desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur, reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. Iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat. Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam. voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus con-. sequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre. Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit.