas?</l><l n="13">Scitne quod appetit anxia nosse?</l><l n="14">Sed quis nota scire laborat?</l><pb n="p.382"/><l n="15"> At si nescit, quid caeca petit?</l><l n="16">Quis enim quidquam nescius optet</l><l n="17">Aut quis ualeat nescita sequi?</l><l n="18">Quoue inueniat, quisque repertam</l><l n="19">Queat ignarus noscere formam?</l><l n="20"> An cum mentem cerneret altam.</l><l n="21">Pariter summam et singula norat?</l><l n="22">Nunc membrorum condita nube</l><l n="23">Non in totum est oblita sui</l><l n="24">Summamque tenet singula perdens.</l><l n="25"> Igitur quisquis uera requirit,</l><l n="26">Neutro est habitu; nam neque nouit</l><l n="27">Nec penitus tamen omnia nescit,</l><l n="28">Sed quam retinens meminit summam</l><l n="29">Consulit alte uisa retractans,</l><l n="30"> Vt seruatis queat oblitas</l><l n="31">Addere partes.</l></quote></div><div type="textpart" n="P4" subtype="section"><p>Tum illa: <q>Vetus,</q> inquit, <q>haec est de prouidentia querela Marcoque
                        Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu
                        prorsus multumque quaesita, sed haud quaquam ab <milestone unit="loebline" n="5"/> ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmi ter expedita.
                        Cuius caliginis causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae
                        praescientiae simplicitatem non potest admoueri, quae si ullo modo cogitari
                        queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. <milestone unit="loebline" n="10"/> Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus
                        moueris expendero. Quaero enim, cur illam soluentium rationem minus
                        efficacem putes, <pb n="p.384"/> quae quia praescientiam non esse futuris
                        rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia <milestone unit="loebline" n="15"/> arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde
                        argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea quae praesciuntur non
                        euenire non possunt? Si igitur praeuotio nullam futuris rebus adicit
                        necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, <milestone unit="loebline" n="20"/> quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur
                        euentum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus
                        nullam esse praescientiam. Num igitur quantum ad hoc attinet, quae ex
                        arbitrio eueniunt ad necessitatem cogantur?</q>
                     <milestone unit="loebline" n="25"/>
                     <q> Minime.</q>
                     <q><p>Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit ut
                           opinor eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas.</p><p>Sed praescientia, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est,
                           signum tamen est necessario ea <milestone unit="loebline" n="30"/> esse
                           uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios
                           futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum tantum quid sit
                           ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est
                           nihil non ex necessitate <milestone unit="loebline" n="35"/> contingere,
                           ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat. Alioquin si haec
                           nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam
                           uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque
                           petitis extrinsecus argumentis <milestone unit="loebline" n="40"/> sed ex
                           conuenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest
                           ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur? Quasi uero nos ea quae
                           prouidentia futura esse praenoscit non esse <pb n="p.386"/> euentum
                           credamus ac non illud potius arbitremur, <milestone unit="loebline" n="45"/> licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura
                           necessitatis habuisse; quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim
                           dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis
                           atque flectendis facere spectantur aurigae atque ad hunc <milestone unit="loebline" n="50"/> modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita
                           fieri necessitas ulla compellit?</p></q>
                     <q>Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta mouerentur.</q>
                     <q><p>Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate, eadem prius quam
                           fiant sine necessitate futura sunt. <milestone unit="loebline" n="55"/>
                           Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit
                           absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc
                           fiunt, prius quam fierent, euentura non fuerint. Haec igitur etiam
                           praecognita liberos habent euentus. <milestone unit="loebline" n="60"/>
                           Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt, ita
                           praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat.
