Quisquis uolet perennem Cautus ponere sedem Stabilisque nec sonori Sterni flatibus Euri Et fluctibus minantem Curat spernere pontum, Montis cacumen alti, Bibulas uitet harenas. Illud proteruus Auster Totis uiribus urget, Hae pendulum solutae Pondus ferre recusant. Fugiens periculosam Sortem sedis amoenae Humili domum memento Certus figere saxo. Quamuis tonet ruinis Miscens aequora uentus, Tu conditus quieti Felix robore ualli Duces serenus aeuum Ridens aetheris iras. Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo ualidioribus utendum puto. Age enim si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat? Diuitiaene uel uestra uel sui natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an uis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quod si manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. At eadem si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum j uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. O igitur angustas inopesque diuitias quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt! An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa non hominum, quas quidem mirari homines uehementer admiror. Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur? Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam conlocatae admirationem uestram nullo modo merebantur. An uos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam sereni maris facie gaudemus; sic caelum sidera lunam solemque miramur. Num te horum aliquid attingit? Num audes alicuius talium splendore gloriari? An uernis floribus ipse distmgueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est, cuius satietatem si superfluis urgere uelis, aut iniucnndum quod infuderis fiet aut noxium. Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica; sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis conputas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis? Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur, tuis ea diuitiis adnumerare maluisti. Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare credo indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc uobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? Et alia quidem suis contenta sunt; uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellente naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit; uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est; hominibus uitio uenit. Quam uero late patet uester hic error qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis? At id fieri nequit. Nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur; illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? ' Minime,' inquis. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quidquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses, coram latrone cantares. O praeclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris securus esse desistis! Felix nimium prior aetas Contenta fidelibus aruis Nec inerti perdita luxu, Facili quae sera solebat Ieiunia soluere glande. Non Bacchica munera norant Liquido confundere melle Nec lucida uellera Serum Tyrio miscere ueneno. Somnos dabat herba salubres, Potum quoque lubricus amnis, Vmbras altissima pinus. Nondum maris alta secabat Nec mercibus undique lectis Noua litora uiderat hospes. Tunc classica saeua tacebant, Odiis neque fusus acerbis Cruor horrida tinxerat arua. Quid enim furor hosticus ulla Vellet prior arma mouere, Cum uulnera saeua uiderent Nec praemia sanguinis ulla? Vtinam modo nostra redirent In mores tempora priscos! Sed saeuior ignibus Aetnae Feruens amor ardet habendi. Heu primus quis fuit ille Auri qui pondera tecti Geminasque latere uolentes Pretiosa pericula fodit? Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram quae uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructuantibus, quod diluuium tantas strages dederint? Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit ut non uirtutibus ex dignitate sed ex uirtute dignitatibus honor accedat. Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno! Quid uero, si corpus spectes, inbecillius homine reperire queas quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus? Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere? Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum Putaret, ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid autem est quod in alium facere quisquam 1 possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. Vllamne igitur eius hominis potentiam putas, qui quod ipse in alio potest, ne id in se alter ualeat efficere non possit? Ad haec si ipsis dignitates ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem. Sic musica quidem musicos medicina medicos rhetorice rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt auersa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit. Nouimus quantas dederit ruinas Vrbe flammata patribusque caesis Fratre qui quondam ferus interempto Matris effuso maduit cruore Corpus et uisu gelidum pererrans Ora non tinxit lacrimis, sed esse Censor extincti potuit decoris. Hic tamen sceptro populos regebat Quos uidet condens radios sub undas Phoebus extremo ueniens ab ortu, Quos premunt septem gelidi triones, Quos Notus sicco uiolentus aestu Torret ardentes recoquens harenas. Celsa num tandem ualuit potestas Vertere praui rabiem Neronis? Heu grauem sortem, quotiens iniquus Additur saeuo gladius ueneno!