<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="P4" subtype="section"><p>Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea
                     est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia de- <pb n="p.240"/> pellant? Atqui non fugare sed illustrare potius <milestone unit="loebline" n="5"/> nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas saepe
                     nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem
                     strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates?
                     Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis <milestone unit="loebline" n="10"/> honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci
                     potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem
                     nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores
                     reuerentia dignos iudicare quos ipsis <milestone unit="loebline" n="15"/>
                     honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num
                     posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare?
                     Minime. Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit
                     adiuncta transfundit. <milestone unit="loebline" n="20"/> Quod quia populares
                     facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non
                     habere.</p><p>In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a
                     pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos <milestone unit="loebline" n="25"/> pluribus ostentat, despectiores potius improbos
                     dignitas facit. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus
                     uicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam
                     reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse confingere, <milestone unit="loebline" n="30"/> si qui multiplici consulatu functus in barbaras
                     nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc
                     naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo
                     cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam <milestone unit="loebline" n="35"/> tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria <pb n="p.242"/> uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerint
                     qui dignitates -eas esse non aestimant.</p><p>Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos uero <milestone unit="loebline" n="40"/> apud quos ortae sunt 3 num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim
                     potestas nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis populi
                     quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius?
                     Vt <milestone unit="loebline" n="45"/> enim paulo ante diximus, quod nihil
                     habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit.
                     Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione
                     sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium <milestone unit="loebline" n="50"/> aestimatione uilescunt, quid est quod in se
                     expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent? </p></div><div type="textpart" n="M4" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Quamuis se Tyrio superbus ostro</l><l n="2">Comeret et niueis lapillis, </l><l n="3">Inuisus tamen omnibus uigebat</l><l n="4">Luxuriae Nero saeuientis.</l><l n="5"> Sed quondam dabat improbus uerendis</l><l n="6">Patribus indecores curules. </l><l n="7">Quis illos igitur putet beatos</l><l n="8">Quos miseri tribuunt honores?</l></quote></div><div type="textpart" n="P5" subtype="section"><p>An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando
                     eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum <pb n="p.244"/>
                     uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges <milestone unit="loebline" n="5"/> felicitatem calamitate mutaueruit. O praeclara potentia quae ne ad
                     conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quod si haec regnorum
                     potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem
                     minuat, miseriam inportet? Sed quamuis <milestone unit="loebline" n="10"/> late
                     humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum
                     quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac
                     inpotentia subintrat quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse
                     necesse est miseriae <milestone unit="loebline" n="15"/> portionem. Expertus
                     sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii
                     terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus
                     expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi <milestone unit="loebline" n="20"/> uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate
                     gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere?
                     Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit,
                     qui ut potens esse uideatur, in seruientium <milestone unit="loebline" n="25"/>
                     manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa
                     tantae inbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe
                     incolumis saepe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem praeceptoremque
                     suum ad <milestone unit="loebline" n="30"/> eligendae mortis coegit arbitrium.
                     Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui
                     uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas
                     tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed <milestone unit="loebline" n="35"/> dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit
                        <pb n="p.246"/> effecit. Quae est igitur ista potentia quam pertimescunt
                     habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non
                     possis. An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna <milestone unit="loebline" n="40"/> conciliat? Sed quem felicitas amicum iecit,
                     intortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam
                     familiaris inimicus. </p></div><div type="textpart" n="M5" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Qui se uolet esse potentem </l><l n="2">Animos domet ille feroces </l><l n="3">Nec uicta libidine colla </l><l n="4">Foedis submittat habenis.</l><l n="5"> Etenim licet Indica longe</l><l n="6">Tellus tua iura tremescat </l><l n="7">Et seruiat ultima Thyle, </l><l n="8">Tamen atras pellere curas </l><l n="9">Miserasque fugare querelas</l><l n="10"> Non nosse potentia non est.</l></quote></div><div type="textpart" n="P6" subtype="section"><p>Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus
                     exclamat: <quote rend="blockquote"><foreign xml:lang="grc">ὦ δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.</foreign></quote>
                     <milestone unit="loebline" n="5"/>Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi
                     opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari <pb n="p.248"/> potest?
                     Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si
                     etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit <milestone unit="loebline" n="10"/> conscientiae qui bonum suum non populari rumore,
                     sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum
                     uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo
                     ante disserui, plures gentes esse <milestone unit="loebline" n="15"/> necesse
                     sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse
                     gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero
                     popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio
                     prouenit nec <milestone unit="loebline" n="20"/> umquam firma perdurat. Iam
                     uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad
                     claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de
                     meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio <milestone unit="loebline" n="25"/> facit, illi sint clari necesse est qui
                     praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non
                     efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut
                     inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret. </p></div></div></div></body></text></TEI>