praemia sermunculis postulatis. Accipe in huius modi arrogantiae levitate quam festive aliquis illuserit; nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia velut insultans: \'Tam tandem\', inquit, \'intellegis me esse philosophum?\' Tum ille nimium mordaciter: \'Intellexeram\', inquit, \'si tacuisses . Quid autem est, quod ad praecipuos viros — de his enim sermo est —, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius ea esse dicitur, non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam? Quicumque solam mente praecipiti petit