<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="M4" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Quod tantos iuuat excitare motus</l><l n="2">Et propria fatum sollicitare manu? </l><l n="3">Si mortem petitis, propinquat ipsa</l><l n="4">Sponte sua uolucres nec remoratur equos.</l><l n="5"> Quos serpens leo tigris ursus aper</l><l n="6">Dente petunt, idem se tamen ense petunt. </l><l n="7">An distant quia dissidentque mores,</l><l n="8">Iniustas acies et fera bella mouent </l><l n="9">Alternisque uolunt perire telis?</l><l n="10"> Non est iusta satis saeuitiae ratio.</l><l n="11">Vis aptam meritis uicem referre?</l><l n="12">Dilige iure bonos et miseresce malis.</l></quote></div><div type="textpart" n="P5" subtype="section"><p>Hic ego: <q>Video,</q> inquam, <q>quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis
                        proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna
                        populari non nihil boni maline inesse perpendo. Neque enim <milestone unit="loebline" n="5"/> sapientum quisquam exul inops ignominiosusque
                        esse malit, potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus,
                        in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae
                        tractatur officium, cum in contingentes populos i egentium <milestone unit="loebline" n="10"/> quodam modo beatitudo transfunditur, cum
                        praesertim carcer, nex 1 ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis
                        potius ciuibus propter quos etiam constituta sunt debeantur. Cur haec igitur
                        uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uir- <pb n="p.336"/>
                        <milestone unit="loebline" n="15"/> tutum mali rapiant, uehementer admiror,
                        quaeque tu in iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. M in
                        us etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc
                        stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, <milestone unit="loebline" n="20"/> malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis
                        optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus
                        differre uideatur?</q>
                     <q>Nec mirum,</q> inquit, <q>si quid ordinis ignorata ratione temerarium
                        confusumque credatur. Sed tu quamuis <milestone unit="loebline" n="25"/>
                        causam tantae dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector
                        temperat, recte fieri cuncta ne dubites.</q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M5" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Si quis Arcturi sidera nescit</l><l n="2">Propinqua summo cardine labi, </l><l n="3">Cur legat tardus plaustra Bootes</l><l n="4">Mergatque seras aequore flammas,</l><l n="5"> Cum nimis celeres explicet ortus,</l><l n="6">Legem stupebit aetheris alti. </l><l n="7">Palleant plenae cornua lunae</l><l n="8">Infecta metis noctis opacae </l><l n="9">Quaeque fulgenti texerat ore</l><l n="10"> Confusa Phoebe detegat astra,</l><l n="11">Commouet gentes publicus error</l><l n="12">Lassantque crebris pulsibus aera. </l><l n="13">Nemo miratur flamina Cori</l><l n="14">Litus frementi fundere fluctu</l><l n="15"> Nec niuis duram frigore molem</l><l n="16">Feruente Phoebi soluier aestu.</l><pb n="p.338"/><l n="17">Hic enim causas cernere promptum est, </l><l n="18">Illic latentes pectora turbant.</l><l n="19">Cuncta quae rara prouehit aetas</l><l n="20"> Stupetque subitis mobile uulgus,</l><l n="21">Cedat inscitiae nubilus error,</l><l n="22">Cessent profecto mira uideri.</l></quote></div><div type="textpart" n="P6" subtype="section"><p><q>Ita est,</q> inquam; <q> sed cum tui muneris sit latentium rerum causas
                        euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc
                        decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, <milestone unit="loebline" n="5"/> edisseras.</q> Tum illa paulisper arridens; <q>
                        Ad rem me,</q> inquit, <q>omnium quaesiti, maximam uocas, cui uix exhausti
                        quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa
                        innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant, nec ullus fuerit
                           <milestone unit="loebline" n="10"/> modus, nisi quis eas uiuacissimo
                        mentis igne coerceat. In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati
                        serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de
                        arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed
                        quoniam <milestone unit="loebline" n="15"/> haec quoque te nosse quaedam
                        medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen
                        aliquid delibare 1 conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta
                        delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem, dum nexas sibi ordine
                           <milestone unit="loebline" n="20"/> contexo rationes.</q>
                     <q> Vt libet,</q> inquam, <pb n="p.340"/> Tunc uelut ab alio orsa principio ita
                     disseruit: <q><p>Omnium generatio rerum cunctisque mutabilium naturarum progressus et
                           quidquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuinae mentis
                              <milestone unit="loebline" n="25"/> stabilitate sortitur. Haec in suae
                           simplicitatis arce compositamultiplicem rebus regendis modum statuit. Qui
                           modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur,
                           prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur,
                           fatum <milestone unit="loebline" n="30"/> a ueteribus appellatum est.
                           Quae diuersa esse facile liquebit, si quis utriusque uim mente
                           conspexerit. Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium
                           principe constituta quae cuncta disponit; fatum uero inhaerens rebus
                           mobilibus dispositio per <milestone unit="loebline" n="35"/> quam
                           prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. Prouidentia namque cuncta
                           pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur; fatum uero singula
                           digerit in motum locis formis ac temporibus distributa, ut haec
                           temporalis ordinis explicatio in <milestone unit="loebline" n="40"/>
                           diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio
                           digesta atque explicata temporibus fatum uocetur. Quae licet diuersa
                           sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex prouidentiae
                           simplicitate procedit. Sicut <milestone unit="loebline" n="45"/> enim
                           artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum, et
                           quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines
                           ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda
                           disponit, fato uero haec ipsa <milestone unit="loebline" n="50"/> quae
                           disposuit multipliciter ac temporaliter administrat. Siue igitur
                           famulantibus quibusdam proui- <pb n="p.342"/> dentiae diuinis spiritibus
                           fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus
                           siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria <milestone unit="loebline" n="55"/> sollertia seu aliquibus horum seu omnibus
                           fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque
                           gerendam formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina
                           simplicitas gerenda disposuit nobilem nexum atque ordinem <milestone unit="loebline" n="60"/> temporalem. Quo fit ut omnia quae fato
                           subsunt prouidentiae quoque subiecta sint cui ipsum etiam subiacet fatum,
                           quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent. Ea
                           uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis
                              <milestone unit="loebline" n="65"/> ordinem mobilitatis excedunt. Nam
                           ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad
                           simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti
                           cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu
                              <milestone unit="loebline" n="70"/> rotatus quanto a puncti media
                           indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid nero
                           illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac
                           diffluere cessat, simili ratione quod longius a prima mente discedit
                           maioribus fati nexibus <milestone unit="loebline" n="75"/> implicatur ac
                           tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius
                           petit. Quod si supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati
                           quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti est ad intellectum
                           ratiocinatio, ad id quod est id quod <milestone unit="loebline" n="80"/>
                           gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est
                           fati series mobilis ad proui- <pb n="p.344"/> dentiae stabilem
                           simplicitatem. Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem
                           temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia <milestone unit="loebline" n="85"/> occidentiaque omnia per similes fetuum
                           seminumque renouat progressus. Haec actus etiam fortunasque hominum
                           indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis
                           prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse
                           necesse est. <milestone unit="loebline" n="90"/> Ita enim res optime
                           reguntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum
                           ordinem premat. Hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras
                           propria incommutabilitate coerceat. Quo fit ut tametsi uobis hunc ordinem
                           minime considerare <milestone unit="loebline" n="95"/> ualentibus confusa
                           omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum
                           dirigens cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis
                           quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum
                           quaerentes prauus <milestone unit="loebline" n="100"/> error auertit,
                           nedum ordo de summi boni cardine proficiscens a suo quoquam deflectat
                           exordio.</p><p>Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum
                           aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num
                              <milestone unit="loebline" n="105"/> igitur ea mentis integritate
                           homines degunt, ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti
                           existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum iudicia depugnant, et
                           quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut
                           aliquis possit bonos <pb n="p.346"/>
                           <milestone unit="loebline" n="110"/> malosque discernere; num igitur
                           poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus diei solet,
                           animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus
                           his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam
                           lenibus <milestone unit="loebline" n="115"/> quidam uero acribus
                           adiuuentur? At hoc medicus, qui salutatis ipsius atque aegritudinis modum
                           temperamentumque dinoscit, minime miratur. Quid uero aliud animorum salus
                           uidetur esse quam probitas? Quid aegritudo quam uitia? Quis autem alius
                              <milestone unit="loebline" n="120"/> uel seruator bonorum uel malorum
                           depulsor quam rector ae medicator mentium deus? Qui eum ex alta
                           prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod
                           conuenire nouit accommodat. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne
                           miraculum, <milestone unit="loebline" n="125"/> eum ab sciente geritur
                           quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quae ratio ualet humana de diuina
                           profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi
                           seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur; et
                           uictricem quidem <milestone unit="loebline" n="130"/> causam dis, uictam
                           uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. Hie igitur
                           quidquid citra spem uideas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni
                           uero tuae peruersa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo
                           diuinum iudicium pariter <milestone unit="loebline" n="135"/> et humanum
                           consentiat, sed est animi uiribus infirmus; cui si quid eueniat aduersi,
                           desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere
                           fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere
                           possit aduersitas, ne cui non con- <pb n="p.348"/>
                           <milestone unit="loebline" n="140"/> uenit laborare patiatur. Est alius
                           cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus; hunc contingi
                           quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis
                           quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior:
                              <milestone unit="loebline" n="145"/>
                           <quote rend="blockquote"><foreign xml:lang="grc">ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας
                              αἰθέρες ᾠκοδόμησαν</foreign></quote> Fit autem saepe, uti bonis summa rerum
                           regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta
                           quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa
                           felicitate luxurient, alios <milestone unit="loebline" n="150"/> duris 1
                           agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment.
                           Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt
                           quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli
                           uenerandum saeculi nomen gloriosae <milestone unit="loebline" n="155"/>
                           pretio mortis emerunt: quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris
                           praetulerunt inuictam malis esse uirtutem. Quae quam recte atque
                           disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant, nulla
                           dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis <milestone unit="loebline" n="160"/> nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur
                           causis; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes
                           existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent,
                           tum ipsos quibus inuehuntur emendant; laeta uero <milestone unit="loebline" n="165"/> magnum bonis argumentum loquuntur, quid de
                           huiusmodi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis
                           cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan
                           alicuius tam praeceps <pb n="p.350"/> atque inportuna natura ut eum in
                           scelera potius <milestone unit="loebline" n="170"/> exacerbare possit rei
                           familiaris inopia j huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio
                           medetur. Hic foedatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna
                           sua comparatis, forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est, sit
                           tristis amissio. <milestone unit="loebline" n="175"/> Mutabit igitur
                           mores ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in
                           cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum
                           puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut
                           probis atque <milestone unit="loebline" n="180"/> improbis nullum foedus
                           est, ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet
                           ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque
                           saepe, quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe
                           summa illa <milestone unit="loebline" n="185"/> prouidentia protulit
                           insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a
                           pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis
                           frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola.
                           est enim diuina uis <milestone unit="loebline" n="190"/> cui mala quoque
                           bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. Ordo
                           enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione
                           decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno
                           prouidentiae <milestone unit="loebline" n="195"/> liceat temeritati.
                           <quote rend="blockquote"><foreign xml:lang="grc">ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν
                              ὥς πάντ᾽ ἀγορεύειν</foreign></quote> Neque enim fas est homini cunctas
                           diuinae operae <pb n="p.352"/> machinas uel ingenio conprehendere uel
                           explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod <milestone unit="loebline" n="200"/> naturarum omnium proditor deus idem ad bonum
                           dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem
                           retinere festinat, malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis
                           seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare
                              <milestone unit="loebline" n="205"/> creduntur, si disponentem
                           prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam
                           dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum
                           aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo
                              <milestone unit="loebline" n="210"/> refectus firmior in ulteriora,
                           contendas.</p></q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M6" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Si uis celsi iura tonantis </l><l n="2">Pura sollers cernere mente, </l><l n="3">Aspice summi culmina caeli. </l><l n="4">Illic iusto foedere rerum</l><l n="5"> Veterem seruant sidera pacem.</l><l n="6">Non sol rutilo concitus igne </l><l n="7">Gelidum Phoebes impedit axem </l><l n="8">Nec quae summo uertice mundi </l><l n="9">Flectit rapidos Vrsa meatus.</l><l n="10"> Numquam occiduo lota profundo</l><l n="11">Cetera cernens sidera mergi </l><l n="12">Cupit oceano tingere flammas. </l><l n="13">Semper uicibus temporis aequis </l><l n="14">Vesper seras nuntiat umbras</l><l n="15"> Reuehitque diem Lucifer almum.</l><pb n="p.354"/><l n="16">Sic aeternos reficit cursus</l><l n="17">Alternus amor, sic astrigeris</l><l n="18">Bellum discors exulat oris.</l><l n="19">Haec concordia temperat aequis</l><l n="20"> Elementa modis, ut pugnantia</l><l n="21">Vicibus cedant umida siccis</l><l n="22">Iungantque fidem frigora flammis</l><l n="23">Pendulus ignis surgat in altum</l><l n="24">Terraeque graues pondere sidant.</l><l n="25"> Isdem causis uere tepenti</l><l n="26">Spirat florifer annus odores,</l><l n="27">Aestas Cererem feruida siccat,</l><l n="28">Remeat pomis grauis autumnus,</l><l n="29">Hiemem defluus inrigat imber</l><l n="30"> Haec temperies alit ac profert</l><l n="31">Quidquid uitam spirat in orbe.</l><l n="32">Eadem rapiens condit et aufert</l><l n="33">Obitu mergens orta supremo.</l><l n="34">Sedet interea conditor altus</l><l n="35"> Rerumque regens flectit habenas</l><l n="36">Rex et dominus fons et origo</l><l n="37">Lex et sapiens arbiter aequi</l><l n="38">Et quae motu concitat ire.</l><l n="39">Sistit retrahens ac uaga firmat.</l><l n="40"> Nam nisi rectos reuocans itus</l><pb n="p.356"/><l n="41">Flexos iterum cogat in orbes,</l><l n="42">Quae nunc stabilis continet ordo</l><l n="43">Dissaepta suo fonte fatiscant.</l><l n="44">Hic est cunctis communis amor</l><l n="45"> Repetuntque boni fine teneri,</l><l n="46">Quia non aliter durare queant,</l><l n="47">Nisi conuerso rursus amore</l><l n="48">Refluant causae quae dedit esse.</l></quote></div></div></div></body></text></TEI>