restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si, quonam te ducere aggrediamur, agnosceres! — Quonam? inquam. — Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri. — ? Tum ego: Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter, sed quae tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.- Qui serere ingenuum volet agrum,