<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="P2" subtype="section"><p>Tum ego: <q>Papae,</q> inquam, <q> ut magna promittis! Nec dubito quin possis
                        efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris.</q>
                     <q>Primum igitur,</q> inquit, <q><p>bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse <milestone unit="loebline" n="5"/> desertos agnoscas licebit, quorum quidem
                           alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si
                           bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas
                           clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides
                              <milestone unit="loebline" n="10"/> abundantior sit, alterutro calle
                           procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.</p><p>Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas
                           scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod
                           explicari queat. Deficiente <milestone unit="loebline" n="15"/> etenim
                           uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at si potestas
                           absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci uelle
                           quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam
                           dubitare non possis.</p></q>
                     <q>Perspicuum est,</q>
                     <milestone unit="loebline" n="20"/> inquam, <q>nec ullo modo negari potest.</q>
                     <q> Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis?</q>
                     <q>Minime.</q>
                     <q>Quod uero quisque potest, in eo ualidus, quod uero non potest, in hoc
                        imbecillis esse censendus est.</q>
                     <q> Fateor,</q> inquam. <milestone unit="loebline" n="25"/>
                     <q>Meministine igitur,</q> inquit, <q>superioribus rationibus esse collectum
                        intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur ad
                        beatitudinem <pb n="p.306"/> festinare?</q>
                     <q>Memini,</q> inquam, <q>illud quoque esse demonstratum.</q>
                     <q>Num recordaris beatitudinem <milestone unit="loebline" n="30"/> ipsum esse
                        bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?</q>
                     <q>Minime,</q> inquam, <q>recordor, quoniam id memoriae fixum teneo.</q>
                     <q>Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum
                        peruenire nituntur?</q>
                     <milestone unit="loebline" n="35"/>
                     <q>Ita,</q> inquam, <q>consequens est.</q>
                     <q>Sed certum est adeptione boni bonos fieri.</q>
                     <q>Certum.</q>
                     <q>Adipiscuntur igitur boni quod appetunt?</q>
                     <q>Sic uidetur.</q>
                     <q>Mali uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent.</q>
                     <q>Ita est.</q>
                     <q>Cum igitur <milestone unit="loebline" n="40"/> utrique bonum petant, sed hi
                        quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes
                        esse, qui uero mali sunt imbecillos?</q>
                     <q>Quisquis,</q> inquam, <q>dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest
                        considerare rationum.</q>
                  </p><p><milestone unit="loebline" n="45"/><q>Rursus,</q> inquit, <q>si duo sint quibus idem secundum naturam propositum
                        sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero
                        naturale illud officium minime administrare queat, alio uero modo quam
                        naturae conuenit non quidem impleat <milestone unit="loebline" n="50"/>
                        propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse
                        decernis?</q>
                     <q>Etsi coniecto,</q> inquam, <q>quid uelis, planius tamen audire desidero.</q>
                     <q>Ambulandi,</q> inquit, <q>motum secundum naturam esse hominibus num
                        negabis?</q>
                     <q>Minime,</q> inquam. <milestone unit="loebline" n="55"/>
                     <q>Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?</q>
                     <q>Ne hoc quidem,</q> inquam. <q>Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet
                        aliusque cui <pb n="p.308"/> hoc naturale pedum desit officium, manibus
                        nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari <milestone unit="loebline" n="60"/> potest?</q>
                     <q>Contexe,</q> inquam, <q>cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui
                        idem nequeat ualentior sit, nullus ambigat.</q>
                     <q>Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum, boni quidem naturali
                        officio uirtutum petunt, mali uero uariam <milestone unit="loebline" n="65"/> per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem
                        ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas?</q>
                     <q>Minime,</q> inquam, <q>nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae
                        concesserim, bonos quidem potentes, malos uero esse <milestone unit="loebline" n="70"/> necesse est imbecillos.</q>
                     <q>Recte,</q> inquit, <q><p>praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam
                           resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum
                           esse conspicio, crebras coaceruabo <milestone unit="loebline" n="75"/>
                           rationes. Vide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad
                           hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compelli
                           intentio. Et quid si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae
                           desererentur auxilio? <milestone unit="loebline" n="80"/> Considera uero
                           quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra
                           praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam
                           rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus
                           quod solum <milestone unit="loebline" n="85"/> dies noctesque moliuntur;
                           in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad
                           eum locum usque peruenire potuisset, quo nihil ulterius peruium iaceret
                           incessui, ambulandi poten- <pb n="p.310"/> tissimum esse censeres, ita
                           eum qui expetendorum <milestone unit="loebline" n="90"/> finem quo nihil
                           ultra est apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit quod
                           huic obiacet, ut idem scelesti, idem uiribus omnibus uideantur esse
                           deserti. Cur enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum?
