additur saevo gladius veneno! — Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret. - Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum. Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic 28 Cic. Tusc. I 40. Sen. Ad Marc. 21. Plut Ex. 601c. Ptol. Syntax I 6. Macrob. Somn. II 9, 10; 10, 3. Mart. Cap. 290, 6 (197,21). Amm. Marc. XV 1, 4 12 subundans P 13 Phoeb. in PT1V1D1 15 nontus T1 nothus PFCLVDKE T2L1V2E 18 ignavi Pei. inpuri Peip.2 insani Pulman. 26 inde a perductas usque ad puto quae nec (infra 56,22) codex T suppletus est e W considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis ? demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat:: obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere