<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0054.stoa001a.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VI.  DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO. </title></ab><p>Mons oliuarum mille ab Hierusalem discretus passibus altitudine <lb/>
            montis Sion par est, sed latitudine et longitudine<lb n="5"/>
            praestat, exceptis uitibus et oliuis rarae ferax arboris, frumenti <lb/>
            quoque et ordei fertilis; neque enim brucosa, sed herbosa et <lb/>
            florida soli illius est qualitas. In cuius summo uertice, ubi <lb/>
            Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis ternas <lb/>
            per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas; interior<lb n="10"/>
            namque domus propter dominici corporis meatum camerari et <lb/>
            tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine <lb/>
            protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia caelo desuper <lb/>
            patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus <lb/>
            terra tollatur, nihilominus manet eandemque adhuc sui <lb n="15"/>
            speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa <lb/>
            aerea rota iacet usque ad ceruicem alta, ab occasu habens <lb/>
            introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade totaque <lb/>
            die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte <lb/>
            fenestrae octo totidemque e regione lampades in funibus pendentes <lb n="20"/>
            usque Hierosolimam per uitrum fulgent, quarum lux <lb/>
            corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere <lb/>
            dicitur. In die ascensionis dominicae per annos singulos <lb/>
            missa peracta ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit <lb/>
            et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere. Tot ibi

<note type="footnote"> 3 Adamn. p. 246 ss. </note>

<note type="footnote"> 2 impreosis <hi rend="italic">P</hi> 5 longitudine et latitudine <hi rend="italic">PY,</hi> latitudine et longitudine <lb/>
            <hi rend="italic">AM et Adamn</hi>. p. <hi rend="italic">246, 4</hi> 6 rare <hi rend="italic">codd</hi>. 7 ordęi <hi rend="italic">M</hi> ferulis V <lb/>
            <hi rend="italic">erbosa A</hi> 8 ubi dns <hi rend="italic">corr. 2. m. ex</hi> ubi ortis <hi rend="italic">P</hi> 9 caelo <hi rend="italic">M</hi> 10 tectos <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> tectus <hi rend="italic">P</hi> 12 altare] altera <hi rend="italic">M</hi> 14 quotidie <hi rend="italic">PV</hi> 15 nihilhominuB <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> nichilominus <hi rend="italic">APV</hi> eadgque <hi rend="italic">P</hi> 16 impressis <hi rend="italic">PV</hi> 17 iacet] <lb/>
            uacet <hi rend="italic">M</hi> ceruicem] uerticem <hi rend="italic">PV cf. Adamn. p. 247, 11 Z</hi> 18 mag <lb/>
            in trocleis magna, <hi rend="italic">sed</hi> mag <hi rend="italic">del. 1. m. V</hi> magra <hi rend="italic">P</hi> tota <hi rend="italic">omisso</hi> que <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 in finibus peridentes <hi rend="italic">P</hi> 21 ierusolimam <hi rend="italic">PY hierosolimam AM</hi> 22 coni- <lb/>
            <hi rend="italic">punctione P V 23 dicitor P 24 fulminis A decursum M uenire om. JH</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="311"/>
            nocte illa lucernae ardent, ut non inlustrari tantum, sed et <lb/>
            ardere mons et supposita loca uideantur. Et huius quoque <lb/>
            basilicae figuram prae oculis depingere placuit. 
</p><p><hi rend="italic">Figura basilicae</hi>. 
</p><p>Monumentum Lazari ecclesia ibidem extructa demonstrat <lb n="5"/>
            et monasterium grande in campo quodam Bethaniae magna <lb/>
            oliuarum silua circumdato. Est autem Bethania quindecim <lb/>
            stadiis ab Hierusalem. Tertia quoque montis eiusdem ad australem <lb/>
            Bethaniae partem ecclesia est, ubi Dominus ante passionem <lb/>
            discipulis suis de die iudicii loquitur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VII.  DE SITV BETHLEEM ET LOCIS IBIDEM SANCTIS. </title></ab><p rend="script">Bethleem sex milibus in austrum ab Hierusolima secreta <lb/>
            in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, <lb/>
            ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine <lb/>
            turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in cuius <lb n="15"/>
            orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, <lb/>
            cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus, <lb/>
            interior praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius <lb/>
            pretioso marmore tecta supra ipsum locum, ubi Dominus <lb/>
             natus specialius traditur, sanctae Mariae grandem gestat <lb n="20"/>
            ecclesiam. Petra iuxta murum cauata primum dominici

