<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="P9" subtype="section"><p><q>Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit, quam si
                        perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.</q><q>Atqui uideo,</q> inquam, <q>nec opibus sufficicntiam nec regnis potentiam
                           <milestone unit="loebline" n="5"/> nec reuerentiam dignitatibus nec
                        celebritatem gloria nec laetitiam uoluntatibus posse contingere.</q>
                     <q>An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti?</q>
                     <q>Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius
                        cognoscere malim. </q>
                  </p><p><milestone unit="loebline" n="10"/><q>Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id
                        error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque
                        traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?</q><q>Minime,</q> inquam. <q>Recte tu <milestone unit="loebline" n="15"/> quidem.
                        Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris ualentiae sit, in hac
                        praesidio necesse est egeat alieno.</q>
                     <q>Ita est,</q> inquam. <q>Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque
                        natura.</q>
                     <q>Sic uidetur.</q>
                     <q>Quod uero huiusmodi sit, spernendumne <milestone unit="loebline" n="20"/>
                        esse censes an contra rerum omnium ueneratione <pb n="p.258"/>
                        dignissimum?</q>
                     <q>At hoc,</q> inquam, <q>ne dubitari quidem potest.</q>
                     <q>Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum
                        esse iudicemus.</q>
                     <q>Addamus, si quidem uera nolumus <milestone unit="loebline" n="25"/>
                        confiteri.</q>
                     <q>Quid uero,</q> inquit, <q>obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni
                        celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod
                        potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, <milestone unit="loebline" n="30"/> egere claritudine quam sibi praestare non possit
                        atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.</q>
                     <q>Non possum,</q> inquam, <q>quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse
                        confitear.</q>
                     <q>Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre
                        fateamur.</q>
                     <milestone unit="loebline" n="35"/>
                     <q>Consequitur,</q> inquam. <q>Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis
                        cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam
                        constat esse laetissimum?</q> Sed unde huic, inquam, <q>tali maeror ullus
                        obrepat ne cogitare quidem possum; quare <milestone unit="loebline" n="40"/>
                        plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est
                        confiteri.</q>
                     <q>Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae,
                        claritudinis, reuerentiae, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo
                        modo uero discrepare substantiam.</q>
                     <milestone unit="loebline" n="45"/>
                     <q>Necesse est,</q> inquam. <q>Hoc igitur quod est unum simplexque natura,
                        prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur
                        adipisci, nec portionem quae nulla est nec ipsam quam minime affectat
                        adsequitur.</q>
                     <q>Quonam,</q> inquam, <q>modo?</q>
                     <milestone unit="loebline" n="50"/>
                     <q>Qui diuitiae, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis
                        obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uolup-
                           <pb n="p.260"/> tates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne
                        sufficientia quidem contingit ei quem <milestone unit="loebline" n="55"/>
                        ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit
                        obscuritas. Qui uero solum posse desiderat, profligat opes, despicit
                        uoluptates honoremque potentia carentem gloriam quoque nihili pendit. Sed
                        hunc quoque quam multa deficiant <milestone unit="loebline" n="60"/> uides.
                        Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque
                        haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat.
                        Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet. Nam cum
                        unumquodque horum <milestone unit="loebline" n="65"/> idem quod cetera sit,
                        quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat
                        apprehendit.</q>
                     <q>Quid igitur?</q> inquam. <q>Si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam
                        quidem ille beatitudinis uelit. Sed num in his eam reperiet, quae
                        demonstrauimus <milestone unit="loebline" n="70"/> id quod polluentur non
                        posse conferre?</q>
                     <q>Minime,</q> inquam. <q>In his igitur quae singula quaedam expetendorum
                        praestare ei eduntur, beatitudo nullo modo uestiganda est.</q>
                     <q>Fateor,</q> inquam, <q>et hoc nihil dici uerius potest.</q>
                     <q>Habes <milestone unit="loebline" n="75"/> igitur,</q> inquit, <q> et formam
                        falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi
                        enim ueram quam promisimus statim uidebis.</q> Atqui haec, inquam, <q>uel
                        caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas
                           <milestone unit="loebline" n="80"/> aperire conaris. Nam nisi fallor ea
                        uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum,
                        celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas,
                        quae unum horum, <pb n="p.262"/> quoniam idem cuncta sunt, ueraciter
                        praestare potest <milestone unit="loebline" n="85"/> hanc esse plenam
                        beatitudinem sine ambiguitate cognosco.</q>
                     <q>O te alumne hac opinione felicem, si quidem hoc,</q> inquit, <q>adieceris. .