                           Sed quid eneruatius ignorantiae <milestone unit="loebline" n="95"/>
                           caecitate? An sectanda nouerunt? Sed transuersos eos libido praecipitat.
                           Sic quoque intemperantia fragiles qui obluctari uitio nequeunt. An
                           scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed hoc modo
                           non solum potentes esse sed omnino <milestone unit="loebline" n="100"/>
                           esse desinunt. Nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt,
                           pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur,
                           ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese
                           res habet. Nam qui mali sunt eos malos <milestone unit="loebline" n="105"/> esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego.</p><p>Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem
                           appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed
                           esse <milestone unit="loebline" n="110"/> absolute nequeam confiteri. Est
                           enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit,
                           esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit. 'Sed possunt,'
                           inquies, 'mali.' Ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a
                           uiribus <milestone unit="loebline" n="115"/> sed ab imbecillitate
                           descendit. Possunt enim mala quae minime ualerent, si in bonorum
                           efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil
                           posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum
                           mala tantummodo <pb n="p.312"/>
                           <milestone unit="loebline" n="120"/> possint, nihil posse improbos
                           liquet.</p></q>
                     <q>Perspicuum est.</q>
                     <q>Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis, summo bono nihil
                        potentius esse paulo ante definiuimus.</q>
                     <q>Ita est,</q> inquam. <q>Sed idem,</q> inquit, <q>facere malum nequit.</q>
                     <q>Minime.</q>
                     <q>Est <milestone unit="loebline" n="125"/> igitur,</q> inquit, <q>aliquis qui
                        omnia posse homines putet?</q>
                     <q>Nisi quis insaniat, nemo.</q>
                     <q>Atqui idem possunt mala.</q>
                     <q>Vtinam quidem,</q> inquam, <q>non possent.</q>
                     <q>Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia
                        potentes etiam <milestone unit="loebline" n="130"/> malorum, eosdem qui mala
                        possunt minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter
                        expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam
                        naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas
                           <milestone unit="loebline" n="135"/> referri ad bonum non potest;
                        expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur
                        malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem
                        potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet <milestone unit="loebline" n="140"/> infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos
                        quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod
                        libeat, quod uero desiderent explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum
                        per ea quibus delectantur id bonum <milestone unit="loebline" n="145"/> quod
                        desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad
                        beatitudinem probra non ueniunt.</q>
                     <pb n="p.314"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="M2" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Quos uides sedere celsos solii culmine reges </l><l n="2">Purpura claros nitente saeptos tristibus armis </l><l n="3">Ore toruo comminantes rabie cordis anhelos, </l><l n="4">Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,</l><l n="5"> Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas. </l><l n="6">Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis. </l><l n="7">Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens </l><l n="8">Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet </l><l n="9">Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,</l><l n="10"> Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis.</l></quote></div><div type="textpart" n="P3" subtype="section"><p>Videsne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
                     In quo perspicuum est numquam bonis praemia numquam sua sceleribus deesse
                     supplicia. Rerum etenim quae geruntur illud <milestone unit="loebline" n="5"/>
                     propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria
                     uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium
                     corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum <pb n="p.316"/> propter quod
                     omnia geruntur ostendimus. Est igitur <milestone unit="loebline" n="10"/>
                     humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a
                     bonis non potest separari neque enim bonus ultra iure uocabitur qui careat
                     bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur
                     saeuiant mali, <milestone unit="loebline" n="15"/> sapienti tamen corona non
                     decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit
                     improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius
                     quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua <milestone unit="loebline" n="20"/> cuique probitas confert, tum suo praemio carebit,
                     cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur quoniam
                     bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius
                     praemii? Omnium pulcherrimi <milestone unit="loebline" n="25"/> maximique.
