Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia de- pellant? Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? Minime. Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse confingere, si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerint qui dignitates -eas esse non aestimant. Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos uero apud quos ortae sunt 3 num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim potestas nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis populi quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? Vt enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit. Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent? Quamuis se Tyrio superbus ostro Comeret et niueis lapillis, Inuisus tamen omnibus uigebat Luxuriae Nero saeuientis. Sed quondam dabat improbus uerendis Patribus indecores curules. Quis illos igitur putet beatos Quos miseri tribuunt honores? An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaueruit. O praeclara potentia quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet? Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac inpotentia subintrat quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem. Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere? Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur, in seruientium manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae inbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe incolumis saepe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium. Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit effecit. Quae est igitur ista potentia quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis. An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum iecit, intortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. Qui se uolet esse potentem Animos domet ille feroces Nec uicta libidine colla Foedis submittat habenis. Etenim licet Indica longe Tellus tua iura tremescat Et seruiat ultima Thyle, Tamen atras pellere curas Miserasque fugare querelas Non nosse potentia non est. Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat: ὦ δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν. Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.