speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat. Harum in extremo margine Π Graecum, in supremo vero Θ legebatur intextum atque in utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas, quas & quisque potuit, abstulerant. Et dextra quidem eius libellos, sceptrum vero sinistra gestabat. 7 De timilibus Fulgentii et llart Cap. (lib. III. et VII.) exordiis cf . Klingner 114 17 infra p. 6,13 22 Boeth. in Porph. Dial. I 3 (CSEL IIL 8, Isq.): est.. philosophia genus, species vero eius duae, una quae theoretica dicitur, altera quae practica TTL YKE 6 designarem YKE- 9 calore P 11 futura P1 20 extrema Tl JPeip . 22 inter utr. T2VE 23 ad inf. P 25 sciderunt T1 26 dextera Ts Peip . eius om. P Quae ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis?