πάντ᾽ ἐφορᾶν καὶ πάντ᾽ ἐπακούειν Puro clarum lumine Phoebum Melliflui canit oris Homerus: Qui tamen intima uiscera terrae Non ualet aut pelagi radiorum Infirma perrumpere luce. Haud sic magni conditor orbis; Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terrae mole resistunt, Non nox atris nubibus obstat. Quae sint, quae fuerint ueniantque Vno mentis cernit in ictu; Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem. Tum ego: En, inquam, difficilior rursus ambiguitate confundor. Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus perturbere coniecto. Nimium, inquam, aduersari ae repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prousisae sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia. sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri—quasi uero quae euius rei causa sit praeseientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae laboretur, ae non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt, prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen ab deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire,1 quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere, quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum noui, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? Nam si incuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur; quod non sentire modo nefas est, sed etiam uoce proferre, At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae? Quidquid dicam, aut erit aut non. Quid etiam diuina prouidentia humana opinione praestiteris si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmi ter ille praescierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur uel puniri improbos uel remunerari probos quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indisereta confusio. Quoque nihil sceleratus excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad honorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere. Quaenam discors foedera rerum Causa resoluit? Quis tanta deus Veris statuit bella duobus, Vt quae carptim singula constent Eadem nolint mixta iugari? An nulla est discordia ueris Semperque sibi certa cohaerent? Sed mens caecis obruta membris Nequit oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus. Sed cur tanto flagrat amore Veri tectas reperire notas? Scitne quod appetit anxia nosse? Sed quis nota scire laborat? At si nescit, quid caeca petit? Quis enim quidquam nescius optet Aut quis ualeat nescita sequi? Quoue inueniat, quisque repertam Queat ignarus noscere formam? An cum mentem cerneret altam. Pariter summam et singula norat? Nunc membrorum condita nube Non in totum est oblita sui Summamque tenet singula perdens. Igitur quisquis uera requirit, Neutro est habitu; nam neque nouit Nec penitus tamen omnia nescit, Sed quam retinens meminit summam Consulit alte uisa retractans, Vt seruatis queat oblitas Addere partes. Tum illa: Vetus, inquit, haec est de prouidentia querela Marcoque Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haud quaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmi ter expedita. Cuius caliginis causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest admoueri, quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero. Quaero enim, cur illam soluentium rationem minus efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt? Si igitur praeuotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam. Num igitur quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio eueniunt ad necessitatem cogantur? Minime. Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit ut opinor eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas. Sed praescientia, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat. Alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur? Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse euentum credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse; quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae atque ad hunc modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit? Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta mouerentur. Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate, eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt, prius quam fierent, euentura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent euentus. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt, ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim uidentur putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum; quod si quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem. Aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius erroris causa est, quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur; quod totum contra est Omne enim quod cognoscitur non secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram. Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit. Intellegentiae uero celsior oculus exsistit; supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque cum quid uniuersale respicit, nec imaginatione nee sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit. Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definiuit: homo est animal bipes rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque conlustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi. Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur? Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat. Quondam porticus attulit Obscuros nimium senes Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Vt quondam celeri stilo Mos est aequore paginae. Quae nullas habeat notas, Pressas figere litteras. Sed mens si propriis ingens Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens iacet Notis subdita corporum Cassasque in speculi uicem Rerum reddit imagines, Vnde haec sic animis uiget Cernens omnia notio? Quae uis singula perspicit Aut quae cognita diuidit? Quae diuisa recolligit Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc decedit in infima, Tum sese referens sibi Veris falsa redarguit? Haec est efficiens magis Longe causa potentior Quam quae materiae modo Impressas patitur notas. Praecedit tamen excitans Ac uires animi mouens Viuo in corpore passio. Cum uel lux oculos ferit Vel uox auribus instrepit, Tum mentis uigor excitus Quas intus species tenet Ad motus similes uocaus Notis applicat ex teris Introrsumque reconditis Formis miscet imagines.