<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="P7" subtype="section"><p><q>Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur?</q><q>Quidnam.?</q> inquam. <q>Omnem,</q> inquit, <q>bonam prorsus esse
                        fortunam.</q>
                     <q>Et qui id,</q> inquam, <q>fieri potest?</q>
                     <q>Attende,</q> inquit. <q>Cum <milestone unit="loebline" n="5"/> omnis fortuna
                        uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi
                        corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat
                        esse uel utilem.</q>
                     <q>Nimis quidem,</q> inquam, <q>uera ratioet si quam paulo ante docuisti
                        prouidentiam <milestone unit="loebline" n="10"/> fatumue considerent, firmis
                        uiribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo
                        ante posuisti numeremus.</q>
                     <q>Qui?</q> inquit. <q>Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro
                        quorundam malam esse fortunam.</q>
                     <q>Visne <milestone unit="loebline" n="15"/> igitur,</q> inquit, <q>paulisper
                        uulgi sermonibus acce- <pb n="p.358"/> damus, ne nimium uelut ab humanitatis
                        usu recessisse uideamur?</q>
                     <q>Vt placet,</q> inquam. <q>Nonne igitur bonum censes esse Quod prodest?</q>
                     <q>Ita est,</q> inquam, <q>Quae uero aut exercet aut corrigit, <milestone unit="loebline" n="20"/>prodest?</q>
                     <q>Fateor,</q> inquam. <q>Bona igitur?</q>
                     <q> Quidni?</q>
                     <q> Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt,
                        uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt.</q>
                     <q>Negare,</q> inquam, <q>nequeo.</q>
                     <q>Quid uero iucunda, quae in <milestone unit="loebline" n="25"/> praemium
                        tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit?</q>
                     <q>Nequaquam; uerum uti est ita quoque esse optimam censet.</q>
                     <q>Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam
                        populus putat?</q>
                     <q>Immo omnium,</q> inquam, <q>quae <milestone unit="loebline" n="30"/>
                        excogitari possunt, iudicat esse miserrimam.</q>
                     <q>Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile
                        confecerimus.</q>
                     <q>Quid?</q> inquam. <q>Ex his enim,</q> ait, <q>quae concessa sunt, euenit
                        eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu <milestone unit="loebline" n="35"/> uel in adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit
                        bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam.</q>
                     <q>Hoc,</q> inquam, <q>uerum est, tametsi nemo audeat confiteri.</q>
                     <q> Quare,</q> inquit, <q>ita uir sapiens moleste ferre non debet, <milestone unit="loebline" n="40"/> quotiens in fortunae certamen adducitur, ut
                        uirum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus;
                        utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae
                        sapientiae, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur
                           <milestone unit="loebline" n="45"/> quod suis uiribus nitens non
                        superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere
                        deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium <pb n="p.360"/> cum
                        omni fortuna nimis 1 acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut
                        iucunda corrumpat. Firmis <milestone unit="loebline" n="50"/> medium uiribus
                        occupate! Quidquid aut infra subsiste aut ultra progreditur, habet
                        contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm
                        manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera
                        nisi aut exercet aut corrigit punit.</q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M7" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Bella bis quinis operatus annis</l><l n="2">Vltor Atrides Phrygiae ruinis</l><l n="3">Fratris amissos thalamos piauit;</l><l n="4">Ille dum Graiae dare uela classi</l><l n="5"> Optat et uentos redimit cruore,</l><l n="6">Exuit patrem miserumque tristis</l><l n="7">Foederat natae iugulum sacerdos,</l><l n="8">Fleuit amissos Ithacus sodales </l><l n="9">Quos ferus uasto recubans in antro</l><l n="10"> Mersit inmani Polyphemus aluo;</l><l n="11">Sed tamen caeco furibundus ore </l><l n="12">Gaudium maestis lacrimis rependit. </l><l n="13">Herculem duri celebrant labores. </l><l n="14">Ille Centauros domuit superbos,</l><l n="15"> Abstulit saeuo spolium leoni</l><l n="16">Fixit et certis uolucres sagittis.</l><l n="17">Poma cernenti rapuit draconi</l><l n="18">Aureo laeuam grauior metallo,</l><l n="19">Cerberum traxit triplici catena.</l><pb n="p.362"/><l n="20"> Victor immitem posuisse fertur</l><l n="21">Pabulum saeuis dominum quadrigis.</l><l n="22">Hydra combusto periit ueneno,</l><l n="23">Fronte turpatus Achelous amnis</l><l n="24">Ora demersit pudibunda ripis.</l><l n="25"> Strauit Antaeum Libycis harenis,</l><l n="26">Cacus Euandri satiauit iras</l><l n="27">Quosque pressurus foret altus orbis</l><l n="28">Saetiger spumis umeros notauit.</l><l n="29">Vltimus caelum 1 labor inreflexo</l><l n="30"> Sustulit collo pretiumque rursus</l><l n="31">Vltimi caelum meruit laboris.</l><l n="32">Ite nunc fortes ubi celsa magni</l><l n="33">Ducit exempli uia! Cur inertes</l><l n="34">Terga nudatis? Superata tellus</l><l n="35"> Sidera donat.</l></quote></div></div><pb n="p.364"/><div type="textpart" n="5" subtype="book"><div type="textpart" n="P1" subtype="section"><p>DIXERAT orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda
                     uertebat. Tum ego: <q>Recta quidem,</q> inquam, <q>exhortatio tuaque prorsus
                        auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia <milestone unit="loebline" n="5"/> quaestionem pluribus aliis implicitam esse
                        dixisti, re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse
                        casum arbitrere.</q> Tum illa <q> Festino,</q> inquit, <q>debitum
                        promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec
                        autem etsi <milestone unit="loebline" n="10"/> perutilia cognitu tamen a
