<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>            desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu  <lb/>
            proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus <lb/>
            humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti <lb/>
            nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam <lb/>
            claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis <lb n="10"/>
            gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem <lb/>
            genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur, <lb/>
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>            reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur.  <lb/>
            Iam vero corporis bona promptum est ut ad <lb/>
            superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur <lb n="15"/>
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>            praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem,  <lb/>
            salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem <lb/>
            desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris <lb/>
            petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum <lb/>
            beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat<lb n="20"/>
            statum, quem prae ceteris quisque desiderat. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> Habes igitur ante oculos propositam fere formam <lb/>
            felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam. <lb/>
            voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus con-. <lb/>
            sequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit,<lb n="25"/>
            quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi <lb/>
            caligante memoria tamen bonum suum repetit.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>