                        . .</q>
                     <q>Quidnam?</q> inquam. <q>Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus
                        putas quod huiusmodi statum possit afferre?</q>
                     <milestone unit="loebline" n="90"/>
                     <q>Minime,</q> inquam, <q>puto idque a te, nihil ut amplius desideretur,
                        ostensum est.</q>
                     <q>Haec igitur uel imagines ueri boni uel inperfecta quaedam bona dare
                        mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non
                        possunt.</q>
                     <q>Assentior</q> inquam. <milestone unit="loebline" n="95"/>
                     <q>Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem
                        mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.</q>
                     <q>Id quidem,</q> inquam, <q>iam dudum uehementer exspecto.</q>
                     <q>Sed cum, ut in Timaeo 1 Platoni,</q> inquit, <q>nostro <milestone unit="loebline" n="100"/> placet, in minimis quoque rebus diuinum
                        praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi
                        boni sedem reperire mereamur?</q>
                     <q>Inuocandum,</q> inquam, <q>rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite
                        fundatur exordium.</q>
                     <milestone unit="loebline" n="105"/>
                     <q>Recte,</q> inquit, <q>ac simul ita modulata est.</q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M9" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">O qui perpetua mundum ratione gubernas </l><l n="2">Terrarum caelique sator qui tempus ab aeuo </l><l n="3">Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri, </l><l n="4">Quem non externae pepulerunt fingere causae</l><pb n="p.264"/><l n="5"> Materiae fluitantis opus, uerum insita summi </l><l n="6">Forma boni liuore carens, tu cuncta superno </l><l n="7">Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse </l><l n="8">Mundum mente gerens similique in imagine formans </l><l n="9">Perfectasque iubens perfectum absoluere partes.</l><l n="10"> Tu numeris elementa ligas ut frigora flammis </l><l n="11">Arida conueniant liquidis, ne purior ignis </l><l n="12">Euolet aut mersas deducant pondera terras. </l><l n="13">Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem</l><l n="14">Conectens animam per consona membra resoluis.</l><l n="15"> Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes, </l><l n="16">In semet reditura meat mentemque profundam </l><l n="17">Circuit et simili conuertit imagine caelum. </l><l n="18">Tu causis animas paribus uitasque minores </l><l n="19">Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans</l><l n="20"> In caelum terramque seris quas lege benigna </l><l n="21">Ad te conuersas reduci facis igne reuerti. </l><l n="22">Da pater augustam menti conscendere sedem, </l><l n="23">Da fontem lustrare boni, da luce reperta </l><l n="24">In te conspicuos animi defigere uisus.</l><pb n="p.266"/><l n="25"> Dissice terrenae nebulas et pondera molis</l><l n="26">Atque tuo splendore mica! Tu namque serenum, </l><l n="27">Tu requies tranquilla piis, te cernere finis, </l><l n="28">Principium, uector, dux, semita, terminus idem.</l></quote></div><div type="textpart" n="P10" subtype="section"><p><q>Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti,
                        nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In
                        quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod <milestone unit="loebline" n="5"/> huiusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit
                        exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago
                        decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum
                        negari nequit. Omne enim quod <milestone unit="loebline" n="10"/>
                        inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse
                        perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse
                        uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim
                        perfectione sublata, unde illud quod inperfectum <milestone unit="loebline" n="15"/> perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab
                        deminutis inconsummatisque natura rerum coepit exordium, sed ab integris
                        absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. Quod si, uti
                        paulo ante monstrauimus, est quaedam <milestone unit="loebline" n="20"/>
                        boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non
                        potest dubitari.</q><q>Firmissime,</q> inquam, <q>uerissimeque conclusum est.</q>
                     <q>Quo uero,</q> inquit, <q>habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem
                        bonum esse communis humanorum con- <pb n="p.268"/>
                        <milestone unit="loebline" n="25"/> ceptio probat animorum. Nam cum nihil
                        deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis
                        dubitet? Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in
                        eo bonum esse conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium <milestone unit="loebline" n="30"/> princeps esse non poterit. Erit enim eo
                        praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque
                        antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse
                        claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum
                           <milestone unit="loebline" n="35"/> deum summi perfectique boni esse
                        plenissimum. Sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus; ueram
                        igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est.</q>
                     <q>.Accipio,</q> inquam, <q> nec est quod contradici ullo modo queat.</q>
                     <q> Sed <milestone unit="loebline" n="40"/> quaeso,</q> inquit, <q>te uide quam