                        propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis
                        fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.</q>
                     <q>Ne id,</q> inquam, <q>prorsus uereare. Nam <pb n="p.366"/> quietis mihi loco
                        fuerit ea quibus maxime delector <milestone unit="loebline" n="15"/>
                        agnoscere, simul cum omne disputatione tuae latus indubitata fide
                        constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.</q> Tum illa . <q>Morem,</q>
                     inquit, <q>geram tibi,</q> simulque sic orsa est: <q>Si quidem,</q> inquit,
                        <q>aliquis euentum temerario motu nullaque causarum <milestone unit="loebline" n="20"/> conexione productum casum esse definiat, nihil
                        omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem
                        prorsus uocem esse decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus
                        esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex <milestone unit="loebline" n="25"/> nihilo exsistere uera. sententia, est cui nemo
                        umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio,
                        sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam
                        iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, <milestone unit="loebline" n="30"/> id de nihilo ortum esse uidebitur. Quod si hoc
                        fieri nequit, ne casum quidem huiusmodi esse possibile est qualem paulo ante
                        definiuimus.</q>
                     <q>Quid igitur,</q> inquam, <q>nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure
                        appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus <milestone unit="loebline" n="35"/> lateat, cui uocabula ista conueniant?</q>
                     <q>Aristoteles meus id,</q> inquit, <q>in Physicis et breui et ueri propinqua
                        ratione definiuit.</q>
                     <q>Quonam,</q> inquam <q>modo?</q>
                     <q>Quotiens,</q> ait, <q>aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque
                        quibusdam de causis quam <milestone unit="loebline" n="40"/> quod
                        intendebatur obtingit, casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens
                        humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur
                        accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet quarum
                        inprouisus inopinatusque concursus <milestone unit="loebline" n="45"/> casum
                        uidetur operatus. Nam nisi cultor agri <pb n="p.368"/> humum foderet, nisi
                        eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Haec
                        sunt igitur fortuiti causa compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus
                        causis, non ex gerentis intentione <milestone unit="loebline" n="50"/>
                        prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea
                        pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse
                        conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex
                        confluentibus causis in his <milestone unit="loebline" n="55"/> quae ob
                        aliquid geruntur euentum; concurrere uero atque confluere causas facit ordo
                        ille ineuitabili conexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens
                        cuncta suis locis temporibusque disponit.</q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M1" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Rupis Achaemeniae scopulis ubi uersa sequentum</l><l n="2">Pectoribus figit spicula pugna fugax,</l><l n="3">Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt</l><l n="4">Et mox abiunctis dissociantur aquis.</l><l n="5"> Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,</l><l n="6">Confluat alterni quod trahit unda uadi;</l><l n="7">Conuenient puppes et uulsi flumine trunci</l><l n="8">Mixtaque fortuitos implicet unda modos,</l><l n="9">Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus</l><pb n="p.370"/><l n="10"> Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.</l><l n="11">Sic quae permissis fluitare uidetur habenis </l><l n="12">Fors patitur frenos ipsaque lege meat.</l></quote></div><div type="textpart" n="P2" subtype="section"><p><q>Anmiaduerto,</q> inquam, <q>idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in
                        hac haerentium sibi serie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas an
                        ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena <milestone unit="loebline" n="5"/> constringit?</q>
                     <q>Est,</q> inquit, <q>neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem
                        libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet
                        iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit.
                        Quod uero quis <milestone unit="loebline" n="10"/> optandum esse iudicat
                        petit; refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis
                        inest ratio, inest etiam uolendi nolendique libertas. Sed hanc non in
                        omnibus aequam esse constituo. Nam supernis diuinisque substantiis et
                        perspicax <milestone unit="loebline" n="15"/> iudicium et incorrupta
                        uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas
                        liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione
                        conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum
                        terrenis artubus <milestone unit="loebline" n="20"/> colligantur. Extrema
                        uero est seruitus, cum uitiis deditae rationis propriae possessione
                        ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa
                        deiecerint, mox inscitiae nube caligant, <pb n="p.372"/> perniciosis
                        turbantur affectibus quibus accedendo <milestone unit="loebline" n="25"/>
                        consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo
                        propria libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens
                        prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata
                        disponit.</q>
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>