<note type="footnote"> 5 Adamo. p. 251, 4 11 Adamn. p. 255, 5 ss. Eucher. p. 127, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illa nocte <hi rend="italic">A</hi> illustrari <hi rend="italic">P V</hi> 2 quoque <hi rend="italic">om. M in codice P <lb/>
            6 lineae inferiores huius paginae (13sh) vacant. Figura ecclesiae<lb/>
             sequitur in pagina insequente 139 P spatium 5 linearum vacat, sed <lb/>
            figura deest M</hi> 5 Tumulus Lazari basilicam gestat et monasterium <lb/>
            grande <hi rend="italic">et q. a. A</hi> demonstratur <hi rend="italic">M</hi> 7 circumdatti <hi rend="italic">M</hi> circundato <hi rend="italic">PV <lb/>
            qf. Adamn. p. 251, 7 XVcll,, A</hi> 8 stadias <hi rend="italic">corr. 1. M. PY</hi> tercia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            austrft <hi rend="italic">A</hi> 9 partem <hi rend="italic">om. A</hi> 10 iuditii <hi rend="italic">A</hi> 11 bahleaem <hi rend="italic">M</hi> bethleem <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> bethlehem <hi rend="italic">PV semper</hi> 12 beahleahem <hi rend="italic">M littera initialis deest PV</hi> <lb/>
            hierusalem, <hi rend="italic">in margine</hi> osolimi <hi rend="italic">M</hi> hierosolima <hi rend="italic">A</hi> 13 augusto P <lb/>
            14 longtf <hi rend="italic">A, sed cf. Beda hist. eccl. V c. 16</hi> 16 quodam P 17 pars <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> Locus uero interior <hi rend="italic">A</hi> 19 precioso <hi rend="italic">A</hi> 20 natus € <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            sancteq; <hi rend="italic">A</hi> grande fccjam gestat qcciam, <hi rend="italic">sed priore</hi> ęccłam <hi rend="italic">2. m. <lb/>
            deleto P</hi> 21 mu////rum <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="312"/>
            corporis lauacrum de muro missum suscipiens hactenus seruat: <lb/>
            quae si qua forte occasione uel industria fuerit exhausta, haec <lb/>
            nihilominus continuo, dum respicis, sicut ante fuerat, plena <lb/>
            redundat. 
</p><p>Ad aquilonem Bethleem in ualle contigua sepulchrum Dauid<lb n="5"/>
            in medio ecclesiae humili lapide tegitur lampade superposita, <lb/>
            ad austrum uero in ualle contigua in ecclesia sepulchrum <lb/>
            sancti Hieronymi. 
</p><p>Porro ad orientem in tunc Ader, id est gregis, mille passibus <lb/>
            a ciuitate segregata ecclesia est trium pastorum dominicae<lb n="10"/>
            natiuitatis consciorum monumenta continens. Haec relationem <lb/>
            Arculfi Galliarum episcopi secutus dixerim; ceterum Ezras <lb/>
            aperte scribit in Hierusalem esse Dauid sepultum. 
</p><p>Via regia, quae ab Helia Chebron ducit, ab oriente Bethleem, <lb/>
            ab occidente sepulchrum Rachel habens titulo nominis <lb n="15"/>
            eius usque hodie signatum. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIII.  DE SITV CHEBRON ET MONVMENTIS PATRVM. </title></ab><p>Chebron autem in campi latitudine sita et ab Helia, [hoc <lb/>
            est Ierusalem,] XXII milibus separata, uno ad orientem stadio <lb/>
            speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum <lb n="20"/>
            quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad aquilonem, <lb/>
            et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis, <lb/>
            trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris

<note type="footnote"> 5 Adamn. p. 257, 15 9 Adamn. p. 258, 9 12 II. Esdra 3, 16 <lb/>
            14 Adamn. p. 258, 20 17 Adamn. p. 259, 7 ss. </note>