                        id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus
                        esse plenissimum.</q>
                     <q>Quonam,</q> inquam, <q>modo?</q>
                     <q>Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur
                        uel <milestone unit="loebline" n="45"/> extrinsecus accepisse uel ita
                        naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis
                        diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes,
                        praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed
                        hunc <milestone unit="loebline" n="50"/> esse rerum omnium
                        praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest, sed
                        est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest:
                        quis haec diuersa coniunxerit? Postremo quod a qualibet re diuersum est, id
                        non <milestone unit="loebline" n="55"/> est illud a quo intellegitur esse
                        diuersum. Quare <pb n="p.270"/> quod a. summo bono diuersum est sui natura.,
                        id summum bonum non est—quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse
                        praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit
                           <milestone unit="loebline" n="60"/> exsistere, quare quod omnium
                        principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione
                        concluserim.</q>
                     <q>Rectissime,</q> inquam. <q>Sed summum bonum beatitudinem esse concessum
                        est.</q>
                     <q>Ita est,</q> inquam. <q>Igitur,</q> inquit, <q>deum esse <milestone unit="loebline" n="65"/> ipsam beatitudinem necesse est confiteri.</q>
                     <q>Nec propositis,</q> inquam, <q>prioribus refragari queo et illis hoc inlatum
                        consequens esse perspicio.</q>
                     <q>Respice,</q> inquit, <q>an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo
                        summa bona quae a se diuersa <milestone unit="loebline" n="70"/> sint esse
                        non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum quod sit alterum
                        liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest.
                        Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo
                        igitur <milestone unit="loebline" n="75"/> quae summa sunt bona ea possunt
                        esse diuersa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus;
                        quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa
                        diuinitas.</q>
                     <q>Nihil,</q> inquam, <q>nee reapse uerius 1 nec ratiocinatione firmius
                           <milestone unit="loebline" n="80"/> nee deo dignius concludi potest.</q>
                     <q>Super haec,</q> inquit, <q>igitur ueluti geometrae solent demonstratis
                        propositis aliquid inferre quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi
                        ueluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines
                        beati, <milestone unit="loebline" n="85"/> beatitudo uero est ipsa
                        diuinitas, diuinitatis adeptione <pb n="p.272"/> beatos fieri manifestum
                        est: sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita
                        diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur
                        beatus deus, sed natura quidem unus; participatione <milestone unit="loebline" n="90"/> uero nihil prohibet esse quam plurimos.</q>
                     <q>Et pulchrum,</q> inquam, <q>hoc atque pretiosum, siue porisma siue
                        corollarium uocari mauis.</q>
                     <q>Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum . esse ratio
                        persuadet.</q>
                     <q>Quid?</q> inquam, <milestone unit="loebline" n="95"/>
                     <q> Cum multa,</q> inquit, <q>beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia
                        unum ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit
                        eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera
                        referantur?</q>
                     <q>Vellem,</q>
                     <milestone unit="loebline" n="100"/> inquam, <q>id ipsarum rerum commemoratione
                        patefaceres.</q>
                     <q>Nonne,</q> inquit, <q>beatitudinem bonum esse censemus?</q>
                     <q>Ac summum quidem,</q> inquam. <q>Addas,</q> inquit, <q>hoc omnibus licet.
                        Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia
                           <milestone unit="loebline" n="105"/> quoque, claritas ac uoluptas
                        beatitudo esse iudicatur. Quid igitur? Haecine omnia bonum—sufficientia
                        potentia ceteraque—ueluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum
                        ueluti ad uerticem cuncta referuntur?</q>
                     <q>Intellego,</q> inquam, <milestone unit="loebline" n="110"/>
                     <q>quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.</q>
                     <q>Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent,
                        a se quoque inuicem discreparent. Haec est enim partium natura ut unum
                        corpus diuersa coinponant. Atqui <milestone unit="loebline" n="115"/> haec
                        omnia idem esse monstrata sunt; minime igitur membra sunt. Alioquin ex uno
                        membro beatitudo uidebitur esse coniuncta—quod fieri nequit.</q>
                     <q>Id quidem,</q> inquam, <q>dubium non est, sed id quod <pb n="p.274"/> restat
                        exspecto.</q>
                     <q>Ad bonum uero cetera referri <milestone unit="loebline" n="120"/> palam est.
