<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0054.stoa001a.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VI.  DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO. </title></ab><p>Mons oliuarum mille ab Hierusalem discretus passibus altitudine <lb/>
            montis Sion par est, sed latitudine et longitudine<lb n="5"/>
            praestat, exceptis uitibus et oliuis rarae ferax arboris, frumenti <lb/>
            quoque et ordei fertilis; neque enim brucosa, sed herbosa et <lb/>
            florida soli illius est qualitas. In cuius summo uertice, ubi <lb/>
            Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis ternas <lb/>
            per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas; interior<lb n="10"/>
            namque domus propter dominici corporis meatum camerari et <lb/>
            tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine <lb/>
            protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia caelo desuper <lb/>
            patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus <lb/>
            terra tollatur, nihilominus manet eandemque adhuc sui <lb n="15"/>
            speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa <lb/>
            aerea rota iacet usque ad ceruicem alta, ab occasu habens <lb/>
            introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade totaque <lb/>
            die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte <lb/>
            fenestrae octo totidemque e regione lampades in funibus pendentes <lb n="20"/>
            usque Hierosolimam per uitrum fulgent, quarum lux <lb/>
            corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere <lb/>
            dicitur. In die ascensionis dominicae per annos singulos <lb/>
            missa peracta ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit <lb/>
            et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere. Tot ibi

<note type="footnote"> 3 Adamn. p. 246 ss. </note>

<note type="footnote"> 2 impreosis <hi rend="italic">P</hi> 5 longitudine et latitudine <hi rend="italic">PY,</hi> latitudine et longitudine <lb/>
            <hi rend="italic">AM et Adamn</hi>. p. <hi rend="italic">246, 4</hi> 6 rare <hi rend="italic">codd</hi>. 7 ordęi <hi rend="italic">M</hi> ferulis V <lb/>
            <hi rend="italic">erbosa A</hi> 8 ubi dns <hi rend="italic">corr. 2. m. ex</hi> ubi ortis <hi rend="italic">P</hi> 9 caelo <hi rend="italic">M</hi> 10 tectos <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> tectus <hi rend="italic">P</hi> 12 altare] altera <hi rend="italic">M</hi> 14 quotidie <hi rend="italic">PV</hi> 15 nihilhominuB <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> nichilominus <hi rend="italic">APV</hi> eadgque <hi rend="italic">P</hi> 16 impressis <hi rend="italic">PV</hi> 17 iacet] <lb/>
            uacet <hi rend="italic">M</hi> ceruicem] uerticem <hi rend="italic">PV cf. Adamn. p. 247, 11 Z</hi> 18 mag <lb/>
            in trocleis magna, <hi rend="italic">sed</hi> mag <hi rend="italic">del. 1. m. V</hi> magra <hi rend="italic">P</hi> tota <hi rend="italic">omisso</hi> que <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 in finibus peridentes <hi rend="italic">P</hi> 21 ierusolimam <hi rend="italic">PY hierosolimam AM</hi> 22 coni- <lb/>
            <hi rend="italic">punctione P V 23 dicitor P 24 fulminis A decursum M uenire om. JH</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="311"/>
            nocte illa lucernae ardent, ut non inlustrari tantum, sed et <lb/>
            ardere mons et supposita loca uideantur. Et huius quoque <lb/>
            basilicae figuram prae oculis depingere placuit. 
</p><p><hi rend="italic">Figura basilicae</hi>. 
</p><p>Monumentum Lazari ecclesia ibidem extructa demonstrat <lb n="5"/>
            et monasterium grande in campo quodam Bethaniae magna <lb/>
            oliuarum silua circumdato. Est autem Bethania quindecim <lb/>
            stadiis ab Hierusalem. Tertia quoque montis eiusdem ad australem <lb/>
            Bethaniae partem ecclesia est, ubi Dominus ante passionem <lb/>
            discipulis suis de die iudicii loquitur. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>