Carmina qui quondam studio florente peregi, Flebilis heu maestos cogor inire modos. Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae Et ueris elegi fletibus ora rigant Has saltem nullus potuit peruincere terror, Ne nostrum comites prosequerentur iter. Gloria felicis olim uiridisque iuuentae Solantur maesti nunc mea fata senis. Venit enim properata malis inopina senectus Et dolor aetatem iussit inesse suam. Intempestiui funduntur uertice cani Et tremit effeto corpore laxa cutis. Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis Inserit et maestis saepe uocata uenit. Eheu quam surda miseros auertitur aure Et flentes oculos claudere saeua negat. Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret, Paene caput tristis merserat hora meum. Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum, Protrahit ingratas impia uita moras. Quid me felicem totiens iactastis amici? Qui cecidit, stabili non erat ille gradu. Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, adstitisse milli supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus colore umido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extrema margine Π Graecum, in supremo uero θ , legebatur intextum. Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat. Quae ubi poeticas Musas uidit nostro adsistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem, nihil quippe in eo nostrae operae laederentur. Hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite. His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit. At ego cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstipui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est. Heu quam praecipiti mersa profundo Mens hebet et propria luce relicta Tendit in externas ire tenebras, Terrenis quotiens flatibus aucta Crescit in inmensum noxia cura. Hic quondam caelo liber aperto Suetus in Aetherios ire meatus Cernebat rosei lumina solis, Visebat gelidae sidera lunae Et quaecumque uagos stella recursus Exercet uarios flexa per orbes, Comprensam numeris uictor habebat. Quin etiam causas unde sonora Flamina sollicitent aequora ponti, Quis uoluat stabilem spiritus orbem Vel cur hesperias sidus in undas Casurum rutilo surgat ab ortu, Quid ueris placidas temperet horas, Vt terram roseis floribus ornet, Quis dedit ut pleno fertilis anno Autumnus grauidis influat uuis Rimari solitus atque latentis Naturae uarias reddere causas. Nunc iacet effeto lumine mentis Et pressus grauibus colla catenis Decliuemque gerens pondere uultum Cogitur, heu, stolidam cernere terram. Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae Tum uero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, admouit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit. Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siceauit. Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae Luminibusque prior rediit uigor, Vt, cum praecipiti glomerantur sidera Coro Nimbosisque polus stetit imbribus. Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris, Desuper in terram nox funditur; Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro Verberet et clausam reseret diem, Emicat ac subito uibratus lumine Phoebus Mirantes oculos radiis ferit.