VI. DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO. Mons oliuarum mille ab Hierusalem discretus passibus altitudine montis Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat, exceptis uitibus et oliuis rarae ferax arboris, frumenti quoque et ordei fertilis; neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas. In cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas; interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet eandemque adhuc sui speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolimam per uitrum fulgent, quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicae per annos singulos missa peracta ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere. Tot ibi 3 Adamn. p. 246 ss. 2 impreosis P 5 longitudine et latitudine PY, latitudine et longitudine AM et Adamn . p. 246, 4 6 rare codd . 7 ordęi M ferulis V erbosa A 8 ubi dns corr. 2. m. ex ubi ortis P 9 caelo M 10 tectos M tectus P 12 altare] altera M 14 quotidie PV 15 nihilhominuB M nichilominus APV eadgque P 16 impressis PV 17 iacet] uacet M ceruicem] uerticem PV cf. Adamn. p. 247, 11 Z 18 mag in trocleis magna, sed mag del. 1. m. V magra P tota omisso que M 20 in finibus peridentes P 21 ierusolimam PY hierosolimam AM 22 coni- punctione P V 23 dicitor P 24 fulminis A decursum M uenire om. JH nocte illa lucernae ardent, ut non inlustrari tantum, sed et ardere mons et supposita loca uideantur. Et huius quoque basilicae figuram prae oculis depingere placuit. Figura basilicae . Monumentum Lazari ecclesia ibidem extructa demonstrat et monasterium grande in campo quodam Bethaniae magna oliuarum silua circumdato. Est autem Bethania quindecim stadiis ab Hierusalem. Tertia quoque montis eiusdem ad australem Bethaniae partem ecclesia est, ubi Dominus ante passionem discipulis suis de die iudicii loquitur. VII. DE SITV BETHLEEM ET LOCIS IBIDEM SANCTIS. Bethleem sex milibus in austrum ab Hierusolima secreta in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus, interior praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra ipsum locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctae Mariae grandem gestat ecclesiam. Petra iuxta murum cauata primum dominici 5 Adamo. p. 251, 4 11 Adamn. p. 255, 5 ss. Eucher. p. 127, 19 1 illa nocte A illustrari P V 2 quoque om. M in codice P 6 lineae inferiores huius paginae (13sh) vacant. Figura ecclesiae sequitur in pagina insequente 139 P spatium 5 linearum vacat, sed figura deest M 5 Tumulus Lazari basilicam gestat et monasterium grande et q. a. A demonstratur M 7 circumdatti M circundato PV qf. Adamn. p. 251, 7 XVcll,, A 8 stadias corr. 1. M. PY tercia A austrft A 9 partem om. A 10 iuditii A 11 bahleaem M bethleem A bethlehem PV semper 12 beahleahem M littera initialis deest PV hierusalem, in margine osolimi M hierosolima A 13 augusto P 14 longtf A, sed cf. Beda hist. eccl. V c. 16 16 quodam P 17 pars om. M Locus uero interior A 19 precioso A 20 natus € A sancteq; A grande fccjam gestat qcciam, sed priore ęccłam 2. m. deleto P 21 mu////rum A corporis lauacrum de muro missum suscipiens hactenus seruat: quae si qua forte occasione uel industria fuerit exhausta, haec nihilominus continuo, dum respicis, sicut ante fuerat, plena redundat. Ad aquilonem Bethleem in ualle contigua sepulchrum Dauid in medio ecclesiae humili lapide tegitur lampade superposita, ad austrum uero in ualle contigua in ecclesia sepulchrum sancti Hieronymi. Porro ad orientem in tunc Ader, id est gregis, mille passibus a ciuitate segregata ecclesia est trium pastorum dominicae natiuitatis consciorum monumenta continens. Haec relationem Arculfi Galliarum episcopi secutus dixerim; ceterum Ezras aperte scribit in Hierusalem esse Dauid sepultum. Via regia, quae ab Helia Chebron ducit, ab oriente Bethleem, ab occidente sepulchrum Rachel habens titulo nominis eius usque hodie signatum. VIII. DE SITV CHEBRON ET MONVMENTIS PATRVM. Chebron autem in campi latitudine sita et ab Helia, [hoc est Ierusalem,] XXII milibus separata, uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad aquilonem, et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis, trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris 5 Adamn. p. 257, 15 9 Adamn. p. 258, 9 12 II. Esdra 3, 16 14 Adamn. p. 258, 20 17 Adamn. p. 259, 7 ss. 1 actenus MPV 2 exausta M 3 nichilominus A nichil hominus P 7 uall6 M 8 hieronimi AM ieronimi PV 9 in turre corr. ex in terrg A 10 pastforum corr. 2. m. P 11 monimenta A relatione PV 12 arcuulfi AM 13 dauid esse sepulchrum (sepulcrum V) PV sepultum esse dauid M 14 quae om. M cebron PV 15 titulum M 16 designatum PV 17 ebron P cebron Y patruum A 18 cebron PV hoc est Ierusalem adcl. PV 19 sepata P 20 in ualle] in se PV ubi] in qua A 21 circundantur PF 22 singuli stecta M tecta om. A lapidibus superposita A 23 obscuriori MP uiliori P . et uilioris operis om. A operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur. Mambre collis mille passibus a monumentis his ad boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem, in cuius aquilonali parte quercus Abrahae, duorum hominum altitudinis truncus, ecclesia circumdata est. Egredientibus Chebron ad aquilonem in sinistra parte uiae occurrit mons pinosus paruus, tribus milibus passuum a Chebron, unde Hierosolimam pinea ligna feruntur in camelis; nam in omni Iudaea plaustra uel currus raro fiunt. VIIII. DE HIERICHO ET LOCIS EIVSDEM. Hiericho ab Helia orientem uersus XVIII milia pedes abest, qua tertio ad solum destructa sola domus Raab ob signum fidei remanet; eius enim adhuc parietes sine culmine durant; locus urbis segetes et uineta recipit. Inter hanc et Iordanem, quinque uel sex ab ea milibus separatum, grandia palmeta campulis interpositis et inhabitatoribus Cananaeis. Duodecim lapides, quos Iosue de Iordane tolli praeceperat, in ecclesia Galgalis facta altrinsecus iuxta parietes eiusdem iacent, uix singuli nunc duobus uiris eleuabiles, quorum unus nescio quo casu fractus, sed ferro medicante reconiunctus est. Est iuxta Hiericho fons uber ad potum. pinguis ad rigandum, qui quondam sterilis ad generandum, parum salubris ad 4 Adamn. p. 261, 15 8 Adamn. p. 262, 21 12 Adamn. p. 263, 5 23 Heges. ed. Weber-Caesar p. 250, 3 1 haudj aut.4 ab illis 0711. A . 2 muri om.A illius ualli partem pulsatA 4 mamre PV 5 capemstrg littera m 2. m. deleta P 6 habrahe PV 7 ecclesia] edam M circundata PV 8 aquilonalem PV 10 cebron PV un aierosolimfi P ierosolimam V 11 raro1 rora M 12 iericho sic semper VV hiericho AM 13 in orientem PV XVIIII M decem et octo A milibus passuum A 14 qua] que A ad solum usque A 16 durantur A uineta] ioncta M uincta V 18 cã cfimpulis priore illo ca 2. m. deleto P chananeis APV 22 mediante M 23 potandum A inrigandum A 24 cdfi P sterelis AP sterelis fuit A potandum, per Heliseum prophetam, dum uas salis in eum mitteret, sanatus est. Denique campus eum circumiacet LXX stadiorum in longitudinem, XX in latitudinem patens, in quo mirabilis hortorum gratia, uaria palmarum genera, praestantissimi apium fetus. Illic opobalsamum gignitur, quod ideo cum adiectione significamus, quia agricolae cortice tenus uirgulas acutis lapidibus incidunt eas, in quibus balsama generantur, ut per illas cauernas paulatim destillans humor se colligat lacrimis pulchre rorantibus; cauerna autem graeco nomine ope dicitur. Illic cyprum, illic myrobalanum nasci ferunt. Aqua ut cetera fontium, illic tamen praestantius, aestate frigida, hieme tepens, aer mollior, ut summa hieme lineis utantur exuuiis indumentorum. Urbs ipsa condita in campo, cui supereminet mons diffusior et nudus gignentium; aegrum enim et ieiunum solum et ideo desertum ab incolis. Hic a Scythopolis urbis terra usque ad regionem Sodomitanam et Asfaltios fines locus diffusus habetur. Aduersus huic mons supra Iordanem ab urbe Iuliade usque ad Zoaros Arabiae Petraeae conterminos extentus, ubi etiam mons est Ferreus nuncupatus. Inter hos duos montes campus iacet, quem ueteres latine Magnum appellauere, hebraice autem Aulon, cuius longitudo XXX et CCtorum stadiorum. latitudo CXX, exordium a uico Gennauari, finis usque ad 2 Heges. p. 251, 3 7 Heges. p. 22, 43 12 Heges. p. 251. 