                        Idcirco enim sufficientia petitur quoniam bonum esse iudicatur, idcirco
                        potentia quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia,
                        claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium igitur expetendorum summa
                        atque causa bonum <milestone unit="loebline" n="125"/> est. Quod enim neque
                        re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo
                        potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt, tamen si esse uideantur,
                        quasi uere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa
                        expetendorum <milestone unit="loebline" n="130"/> omnium bonitas esse iure
                        credatur. Cuius uero causa quid expetitur, id maxime uidetur optari, ueluti
                        si sal ut is causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum
                        desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non
                        illa <milestone unit="loebline" n="135"/> potius quam bonum ipsum
                        desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse
                        concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. Ex quo liquido
                        apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.</q>
                     <milestone unit="loebline" n="140"/>
                     <q>Nihil uideo cur dissentire quispiam possit.</q>
                     <q> Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus.</q>
                     <q>Ita,</q> inquam. <q> Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono
                        nec usquam alio sitam esse substantiam.</q>
                  </p></div><div type="textpart" n="M10" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Huc omnes pariter uenite capti </l><l n="2">Quos fallax ligat improbis catenis</l><pb n="p.276"/><l n="3">Terrenus habitans libido mentes, </l><l n="4">Haec erit-uobis requies laborum,</l><l n="5"> Hic portus placida manens quiete,</l><l n="6">Hoc patens unum miseris asylum. </l><l n="7">Non quidquid Tagus aureis harenis </l><l n="8">Donat aut Hermus rutilante ripa </l><l n="9">Aut Indus calido propinquus orbi</l><l n="10"> Candidis miscens uirides lapillos,</l><l n="11">Inlustrent aciem magisque caecos </l><l n="12">In suas condunt animos tenebras. </l><l n="13">Hoc quidquid placet excitatque mentes, </l><l n="14">Infimis tellus aluit cauernis;</l><l n="15"> Splendor quo legitur uigetque caelum,</l><l n="16">Vitat obscuras animae ruinas. </l><l n="17">Hanc quisquis poterit notare lucem, </l><l n="18">Candidos Phoebi radios negabit.</l></quote></div><div type="textpart" n="P11" subtype="section"><p><q>Adsentior,</q> inquam, <q>cuncta enim firmissimis nexa rationibus
                        constant.</q> Tum illa, <q>Quanti,</q> inquit, <q>aestimabis, si bonum ipsum
                        quid sit agnoueris?</q>
                     <q>Infinita,</q> inquam, <q>si quidem mihi pariter deum <milestone unit="loebline" n="5"/> quoque qui bonum est continget agnoscere.</q>
                     <q>Atqui hoc uerissima,</q> inquit, <q>ratione patefaciam, maneant modo quae
                        paulo ante conclusa sunt.</q>
                     <q>Manebunt.</q>
                     <q>Nonne,</q> inquit, <q>monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera
                        perfectaque bona non esse <milestone unit="loebline" n="10"/> quoniam a se
                        inuicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque
                        bonum afferre non posse? Tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti
                        formam atque efficientiam colliguntur, <pb n="p.278"/> ut quae sufficientia
                        est, eadem sit potentia, reuerentia, <milestone unit="loebline" n="15"/>
                        claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil
                        habere quo inter expetenda numerentur?</q>
                     <q>Demonstratum,</q> inquam <q>nec dubitari ullo modo potest.</q>
                     <q>Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint,
                           <milestone unit="loebline" n="20"/> bona fiunt; nonne haec ut bona sint,
                        unitatis fieri adeptione contingit?</q>
                     <q>Ita,</q> inquam, <q>uidetur.</q>
                     <q>Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis an
                        minime?</q>
                     <q>Ita est.</q>
                     <q>Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili <milestone unit="loebline" n="25"/> ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum
                        naturaliter non est diuersus effectus.</q>
                     <q>Negare,</q> inquam, <q> nequeo.</q>
                     <q> Nostine igitur,</q> inquit, <q>omne quod est tam diu manere atque
                        subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolui <milestone unit="loebline" n="30"/> pariter atque unum destiterit?</q>
                     <q>Quonam modo?</q>
                     <q>Vt in animalibus,</q> inquit, <q>cum in unum coeunt ac permanent anima
                        corpusque, id animal uocatur; cum uero haec unitas utriusque separatione
                        dissoluitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum <milestone unit="loebline" n="35"/> quoque corpus cum in una forma membrorum
                        coniunctione permanet, humana uisitur species; at si distributae
                        segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod
                        fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere
                           <milestone unit="loebline" n="40"/> unumquodque, dum unum est, cum uero
                        unum esse desinit, interire.</q>
                     <q>Consideranti,</q> inquam, <q> mihi plura minime aliud uidetur.</q>
                     <q>Estne igitur,</q> inquit, <q> quod in quantum naturaliter agat relicta
                        subsistendi appetentia uenire ad intentum corruptionemque <milestone unit="loebline" n="45"/> desideret?</q>
                     <q>Si animalia,</q> inquam, <q>considerem <pb n="p.280"/> quae habent aliquam
                        uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus
                        abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. Omne namque
                        animal tueri salutem laborat, mortem <milestone unit="loebline" n="50"/>
                        uero perniciemque deuitat. Sed quid de herbis arboribusque, quid de
                        inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito.</q>
                     <q>Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores
                        intuearis primum sibi <milestone unit="loebline" n="55"/> conuenientibus
                        innasci locis, ubi quantum earum natura queat cito exarescere atque interire
                        non possint. Nam aliae quidem campis aliae montibus oriuntur, alias ferunt
                        paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas
                        si in alia <milestone unit="loebline" n="60"/> quispiam loca transferre
                        conetur, arescant. Sed dat cuique natura quod conuenit et ne, dum manere
                        possunt, intereant, elaborat. Quid quod omnes uelut in terras ore demerso
                        trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt?
                        Quid <milestone unit="loebline" n="65"/> quod mollissimum quidque, sicuti
                        medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni
                        firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali
                        patiens defensor opponitur? Iam uero quanta est naturae diligentia, ut
                        cuncta <milestone unit="loebline" n="70"/> semine multiplicat propagentur!
                        Quae omnia non modo ad tempus manendi uerum generatim quoque quasi in
                        perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? Ea etiam
                        quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque <milestone unit="loebline" n="75"/> simili ratione desiderant? Cur enim flammas
                        quidem sursum leuitas uenit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod
                        haec singulis loca motionesque <pb n="p.282"/> conueniunt? Porro autem quod
                        cuique consentaneum est, id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt
                           <milestone unit="loebline" n="80"/> inimica corrumpunt. Iam uero quae
                        dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile
                        dissoluantur resistunt. Quae uero liquentia ut aer atque aqua, facile quidem
                        diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur,
                           <milestone unit="loebline" n="85"/> ignis uero omnem refugit sectionem.
                        Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali
                        intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione
                        transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes; nam ne in <milestone unit="loebline" n="90"/> animalibus quidem manendi amor ex animae
                        uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. Nam saepe mortem cogentibus
                        causis quam natura re-formidat uoluntas amplectitur, contraque illud quo
                        solo mortalium rerum durat diuturnitas gignendi <milestone unit="loebline" n="95"/> opus, quod natura semper appetit, interdum coercet uoluntas.
                        Adeo haec sui caritas non ex animali motione sed ex naturali intentione
                        procedit. Dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi
                        causam ut quoad possunt naturaliter manere <milestone unit="loebline" n="100"/> desiderent; quare nihil est quod ullo modo queas dubitare
                        cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare
                        perniciem.</q>
                     <q>Confiteor,</q> inquam, <q>nunc me indubitato cernere quae dudum incerta
                        uidebantur.</q>
                     <q>Quod autem,</q>
                     <milestone unit="loebline" n="105"/> inquit, <q>subsistere ac permanere petit,
                        id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam
                        permanebit.</q>
                     <q>Verum est,</q> inquam. <q>Omnia igitur,</q> inquit, <q>unum desiderant.</q>
                     Consensi. <q>Sed <pb n="p.284"/> unum id ipsum monstrauimus esse quod
                        bonum.</q>
                     <milestone unit="loebline" n="110"/>
                     <q>Ita quidem.</q>
                     <q>Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet i ipsum bonum
                        esse quod desideretur ab omnibus.</q>
                     <q>Nihil,</q> inquam, <q>uerius excogitari potest. Nam uel ad nihil unum cuncta
                        referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore <milestone unit="loebline" n="115"/> fluitabunt, aut si quid est ad quod uniuersa
                        festinent, id erit omnium summum bonorum.</q> Et illa: <q>Nimium,</q>
                     inquit, <q>o alumne laetor, ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti.
                        Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas.</q>
                     <milestone unit="loebline" n="120"/>
                     <q>Quid?</q> inquam. <q>Quis esset,</q> inquit, <q>rerum omnium finis. Is est
                        enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod quia bonum esse collegimus,
                        oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.</q>
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>