<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Certe, uti meminisse te arbitror, consulare  <lb/>
            imperium, quod libertatis principium fuerat, ob <lb/>
            superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui <lb/>
            ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen <lb n="5"/>
            abstulerant.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>At si quando, quod perrarum est, probis deferantur,  <lb/>
            quid in eis aliud quam probitas utentium placet? <lb/>
            Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus <lb/>
            honor accedat.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Quae vero est ista vestra expetibilis  <lb/>
            ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia. consideratis, <lb n="10"/>
            quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter <lb/>
            mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae <lb/>
            ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! Quid vero. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            si corpus spectes. imbecillius homine repperire queas, quos <lb/>
            saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque <lb n="15"/>
            reptantium necat introitus?</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Quo vero quisquam ius aliquod  <lb/>
            in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est <lb/>
            – fortunam loquor — possit exserere?</p></div></div></div></div></body></text></TEI>