Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat. Quae vero est ista vestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia. consideratis, quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! Quid vero. si corpus spectes. imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque reptantium necat introitus? Quo vero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est – fortunam loquor — possit exserere?