                           Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quae necessarios exitus
                           non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare <milestone unit="loebline" n="65"/> etenim uidentur putasque si praeuideantur
                           consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri nihilque
                           scientia comprehendi posse nisi certum; quod si quae incerti sunt exitus
                           ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non <milestone unit="loebline" n="70"/> scientiae ueritatem. Aliter enim ac sese res
                           habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius
                           erroris causa est, quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui
                           atque natura cognosci aestimat quae sciuntur; quod totum contra est <pb n="p.388"/>
                           <milestone unit="loebline" n="75"/> Omne enim quod cognoscitur non
                           secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur
                           facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis
                           rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens
                           totum simul <milestone unit="loebline" n="80"/> iactis radiis intuetur,
                           hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum
                           rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus,
                           aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus
                           enim figuram in <milestone unit="loebline" n="85"/> subiecta materia
                           constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram. Ratio
                           uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest
                           uniuersali consideratione perpendit. Intellegentiae uero celsior oculus
                           exsistit; supergressa <milestone unit="loebline" n="90"/> namque
                           uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie
                           contuetur.</p><p>In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis
                           amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit.
                              <milestone unit="loebline" n="95"/> Neque enim sensus aliquid extra
                           materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio
                           capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta
                           forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam,
                           quae nulli <milestone unit="loebline" n="100"/> alii nota esse poterat,
                           comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et
                           materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec
                           sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta
                           prospiciens. Ratio quoque cum quid <pb n="p.390"/>
                           <milestone unit="loebline" n="105"/> uniuersale respicit, nec
                           imaginatione nee sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit.
                           Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definiuit: homo est
                           animal bipes rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem
                           sensibilemque <milestone unit="loebline" n="110"/> esse rem nullus
                           ignorat, quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali
                           conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus uisendi
                           formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia
                           quaeque conlustrat non <milestone unit="loebline" n="115"/> sensibili sed
                           imaginaria ratione iudicandi. Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua
                           potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur? Neque id iniuria;
                           nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam
                           quisque operam non ex <milestone unit="loebline" n="120"/> aliena sed ex
                           propria potestate perficiat.</p></q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M4" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Quondam porticus attulit</l><l n="2">Obscuros nimium senes</l><l n="3">Qui sensus et imagines</l><l n="4">E corporibus extimis</l><l n="5"> Credant mentibus imprimi,</l><l n="6">Vt quondam celeri stilo</l><l n="7">Mos est aequore paginae.</l><l n="8">Quae nullas habeat notas,</l><l n="9">Pressas figere litteras.</l><l n="10"> Sed mens si propriis ingens</l><l n="11">Nihil motibus explicat,</l><l n="12">Sed tantum patiens iacet</l><l n="13">Notis subdita corporum</l><pb n="p.392"/><l n="14">Cassasque in speculi uicem</l><l n="15"> Rerum reddit imagines,</l><l n="16">Vnde haec sic animis uiget</l><l n="17">Cernens omnia notio?</l><l n="18">Quae uis singula perspicit</l><l n="19">Aut quae cognita diuidit?</l><l n="20"> Quae diuisa recolligit</l><l n="21">Alternumque legens iter</l><l n="22">Nunc summis caput inserit,</l><l n="23">Nunc decedit in infima,</l><l n="24">Tum sese referens sibi</l><l n="25"> Veris falsa redarguit?</l><l n="26">Haec est efficiens magis</l><l n="27">Longe causa potentior</l><l n="28">Quam quae materiae modo</l><l n="29">Impressas patitur notas.</l><l n="30"> Praecedit tamen excitans</l><l n="31">Ac uires animi mouens</l><l n="32">Viuo in corpore passio.</l><l n="33">Cum uel lux oculos ferit</l><l n="34">Vel uox auribus instrepit,</l><l n="35"> Tum mentis uigor excitus</l><l n="36">Quas intus species tenet </l><l n="37">Ad motus similes uocaus</l><l n="38">Notis applicat ex teris</l><l n="39">Introrsumque reconditis</l><l n="40"> Formis miscet imagines.</l></quote></div></div></div></body></text></TEI>