portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartae si, quantum r maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exi-. guisque limitibus artata? Adde, quod hoc ipsum brevis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua. moribus totius vitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem pervenire queat. Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quo dam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne igitur, quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur? 6 Ptol. Syntax. II, cf . Macrob. Somn. II 5 8 Verg. Aen. VI 42: deserta siti regio 16 Cic. Hort. 27/37: quantum inter se homines studiis moribus omni vitae ratione differunt (Dienel 1913. 7 sq. 19/20 Cic. Rep. VI 22 23 Cic. Hort 80,87 (Usener, Rhein. Mus. XXVIII 397. Hartlich 252. Dienel 15. Plasbere 62 ) PFCLVDKE 3 [id est] Usener, Rhein. Mus . XXVIII 401 6 partio P inde a rr. quae nobis usque ad 41, 21 poterit esse deest in D 8 sit in P siti∗∗∗ V s. s. I in via, in mg . id est ubi pluvia non est sicut in arabia, quae ab ariditate nomen accepit 9 dest. FlVl 12 ut eraS. VKE at L* aut F* aliquid Fl 19 m F (s. B . mucil, CL r Marci Ptip . men tulii P (in) quodam W* Peip . 24 propagare ac dilitare P