conspexerit, et, cuicumque velocitas adest, manifestum est esse velocem. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit; agit enim cuiusque rei natura, quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro, quae sunt adversa, depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit, quem vitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit otius et ostentat indignos. Cur ita provenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu: itaaue nec illae divitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil 11/12 cf . Klingner 21,1 (Dio Chrya. LXV 10: χρήματα ἰσχὺς δὐ r α u ις δόξα τιμαί ) rlLVDKE 11 sepissimia PL1 12 paciatur P 16 est om. P 17 misicos Tl 18 rethorica PTVlKE -cae TxDlK -ce Peip . 19 contrarium P 20 auersa Peip. (typothetarum errore) 24 sed — indignas in mg. P ostendat PLl 25 resese P 27 redarguntur Tl, ut vid . VI (cf. Peip. p . LXVI) expetendum, nihil nativae bonitatis inesse manifestum est. quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit adiuncta., non efficit. Novimus. quantas dederit ruinas