<note type="footnote"> 1 actenus <hi rend="italic">MPV</hi> 2 exausta <hi rend="italic">M</hi> 3 nichilominus <hi rend="italic">A</hi> nichil hominus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 uall6 <hi rend="italic">M</hi> 8 hieronimi <hi rend="italic">AM</hi> ieronimi <hi rend="italic">PV</hi> 9 in turre <hi rend="italic">corr. ex</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">terrg A 10 pastforum corr. 2. m. P 11 monimenta A</hi> relatione <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> 12 arcuulfi <hi rend="italic">AM</hi> 13 dauid esse sepulchrum (sepulcrum <hi rend="italic">V) PV</hi> <lb/>
            sepultum esse dauid <hi rend="italic">M</hi> 14 quae <hi rend="italic">om. M</hi> cebron <hi rend="italic">PV</hi> 15 titulum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 designatum <hi rend="italic">PV</hi> 17 ebron P cebron <hi rend="italic">Y</hi> patruum <hi rend="italic">A</hi> 18 cebron <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            hoc est Ierusalem <hi rend="italic">adcl. PV</hi> 19 sepata <hi rend="italic">P</hi> 20 in ualle] in se <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            ubi] in qua <hi rend="italic">A</hi> 21 circundantur <hi rend="italic">PF</hi> 22 singuli stecta <hi rend="italic">M</hi> tecta <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            lapidibus superposita <hi rend="italic">A</hi> 23 obscuriori <hi rend="italic">MP</hi> uiliori P . et uilioris <lb/>
            operis <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque <lb/>
            muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores <lb/>
            et minores memoriae cernuntur. 
</p><p>Mambre collis mille passibus a monumentis his ad boream, <lb/>
            herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem, <lb n="5"/>
            in cuius aquilonali parte quercus Abrahae, duorum <lb/>
            hominum altitudinis truncus, ecclesia circumdata est. 
</p><p>Egredientibus Chebron ad aquilonem in sinistra parte uiae <lb/>
            occurrit mons pinosus paruus, tribus milibus passuum a <lb/>
            Chebron, unde Hierosolimam pinea ligna feruntur in camelis; <lb n="10"/>
            nam in omni Iudaea plaustra uel currus raro fiunt. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIIII.  DE HIERICHO ET LOCIS EIVSDEM. </title></ab><p>Hiericho ab Helia orientem uersus XVIII milia pedes <lb/>
            abest, qua tertio ad solum destructa sola domus Raab ob <lb/>
             signum fidei remanet; eius enim adhuc parietes sine culmine <lb n="15"/>
            durant; locus urbis segetes et uineta recipit. Inter hanc et <lb/>
            Iordanem, quinque uel sex ab ea milibus separatum, grandia <lb/>
            palmeta campulis interpositis et inhabitatoribus Cananaeis. 
</p><p>Duodecim lapides, quos Iosue de Iordane tolli praeceperat, <lb/>
             in ecclesia Galgalis facta altrinsecus iuxta parietes eiusdem <lb n="20"/>
            iacent, uix singuli nunc duobus uiris eleuabiles, quorum unus <lb/>
            nescio quo casu fractus, sed ferro medicante reconiunctus est. 
</p><p>Est iuxta Hiericho fons uber ad potum. pinguis ad rigandum, <lb/>
            qui quondam sterilis ad generandum, parum salubris ad

<note type="footnote"> 4 Adamn. p. 261, 15 8 Adamn. p. 262, 21 12 Adamn. p. 263, 5 <lb/>
            23 Heges. ed. Weber-Caesar p. 250, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 haudj aut.4 ab illis <hi rend="italic">0711. A</hi>. 2 muri <hi rend="italic">om.A</hi> illius ualli partem pulsatA <lb/>
            4 mamre <hi rend="italic">PV</hi> 5 capemstrg <hi rend="italic">littera</hi> m <hi rend="italic">2. m. deleta P</hi> 6 habrahe <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            7 ecclesia] <hi rend="italic">edam M</hi> circundata <hi rend="italic">PV</hi> 8 aquilonalem <hi rend="italic">PV</hi> 10 cebron <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> un aierosolimfi P ierosolimam <hi rend="italic">V</hi> 11 raro1 rora <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 iericho <hi rend="italic">sic semper VV</hi> hiericho <hi rend="italic">AM</hi> 13 in orientem <hi rend="italic">PV</hi> XVIIII <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            decem et octo <hi rend="italic">A</hi> milibus passuum A 14 qua] que <hi rend="italic">A</hi> ad solum usque <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            16 durantur A uineta] ioncta <hi rend="italic">M</hi> uincta <hi rend="italic">V</hi> 18 cã cfimpulis <hi rend="italic">priore illo</hi> ca <lb/>
            <hi rend="italic">2. m. deleto P</hi> chananeis <hi rend="italic">APV</hi> 22 mediante <hi rend="italic">M</hi> 23 potandum A <lb/>
            inrigandum <hi rend="italic">A</hi> 24 cdfi P sterelis <hi rend="italic">AP</hi> sterelis fuit A </note> <lb/>
             
