<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>            innocentis, meam scilicet criminationem vererer et quasi  <lb/>
            novum aliquid accideret, perhorrescerem? Nunc enim <lb/>
            primum censes apud improbos mores lacessitam periculis<lb n="5"/>
            esse sapientiam? Nonne apud veteres quoque ante nostri <lb/>
            Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae <lb/>
            temeritate certavimus eodemque superstite praeceptor eius <lb/>
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>            Socrates iniustae victoriam mortis me astante promeruit-.n  <lb/>
            Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum vulgus ac Stoi-. <lb n="10"/>
            cum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur <lb/>
            meque reclamantem renitentemque velut in partem prae- ; <lb/>
            dae traherent, vestem, quam meis texueram manibus, t <lb/>
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi  <lb/>
            cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam <lb n="15"/>
            nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiares | <lb/>
            imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis <lb/>
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            errore pervertit. Quodsi nec Anaxagorae fugam nec <lb/>
            Socratis venenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt <lb/>
            peregrina, novisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, <lb n="20"/>
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>            quorum nec pervetusta nec incelebris memoria est, scire  <lb/>
            potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit, nisi quO <lb/>
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>