<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="M6" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu </l><l n="2">Vnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat. </l><l n="3">Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae,</l><pb n="p.250"/><l n="4">Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,</l><l n="5"> Hic clausit membris animos celsa sede petitos. </l><l n="6">Mortales igitur cunctos edit nobile germen. </l><l n="7">Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestra </l><l n="8">Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat, </l><l n="9">Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.</l></quote></div><div type="textpart" n="P7" subtype="section"><p>Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est
                     anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam
                     intolerabiles dolores quasi quendam fructum <milestone unit="loebline" n="5"/>
                     nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat
                     iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci
                     libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil
                     causae est quin <milestone unit="loebline" n="10"/> pecudes quoque beatae esse
                     dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
                     Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura
                     dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit <milestone unit="loebline" n="15"/> mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te
                     neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo,
                     qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem. <pb n="p.252"/>
                  </p></div><div type="textpart" n="M7" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Habet hoc uoluptas omnis, </l><l n="2">Stimulis agit fruentes </l><l n="3">Apiumque par uolantum </l><l n="5"/><l n="4">Vbi grata mella fudit, </l><l n="6">Fugit et nimis tenaci </l><l n="7">Ferit icta corda morsu.</l></quote></div><div type="textpart" n="P8" subtype="section"><p>Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec
                     perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis
                     uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. <milestone unit="loebline" n="5"/> Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti.
                     Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore
                     cupis, poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum
                     insidiis obnoxius <milestone unit="loebline" n="10"/> periculis subiacebis.
                     Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis.
                     Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae
                     fragilissimaeque rei corporis seruum? Iam uero qui bona prae se corporis
                     ferunt, quam exigua, <milestone unit="loebline" n="15"/> quam fragili
                     possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare
                     potentis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium,
                     firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem
                     caelum non his <pb n="p.254"/>
                     <milestone unit="loebline" n="20"/> potius est quam sua qua regitur ratione
                     mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum
                     mutabilitate fugacior! Quod si? ut Aristoteles 1 ait, Lynceis oculis homines
                     uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis <milestone unit="loebline" n="25"/> uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum
                     corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura sed
                     oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimat e quam uultis nimio
                     corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque <milestone unit="loebline" n="30"/>
                     miramini triduanae febris igniculo posse dissolui! Ex quibus omnibus illud
                     redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae polluentur bona
                     possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem
                        <milestone unit="loebline" n="35"/> quasi quidam calles ferunt nec beatos
                     ipsa perficiunt </p></div><div type="textpart" n="M8" subtype="section"><quote rend="blockquote"><l n="1">Eheu quae miseros tramite deuios</l><l n="2">Abducit ignorantia! </l><l n="3">Non aurum in uiridi quaeritis arbore</l><l n="4">Nec uite gemmas carpitis,</l><l n="5"> Non altis laqueos montibus abditis</l><l n="6">Vt pisce ditetis dapes </l><l n="7">Nec uobis capreas si libeat sequi,</l><l n="8">Tyrrhena captatis uada. </l><l n="9">Ipsos quin etiam fluctibus abditos</l><l n="10"> Norunt recessus aequoris,</l><l n="11">Quae gemmis niueis unda feracior</l><l n="12">Vel quae rubentis purpurae</l><pb n="p.256"/><l n="13">Nec non quae tenero pisce uel asperis</l><l n="14">Praestent echinis litora.</l><l n="15"> Sed quonam lateat quod cupiunt bonum,</l><l n="16">Nescire caeci sustinent, </l><l n="17">Et quod stelliferum trans abiit polum,</l><l n="18">Tellure demersi petunt. </l><l n="19">Quid dignum stolidis mentibus inprecer?</l><l n="20"> Opes honores ambiant;</l><l n="21">Et cum falsa graui mole parauerint,</l><l n="22">Tum uera cognoscant bona.</l></quote></div></div></div></body></text></TEI>