<pb n="314"/>
            potandum, per Heliseum prophetam, dum uas salis in eum mitteret, <lb/>
            sanatus est. Denique campus eum circumiacet LXX stadiorum <lb/>
            in longitudinem, XX in latitudinem patens, in quo mirabilis <lb/>
            hortorum gratia, uaria palmarum genera, praestantissimi apium <lb/>
            fetus. Illic opobalsamum gignitur, quod ideo cum adiectione<lb n="5"/>
            significamus, quia agricolae cortice tenus uirgulas acutis lapidibus <lb/>
            incidunt eas, in quibus balsama generantur, ut per illas <lb/>
            cauernas paulatim destillans humor se colligat lacrimis pulchre <lb/>
            rorantibus; cauerna autem graeco nomine ope dicitur. Illic <lb/>
            cyprum, illic myrobalanum nasci ferunt. Aqua ut cetera fontium,<lb n="10"/>
            illic tamen praestantius, aestate frigida, hieme tepens, <lb/>
            aer mollior, ut summa hieme lineis utantur exuuiis indumentorum. <lb/>
            Urbs ipsa condita in campo, cui supereminet mons <lb/>
            diffusior et nudus gignentium; aegrum enim et ieiunum solum <lb/>
            et ideo desertum ab incolis. Hic a Scythopolis urbis terra<lb n="15"/>
            usque ad regionem Sodomitanam et Asfaltios fines locus diffusus <lb/>
            habetur. Aduersus huic mons supra Iordanem ab urbe Iuliade <lb/>
            usque ad Zoaros Arabiae Petraeae conterminos extentus, ubi <lb/>
            etiam mons est Ferreus nuncupatus. Inter hos duos montes <lb/>
            campus iacet, quem ueteres latine Magnum appellauere, hebraice <lb n="20"/>
            autem Aulon, cuius longitudo XXX et CCtorum stadiorum. <lb/>
            latitudo CXX, exordium a uico Gennauari, finis usque ad

<note type="footnote">2 Heges. p. 251, 3 7 Heges. p. 22, 43 12 Heges. p. 251. 35 <lb/>
            18 Hegcs. p. 248, 25 14 Heges. p. 249, 28 17 Regas. p. 249, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 que per <hi rend="italic">A</hi> uassallis <hi rend="italic">M</hi> mitteret <hi rend="italic">om. M</hi> 3 in longitudine <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            LXXta <hi rend="italic">A</hi> in latitudinem <hi rend="italic">A</hi> 4 ortorum <hi rend="italic">APV</hi> 5 uetus <hi rend="italic">A</hi> 6 quod <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            tenus] tenues <hi rend="italic">codd. et Hegesippus p. 251, 21, cod. C,</hi> tenus <hi rend="italic">Heg. uulgo, cf. <lb/>
            Fr. Vogel, de Hegesippo p. 45 adn. 1</hi> 8 distillans <hi rend="italic">M</hi> destillans <hi rend="italic">APV</hi> <lb/>
            pulchre] pulcher <hi rend="italic">AMPV</hi> 9 cyprum illic <hi rend="italic">V</hi> 10 fertur <hi rend="italic">M</hi> feruntur Pix <lb/>
            ferunt <hi rend="italic">A et Heges. p. 251, 32</hi> 11 hyeme <hi rend="italic">PY</hi> 12 aer] uer iT <lb/>
            exuuiis indumentorum <hi rend="italic">A et Heges</hi>. indumentis <hi rend="italic">MPV</hi> 18 aupereminet] <lb/>
            semper eminet <hi rend="italic">P</hi> 14 agrum <hi rend="italic">M</hi> 15 Hinc <hi rend="italic">A</hi> seztopolis <hi rend="italic">M</hi> 16 asfalcioa <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> affaltios P locus <hi rend="italic">om. MPV</hi> 17 iordanen <hi rend="italic">M</hi> iordane in <lb/>
            <hi rend="italic">Heges. p. 249. 29</hi> 18 goaros <hi rend="italic">M</hi> petrae <hi rend="italic">AMPV</hi> cQ terminus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            c. terminos <hi rend="italic">PF</hi> 19 etiam] et <hi rend="italic">A</hi> 20 hebraicae <hi rend="italic">M</hi> 21 autem <hi rend="italic">dicitur A</hi> <lb/>
            22 genuauari <hi rend="italic">codd</hi>. genuabari <hi rend="italic">cod. CaBsell. Heges. p. 249, 35</hi> finial <lb/>
            situs <hi rend="italic">V</hi> as faltia P </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            Asfaltium lacum. Iordanis eum medium intersecat uiridantibus <lb/>
            ripis fluminis alluuione, siquidem supra ripas eiusdem fructus <lb/>
            arborum uberior est, alias longe exilior; arida sunt enim omnia <lb/>
            praeter oras fluminis. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>X.  DE IORDANE ET MARE GALILAEAE. </title></ab><p rend="script">Ipsius autem Iordanis exordium uulgo putatur in prouincia <lb/>
            Foenice ad radices montis Libani, ubi Panium, id est Caesarea <lb/>
            Philippi, sita est, unde et idem Panium, hoc est speleum, <lb/>
            per quod sese adtollit Iordanis, a rege Agrippa decore admirabili <lb/>
            extructum uenustatumque accipimus. Est autem in Traconitide <lb n="10"/>
            terra fons rotae qualitatem exprimens, unde et Fialae <lb/>
            nomen accepit, XV a Caesarea milibus passuum secretus, ita <lb/>
            iugiter plenus aquarum [habundantia], ut neque superfluant <lb/>
            neque umquam minuantur. In hunc Philippus tetrarches eiusdem <lb/>
            regionis paleas misit, quas in Panio fluuius ebulliuit. <lb n="15"/>
            Unde liquet in Fiala principium esse Iordanis, sed post subterraneos <lb/>
            meatus in Panio coepisse fluentum, qui mox lacum <lb/>
            ingressus paludes eius intersecat. Inde quoque cursus suos <lb/>
            dirigens XV milia passuum sine ulla interfusione progreditur <lb/>
             usque ad urbem, cui Iulias nomen. Postea lacum Genesar <lb n="20"/>
            medio transit fluento, unde plurima circumuagatus Asfaltium, <lb/>
            hoc est mare mortuum, ingressus laudabiles perdit aquas; est

<note type="footnote"> 5 Heges. p. 217, 12 Adamo. p. 268, 1 BS. 9 Heges. p. 218, 26 <lb/>
            10 Heges. p. 218. 19 14 Heges. p. 217, 14 ss.. 17 Heg. p. 218, 30 <lb/>
            22 Adamn. p. 266, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 arida enim <hi rend="italic">sunt A, sed cf. Heges. p. 249, 42</hi> enim <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            4 horas A oras <hi rend="italic">Heges. p. 249,</hi> 42 horam <hi rend="italic">M</hi> oram <hi rend="italic">PV</hi> 6 prouintia <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ae <lb/>
            <hi rend="italic">prouinci? A</hi> 8 phylippi P id est spelium <hi rend="italic">A</hi> 9 sese] esse <hi rend="italic">M</hi> se <lb/>
            <hi rend="italic">corr. 2. m. P</hi> attollit <hi rend="italic">APV</hi> adtollit <hi rend="italic">M</hi> 10 Et autem P inter <lb/>
            conitide <hi rend="italic">M</hi> intra conitide P 11 rotae] rorg P 12 ita ut iugiter P <lb/>
            13 <hi rend="italic">post</hi> aquarum <hi rend="italic">add</hi>. habundantia P abundantia <hi rend="italic">Y deest AM et Heges. <lb/>
             p. 218, 21</hi> 14 <hi rend="italic">tetrarcha A</hi> 15 in pamo P 16 in fials <hi rend="italic">M</hi> principius <lb/>
            P terraneos <hi rend="italic">M</hi> 17 in pamo P cepisse <hi rend="italic">A V</hi> 20 nomen <lb/>
            est <hi rend="italic">APV;</hi> est <hi rend="italic">deest M et Heges. p. 218, 32 gennesar A</hi> 21 <hi rend="italic">Inde A <lb/>
            post</hi> circumuagatus <hi rend="italic">perperam add</hi>. loca <hi rend="italic">Tobler</hi> 22 id est A ingresus <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            enim coloris albidi sicut lac et ob hoc in mari mortuo longo <lb/>
            tramite discernitur. Est autem Genesar, id est mare Galilaeae, <lb/>
            magnis siluis circumdatum, in longitudine habens CXL stadia, <lb/>
            in latitudine XL. Aqua dulcis et ad potandum habilis, siquidem <lb/>
            nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit,<lb n="5"/>
            quia arenoso undique litore circumuenitur; sed- et amoenis <lb/>
            circumdatur oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, ab occidente <lb/>
            Tiberiade aquis calidis salubri; genera quoque piscium gustu <lb/>
            et specie quam in alio lacu praestantiora. 
</p></div></div></body></text></TEI>