Quisquis profunda mente uestigat uerum Cupitque nullis ille deuiis falli, In se reuoluat intimi lucem uisus Longosque in orbem cogat inflectens motus Animumque doceat quidquid extra molitur Suis retrusum possidere thesauris. Dudum quod atra texit erroris nubes Lucebit ipso perspieacius Phoebo. Non omne namque mente depulit lumen Obliuiosam corpus inuehens. molem. Haeret profecto semen introrsum ueri Quod excitatur uentilante doctrina. Nam cur rogati sponte recta censetis, Ni mersus alto uiueret fomes corde? Quod si Platonis Musa personat uerum, Quod quisque discit immemor recordatur. Tum ego: Platoni, inquam, uehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. Quid? inquam. Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam. Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset, nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret. Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret, nisi unus esset qui quod nexuit contineret. Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret. Hoc quidquid est quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis uocabulo deum nomino. Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. Sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? Ita quidem. Et ad mundum igitur inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. Id, inquam, ita est necessarium. Per se igitur solum cuncta disponit. Negari, inquam, nequit. Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. Memini, inquam. Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur. Vehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. Credo; inquit, iam enim ut arbitror uigilantius ad cernenda uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet. Quid? inquam. Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant? Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus. Nihil est igitur quod naturam seruans deo contrahe conetur. Nihil, inquam. Quod si conetur, ait, num tandem proficiet quidquam, aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? Prorsus, inquam, nihil ualeret. Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere. Non, inquam, arbitror. Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit. Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat. Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huiusmodi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. Tuo, inquam, arbitratu. Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat. Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. Nihil, inquam. Num igitur deus facere malum potest? Minime, inquam. Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest. Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabantur exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait: πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκῳ rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Pia tone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones. Felix qui potuit boni Fontem uisere lucidum, Felix qui potuit grauis Terrae soluere uincula. Quondam funera coniugis Vates Threicius gemens Postquam flebilibus modis Siluas currere mobiles. Amnes stare coegerat, Iunxitque intrepidum latus Saeuis cerua leonibus, Nec uisum timuit lepus Iam cantu placidum canem, Cum flagrantior intima Feruor pectoris ureret, Nec qui cuncta subegerant Mulcerent dominum modi, Inmites superos querens Infernas adiit domos. Illic blanda sonantibus Chordis carmina temperans Quidquid praecipuis deae Matris fontibus hauserat, Quod luctus dabat impotens, Quod luctum geminans amor, Deflet Taenara commouens Et dulci ueniam prece Vmbrarum dominos rogat. Stupet tergeminus nouo Captus carmine ianitor, Quae sontes agitant metu Ultrices scelerum deae Iam maestae lacrimis madent. Non Ixionium caput Velox praecipitat rota Et longa site perditus Spernit numina Tantalus. Vultur dum satur est modis, Non traxit Tityi iecur. Tandem, 'Vincimur,' arbiter Vmbrarum miserans ait, ' Donamus comitem uiro Emptam carmine coniugem, Sed lex dona coerceat, Ne, dum Tartara liquerit, Fas sit lumina flectere. Quis legem det amantibus? Maior lex amor est sibi. Heu, noctis prope terminos Orpheus Eurydicen suam Vidit, perdidit, occidit. Vos haec fabula respicit Quicumque in superum diem Mentem ducere quaeritis. Nam qui Tartareum in specus Victus lumina flexerit, Quidquid praecipuum trahit Perdit, dum uidet inferos. HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: O, inquam, ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri. Tum illa: Et esset, inquit, infinita stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti uelut patrisfamilias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata confingere multaque id genus quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris. Sunt etenim pennae uolucres mihi Quae celsa conscendant poli. Quas sibi cum uelox mens induit, Terras perosa despicit, Aeris inmensi superat globum, Nubesque postergum uidet, Quique agili motu calet aetheris, Transcendit ignis uerticem, Donec in astriferas surgat domos Phoeboque coniungat uias Aut comitetur iter gelidi senis Miles corusci sideris, Vel quocumque micans nox pingitur, Recurrat astri circulum Atque ubi iam exhausti fuerit satis, Polum relinquat extimum Dorsaque uelocis premat aetheris Compos uerendi luminis. Hic regum sceptrum dominus tenet Orbisque habenas temperat Et uolucrem currum stabilis regit Rerum coruscus arbiter. Huc te si reducem referat uia, Quam nunc requiris immemor: ' Haec,' dices, ' memini, patria est mihi, Hinc ortus, hic sistam gradum.' Quod si terrarum placeat tibi Noctem relictam uisere, Quos miseri toruos populi timent Cernes tyrannos exules.