Cum Phoebi radiis graue Cancri sidus inaestuat, Tum qui larga negantibus Sulcis semina credidit, Elusus Cereris fide Quernas pergat ad arbores. Numquam purpureum nemus Lecturus uiolas petas Cum saeuis aquilonibus Stridens campus inhorruit. Nec quaeras auida manu Vernos stringere palmites, Vuis si libeat frui; Autumno potius sua Bacchus munera contulit. Signat tempora propriis Aptans officiis deus Nec quas ipse coercuit Misceri patitur uices. Sic quod praecipiti uia Certum deserit ordinem Laetos non habet exitus. Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? Tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato. Tum illa: Huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis? Atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat. Ita est, inquit. Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia Iocatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis? Vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quoue totius naturae tendat intentio? Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit. Atqui scis unde cuncta processerint? Noui, inquam, deumque esse respondi. Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint. Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi? Quidni, inquam, meminerim? Quid igitur homo sit, poterisne proferre? Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me esse confiteor. Et illa: Nihilne aliud te esse nouisti? Nihil. Iam scio. inquit. morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et exspoliatum piopriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum fanis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare—magnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam ruentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis at-tenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere. Nubibus atris Condita nullum Fundere possunt Sidera lumen. Si mare uoluens Turbidus Auster Misceat aestum, Vitrea dudum Parque serenis Vnda diebus Mox resoluto Sordida caeno Visibus obstat. Quique uagatur Montibus altis Defluus amnis, Saepe resistit Rupe soluti Obice saxi. Tu quoque si uis Lumine claro Cernere uerum, Tramite recto Carpere callem, Gaudia pelle, Pelle timorem Spemque fugato Nec dolor adsit. Nubila mens est Vinctaque frenis, Haec ubi regnant. Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est: Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. Solebas enim praesentem quoque blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. Adsit igitur Rhetoricae suadela dulcedinis quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac Musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat. Quid est igitur o homo quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae inlecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. Quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus; ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitas esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit adlatura maerorem. Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et inpatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo flatus impellerent, promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti; dominae moribus oportet obtemperes. Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? .At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit. Haec cum superba uerterit uices dextra Et aestuantis more fertur Euripi, Dudum tremendos saeua proterit reges Humilemque uicti subleuat fallax uultum. Non illa miseros audit aut curat fletus Vltroque gemitus dura quos fecit ridet. Sic illa ludit, sic suas probat uires Magnumque suis demonstrat 1 ostentum, si quis Visatur una stratus ac felix hora.