Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu Vnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat. Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae, Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo, Hic clausit membris animos celsa sede petitos. Mortales igitur cunctos edit nobile germen. Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestra Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat, Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum. Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem. Habet hoc uoluptas omnis, Stimulis agit fruentes Apiumque par uolantum Vbi grata mella fudit, Fugit et nimis tenaci Ferit icta corda morsu. Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei corporis seruum? Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare potentis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quod si? ut Aristoteles 1 ait, Lynceis oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimat e quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui! Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae polluentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt Eheu quae miseros tramite deuios Abducit ignorantia! Non aurum in uiridi quaeritis arbore Nec uite gemmas carpitis, Non altis laqueos montibus abditis Vt pisce ditetis dapes Nec uobis capreas si libeat sequi, Tyrrhena captatis uada. Ipsos quin etiam fluctibus abditos Norunt recessus aequoris, Quae gemmis niueis unda feracior Vel quae rubentis purpurae Nec non quae tenero pisce uel asperis Praestent echinis litora. Sed quonam lateat quod cupiunt bonum, Nescire caeci sustinent, Et quod stelliferum trans abiit polum, Tellure demersi petunt. Quid dignum stolidis mentibus inprecer? Opes honores ambiant; Et cum falsa graui mole parauerint, Tum uera cognoscant bona.