                     Memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic
                     collige: cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint
                     fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium
                     bonorum quod nullus <milestone unit="loebline" n="30"/> deferat dies, nullius
                     minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de
                     malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum
                     malumque item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni
                     praemio <milestone unit="loebline" n="35"/> uidemus accedere eadem necesse est
                     in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa
                     fit praemium, ita improbis nequitia ipsa <pb n="p.318"/> supplicium est. Iam
                     uero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur
                     sese <milestone unit="loebline" n="40"/> ipsi aestimare uelint, possuntne sibi
                     supplicii expertes uideri quos omnium malorum extrema nequitia non affecit modo
                     uerum etiam uehementer infecit? Vide autem ex aduersa parte bonorum, quae
                     improbos poena comitetur. Omne namque quod sit unum <milestone unit="loebline" n="45"/> esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens
                     est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc igitur modo quidquid a
                     bono deficit esse desistit; quo fit ut mali desinant esse quod fuerant, sed
                     fuisse homines adhuc ipsa humani <milestone unit="loebline" n="50"/> corporis
                     reliqua species ostentat. Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere
                     naturam. Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse
                     est ut quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat
                     improbitas. <milestone unit="loebline" n="55"/> Euenit igitur, ut quem
                     transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. Auaritia feruet
                     alienarum opum uiolentus ereptor? Lupi similem dixeris. Ferox atque inquies
                     lingnam litigiis exercet? Cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse
                        <milestone unit="loebline" n="60"/> fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur.
                     Irae in-temperans fremit? Leonis animum gestare credatur. Pauidus ac fugax non
                     metuenda formidat? Cernis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpit? Asinum
                     uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat? <pb n="p.320"/>
                     <milestone unit="loebline" n="65"/> Nihil auibus differt. Foedis inmundisque
                     libidinibus immergitur? Sordidae suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui
                     probitate deserta homo esse desierit, eum in diuinam condicionem transire non
                     possit, uertatur in beluam. </p></div><div type="textpart" n="M3" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Vela Neritii ducis </l><l n="2">Et uagas pelago rates </l><l n="3">Eurus appulit insulae, </l><l n="4">Pulchra qua residens dea</l><l n="5"> Solis edita semine</l><l n="6">Miscet hospitibus nouis </l><l n="7">Tacta carmine pocula. </l><l n="8">Quos ut in uarios modos </l><l n="9">Vertit herbipotens manus,</l><l n="10"> Hunc apri facies tegit,</l><l n="11">Ille Marmaricus leo </l><l n="12">Dente crescit et unguibus. </l><l n="13">Hic lupis nuper additus, </l><l n="14">Flere dum parat, ululat.</l><l n="15"> Ille tigris ut Indica</l><l n="16">lecta mitis obambulat. </l><l n="17">Sed licet uariis malis </l><l n="18">Numen Arcadis alitis </l><l n="19">Obsitum miserans ducem</l><l n="20"> Peste soluerit hospitis, </l><l n="21">Iam tamen mala remiges </l><l n="22">Ore pocula traxerant, </l><l n="23">Iam sues Cerealia</l><pb n="p.322"/><l n="24">Glande pabula uerterant</l><l n="25"> Et nihil manet integrum</l><l n="26">Voce corpore perditis. </l><l n="27">Sola mens stabilis super </l><l n="28">Monstra quae patitur gemit. </l><l n="29">O leuem nimium manum</l><l n="30"> Nec potentia gramina.</l><l n="31">Membra quae ualeant licet. </l><l n="32">Corda uertere non ualent! </l><l n="33">Intus est hominum uigor </l><l n="34">Arce conditus abdita.</l><l n="35"> Haec uenena potentius</l><l n="36">Detrahunt hominem sibi </l><l n="37">Dira quae penitus ineant </l><l n="38">Nec nocentia corpori </l><l n="39">Mentis uulnere saeuiunt.</l></quote></div><div type="textpart" n="P4" subtype="section"><p>Tum ego: <q>Fateor,</q> inquam, <q>nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi
                        humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari;
                        sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie <milestone unit="loebline" n="5"/> saeuit, id ipsum eis licere noluissem.</q>
                     <q>Nec licet,</q> inquit, <q>uti conuenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id
                        ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum
                        hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte <milestone unit="loebline" n="10"/> uideatur, infeliciores esse necesse est malos,
                        cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si
