Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur: num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari? An vernis floribus ipse distinguens aut tua in aestivos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua. faciet esse fortuna, quae a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus animantum procul dubio debentur alimentis; sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam velis, nihil est, quod fortunae affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere velis, aut iniucundum, quod infuderis. fiet aut noxium.