35 18 Hegcs. p. 248, 25 14 Heges. p. 249, 28 17 Regas. p. 249, 29 1 que per A uassallis M mitteret om. M 3 in longitudine M LXXta A in latitudinem A 4 ortorum APV 5 uetus A 6 quod A tenus] tenues codd. et Hegesippus p. 251, 21, cod. C, tenus Heg. uulgo, cf. Fr. Vogel, de Hegesippo p. 45 adn. 1 8 distillans M destillans APV pulchre] pulcher AMPV 9 cyprum illic V 10 fertur M feruntur Pix ferunt A et Heges. p. 251, 32 11 hyeme PY 12 aer] uer iT exuuiis indumentorum A et Heges . indumentis MPV 18 aupereminet] semper eminet P 14 agrum M 15 Hinc A seztopolis M 16 asfalcioa M affaltios P locus om. MPV 17 iordanen M iordane in Heges. p. 249. 29 18 goaros M petrae AMPV cQ terminus A c. terminos PF 19 etiam] et A 20 hebraicae M 21 autem dicitur A 22 genuauari codd . genuabari cod. CaBsell. Heges. p. 249, 35 finial situs V as faltia P Asfaltium lacum. Iordanis eum medium intersecat uiridantibus ripis fluminis alluuione, siquidem supra ripas eiusdem fructus arborum uberior est, alias longe exilior; arida sunt enim omnia praeter oras fluminis. X. DE IORDANE ET MARE GALILAEAE. Ipsius autem Iordanis exordium uulgo putatur in prouincia Foenice ad radices montis Libani, ubi Panium, id est Caesarea Philippi, sita est, unde et idem Panium, hoc est speleum, per quod sese adtollit Iordanis, a rege Agrippa decore admirabili extructum uenustatumque accipimus. Est autem in Traconitide terra fons rotae qualitatem exprimens, unde et Fialae nomen accepit, XV a Caesarea milibus passuum secretus, ita iugiter plenus aquarum [habundantia], ut neque superfluant neque umquam minuantur. In hunc Philippus tetrarches eiusdem regionis paleas misit, quas in Panio fluuius ebulliuit. Unde liquet in Fiala principium esse Iordanis, sed post subterraneos meatus in Panio coepisse fluentum, qui mox lacum ingressus paludes eius intersecat. Inde quoque cursus suos dirigens XV milia passuum sine ulla interfusione progreditur usque ad urbem, cui Iulias nomen. Postea lacum Genesar medio transit fluento, unde plurima circumuagatus Asfaltium, hoc est mare mortuum, ingressus laudabiles perdit aquas; est 5 Heges. p. 217, 12 Adamo. p. 268, 1 BS. 9 Heges. p. 218, 26 10 Heges. p. 218. 19 14 Heges. p. 217, 14 ss.. 17 Heg. p. 218, 30 22 Adamn. p. 266, 18 3 arida enim sunt A, sed cf. Heges. p. 249, 42 enim om. V 4 horas A oras Heges. p. 249, 42 horam M oram PV 6 prouintia M ae prouinci? A 8 phylippi P id est spelium A 9 sese] esse M se corr. 2. m. P attollit APV adtollit M 10 Et autem P inter conitide M intra conitide P 11 rotae] rorg P 12 ita ut iugiter P 13 post aquarum add . habundantia P abundantia Y deest AM et Heges. p. 218, 21 14 tetrarcha A 15 in pamo P 16 in fials M principius P terraneos M 17 in pamo P cepisse A V 20 nomen est APV; est deest M et Heges. p. 218, 32 gennesar A 21 Inde A post circumuagatus perperam add . loca Tobler 22 id est A ingresus M enim coloris albidi sicut lac et ob hoc in mari mortuo longo tramite discernitur. Est autem Genesar, id est mare Galilaeae, magnis siluis circumdatum, in longitudine habens CXL stadia, in latitudine XL. Aqua dulcis et ad potandum habilis, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique litore circumuenitur; sed- et amoenis circumdatur oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, ab occidente Tiberiade aquis calidis salubri; genera quoque piscium gustu et specie quam in alio lacu praestantiora.