Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta 1 descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim. si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid I in eis est, quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat? Divitiaene vel vestrae vel sui natura pretiosae sunt, quid earum potius, aurumne ac vis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quodsi manere apud quemque non potest, quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia, cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. At eadem, si apud unum, quanta est ubique gentium, congeratur, ceteros sui inopes fecerit; et vox quidem tota pariter multorum replet auditum, vestrae vero divitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;