Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram Philosophiam. Et quid, inquam, tu in has exilii nostri solitudines o omnium magistra uirtutum supero cardine delapsa uenisti? An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris? An, inquit illa, te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid acciderit, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud inprobos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me adstante promeruit? Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus, disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit. Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur. Itaque nihil est quod admirere, si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendam inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper inridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit. Quisquis composito serenus aeuo Fatum sub pedibus egit 1 superbum Fortunamque tuens utramque rectus Inuictum potuit tenere uultum, Non illum rabies minaequc ponti Versum funditus exagitantis aestum Nec ruptis quotiens uagus caminis Torquet fumificos Vesaeuus ignes Aut celsas soliti ferire turres Ardentis uia fulminis mouebit. Quid tantum miseri saeuos tyrannos Mirantur sine uiribus furentes? Nec speres aliquid nec extimescas, Exarmaueris impotentis iram. At quisquis trepidus pauet uel optat, Quod non sit stabilis suique iuris, Abiecit clipeum locoque motus Nectit qua ualeat trahi catenam. Sentisne, inquit, haec atque animo inlabuntur tuo, an ὄνοσ λύρασ ? Quid fles, quid lacrimis manas? ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ. Si operam medicantis exspectas, oportet uulnus detegas. Tum ego collecto in uires animo: Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas? Nihilne te ipsa loci facies mouet? Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras? In qua mecum saepe residens de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas? Talis habitus talisque uultus erat, cum tecum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio de-scriberes, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares? Haecine praemia referimus tibi obsequentes? Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti: beatas fore res publicas, si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiae, contigisset. Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent. Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actum publicae administrationis optaui. Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. Inde cum inprobis graues inexorabilesque discordiae et quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio. Quotiens ego Conigastum in inbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Triguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis inpunita barbarorum semper auaritia uexabat, obiecta periculis auctoritate protexi! Numquam me ab iure ad iniuriam quisquam detraxit. Prouincialium fortunas tum priuatis rapinis tum publicis uectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui. Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatum inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur, euici. Paulinum consularem uirum cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi. Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas uideor exaceruasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic seueritati posse astrui uidetur? Atqui in eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur? Nostraene artes ita me-ruerunt? An illos accusatores iustos fecit praeniissa damnatio? Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae, at accusantium uilitatis? 1 At cuius criminis arguimur summam quaeris? Senatum dicimur saluum esse uoluisse. Modum desideras? Delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret impedisse criminamur. Quid igitur o magistra censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? At uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui. Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. Nam quae sperari leliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: ' Si ego,' inquit, ' scissem, tu nescisses. Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer admiror. Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo, monstri simile est. Vnde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit: 'Si quidem deus, inquit, 'est, unde mala? Bona uero unde, si non est?' Sed fas fuerit nefarios homines qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam quos propugnare bonis senatuique uiderant, perditum ire uoluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur? Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moi iretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim. Scis me haec et uera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse. Minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides; pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. Et cuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta submitteret? Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse dicerentur, piaesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset. Nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos de simili crimine neminem posse conuinci! Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt, quam uti alicuius sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud ἕπου θεῷ . 1 Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa 2 reuerendus ab omni nos huius criminis suspitione defendunt. Sed, o nefas, illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio, quod tuis inbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus. Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit. Quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci. Hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferant meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli. Videre autem uidcor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate, uerum ipsa etiam defensione priuatos. Itaque libet exclamare: O stelliferi conditor orbis Qui perpetuo nixus solio Rapido caelum turbine uersas Legemque pati sidera cogis, Vt nunc pleno lucida cornu Totis fratris obuia flammis Condat stellas luna minores, Nunc obscuro pallida cornu Phoebo propior lumina perdat, Et qui primae tempore noctis Agit algentes Hesperos ortus, Solitas iterum mutet habenas Phoebi pallens Lucifer ortu. Tu frondifluae frigore brumae Stringis lucem breuiore mora: Tu, cum feruida uenerit aestas, Agiles nocti diuidis horas. Tua uis uarium temperat annum Vt quas Boreae spiritus aufert Reuehat mites Zephyrus frondes Quaeque Arcturus semina uidit Sirius altas urat segetes. Nihil antiqua lege solutum Linquit propriae stationis opus, Omnia certo fine gubernans Hominum solos respuis actus Merito rector cohibere modo. Nam cur tantas lubrica uersat Fortuna uices? Premit insontes Debita sceleri noxia poena, At peruersi resident celso Mores solio sanctaque calcant Iniusta uice colla nocentes. Latet obscuris condita uirtus Clara tenebris iustusque tulit Crimen iniqui. Nil periuria, nil nocet ipsis Fraus mendaci compta colore. Sed cum libuit uiribus uti, Quos innumeri metuunt populi Summos gaudent subdere reges, O iam miseras respice terras Quisquis rerum foedera nectis. Operis tanti pars non ullis Homines quatimur fortunae salo. Rapidos rector comprime fluctus Et quo caelum regis immensum Firma stabiles foedere terras. Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota: Cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem, ilico miserum exsulemque cognoui. Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti; ac si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti. Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἶς κοίρανός ἐστιν, εἶς βασιλεύς qui frequentia ciuium non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae summa libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem, qua. sanctum est ei ius exulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exul esse mereatur. At quisquis eam inhabitare uelle desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac nitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias, collocaui. Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari. In extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor, ira, maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt. Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus in- duruerunt, ad acrioris uim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant.