<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>            Poenorum bello captos in vincla coniecerat, sed mox ipse  <lb/>
            victorum catenis manus praebuit. ullamne igitur eius <lb/>
            hominis potentiam putas, qui, quod ipse in alio potest, ne id <lb/>
            in se alter valeat, efficere non possit? <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset <lb/>
            aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis pro- &gt; <lb/>
            venirent;</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>neque enim sibi solent adversa sociari, natura  <lb/>
            respuit, ut contraria quaeque iungantur.. Ita cum pessimos <lb/>
            plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam <lb n="10"/>
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>            liquet natura sui bona non esse, quae se pessimis haerere  <lb/>
            patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus <lb/>
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>            dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque  <lb/>
            uberiora perveniunt. De quibus illud etiam considerandum  <lb/>
            puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse <lb n="15"/>
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>