                        miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis
                        miserae <pb n="p.324"/> langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria
                           <milestone unit="loebline" n="15"/> sit, triplici infortunio necesse est
                        urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere.</q>
                     <q>Accedo,</q> inquam, <q> sed uti hoc infortunio cito careant patrandi
                        sceleris possibilitate deserti uehementer exopto.</q>
                     <q> Carebunt,</q> inquit, <q>ocius quam uel tu forsitan uelis <milestone unit="loebline" n="20"/> uel illi sese aes timent esse carituros. Neque
                        enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare
                        longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa
                        facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur,
                           <milestone unit="loebline" n="25"/> quod quidem illis miseriae modum
                        statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior
                        nequam; quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem
                        mors extrema finiret. .Etenim si de prauitatis infortunio <milestone unit="loebline" n="30"/> uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam
                        quam esse constat aeternam.</q> Tum ego: <q> Mira quidem,</q> inquam, <q> et
                        concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium
                        conuenire cognosco.</q>
                     <q> Recte,</q> inquit, <q>aestimas. Sed qui conclusioni <milestone unit="loebline" n="35"/> accedere durum putat, aequum est uel falsum
                        aliquid praecessisse demonstrat uel collocationem propositionum non esse
                        efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis
                        praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc
                           <milestone unit="loebline" n="40"/> quoque quod dicam non minus mirum
                        uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium.</q>
                     <pb n="p.326"/>
                     <q>Quidnam?</q> inquam. <q>Feliciores,</q> inquit, <q>esse improbos supplicia
                        luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior
                        quod cuiuis <milestone unit="loebline" n="45"/> ueniat in mentem, corrigi
                        ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque
                        exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse
                        improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus
                        respectus <milestone unit="loebline" n="50"/> habeatur exempli.</q>
                     <q>Et quis erit,</q> inquam, <q>praeter hos alius modus?</q> Et illa:
                        <q>Bonos,</q> inquit, <q>esse felices, malos uero miseros nonne
                        concessimus?</q>
                     <q>Ita est,</q> inquam. <q>Si igitur,</q> inquit, <q>miseriae cuiuspiam bonum
                        aliquid addatur, nonne felicior est <milestone unit="loebline" n="55"/> eo
                        cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ad-mixtione miseria est?</q>
                     <q>Sic,</q> inquam, <q>uidetur.</q>
                     <q>Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est
                        malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est
                           <milestone unit="loebline" n="60"/> cuius infortunium boni participatione
                        releuatur?</q>
                     <q>Quidni?</q> inquam. <q>Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi
                        iniquum esse manifestum est.</q>
                     <q>Quis id neget?</q>
                     <q>Sed ne illud quidem,</q> ait, <q>quisquam negabit bonum esse omne quod
                        iustum <milestone unit="loebline" n="65"/> est contraque quod iniustum est
                        malum.</q> Liquere, respondi. 1 <q> Habent igitur improbi, cum puniuntur,
                        quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione iustitiae
                        bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa
                        impunitas <milestone unit="loebline" n="70"/> quam iniquitatis merito malum
                        esse confessus es.</q>
                     <pb n="p.328"/>
                     <q>Negare non possum.</q>
                     <q>Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta
                        ultione puniti.</q> Tum ego: <q>Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo
                        ante conclusa sunt. <milestone unit="loebline" n="75"/> Sed quaeso,</q>
                     inquam, <q>te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus
                        relinquis?</q>
                     <q>Et magna quidem, inquit, </q> quorum alia poenali acerbitate, alia uero
                     purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non
                     est, <milestone unit="loebline" n="80"/> Id uero hactenus egimus, ut quae
                     indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres
