Ego vero nego ullum esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime. inquis. Atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus. quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum. qui habeat, dignissimum putat. Tu igitur. qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis. si vitae huius callem vacuus viator intrasses, coram latrone cantares. 0 praeclara opum mor- & cum beatitudo. quam cum adeptus fueris. securus esse desistis! Felix nimium prior aetas