                     quosque impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere
                     suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres
                        <milestone unit="loebline" n="85"/> intelicioremque fore, si diuturnior,
                     infelicissimam uero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos
                     iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae
                     consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgeantur, cum <milestone unit="loebline" n="90"/> impuniti esse creduntur.</p><p>Tum ego: <q> Cum tuas,</q> inquam, <q>rationes considero, nihil dici uerius
                        puto. At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda
                        modo sed saltem audienda uideantur?</q>
                     <q> Ita est,</q>
                     <milestone unit="loebline" n="95"/> inquit illa. <q>Nequeunt enim oculos
                        tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere, similesque auibus
                        sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim non rerum ordinem,
                        sed suos <pb n="p.330"/> intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem
                           <milestone unit="loebline" n="100"/> scelerum putant esse felicem. Vide
                        autem quid aeterna lex sauciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus
                        est iudice praemium deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium
                        ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te <milestone unit="loebline" n="105"/> ipse in deteriora trusisti, ueluti si uicibus
                        sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi
                        ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non
                        respicit Quid igitur? Hisne accedamus quos beluis similes <milestone unit="loebline" n="110"/> esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus
                        uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad
                        humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos
                        putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis <milestone unit="loebline" n="115"/> rationum nititur firmamentis: infeliciores eos
                        esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.</q>
                     <q> Vellem,</q> inquam, <q>has ipsas audire rationes.</q>
                     <q>Omnem,</q> inquit, <q>improbum num supplicio dignum negas?</q>
                     <q> Minime.</q>
                     <q> Infelices uero esse qui sint improbi <milestone unit="loebline" n="120"/>
                        multipliciter liquet.</q>
                     <q>Ita,</q> inquam. <q>Qui igituir supplicio digni sunt miseros esse non
                        dubitas?</q>
                     <q>Conuenit,</q> inquam. <q>Si igitur cognitor,</q> ait, <q>resideres, cui
                        supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset
                        iniuriam?</q>
                     <q> Nec <milestone unit="loebline" n="125"/> ambigo,</q> inquam, <q>quin
                        perpesso satisfacerem dolore facientis.</q>
                     <q>Miserior igitur tibi iniuriae in lator quam acceptor esse uideretur.</q>
                     <q> Consequitur,</q>
                     <pb n="p.332"/> inquam. <q>Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus,
                        quod turpitudo suapte natura miseros <milestone unit="loebline" n="130"/>
                        faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis
                        esse miseriam.</q>
                     <q>Atqui nunc,</q> ait, <q> contra faciunt oratores. Pro his enim qui graue
                        quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum
                        magis admittentibus <milestone unit="loebline" n="135"/> iustior miseratio
                        debeatur; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque
                        accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae
                        morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret,
                        uel si prodesse <milestone unit="loebline" n="140"/> hominibus mallet, in
                        accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula
                        uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus
                        se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis, nec hos
                        cruciatus <milestone unit="loebline" n="145"/> esse ducerent defensorumque
                        operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo
                        fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis
                        nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si,
                           <milestone unit="loebline" n="150"/> uti corporum languor, ita uitiositas
                        quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed
                        potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt
                        quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.</q>
                     <pb n="p.334"/>
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>