XVI. DE MONTE THABOR. Mons Thabor in medio Galilaeae campo in tribus milibus « Manasse (?) ad boream a mari Ceneret distat ex omni parte rotundus, herbosus ualde et floridus altitudinis XXX stadiorum. Vertex ipse campestris et multum amoenus, XX et trium stadiorum spatio dilatatur, ubi grande monasterium grandi quoque silua circumdatur, tres ecclesias habens, iuxta quod Petrus ait: Faciamus hic tria tabernacula. Locus muro cinctus magna gestans aedificia. XVII. DE SITV DAMASCI. Damascus in campo sita lato et amplo murorum ambitu et crebris munita turribus, quam magna quattuor flumina interfluunt. Ubi dum christiani sancti baptistae Iohannis ecclesiam frequentant, Saracenorum rex cum sua sibi gente aliam instituit atque sacrauit. Plurima extra muros in gyro oliueta. A Thabor Damascum septem dierum iter. 6 Adamn. p. 275, 4 ss. 13 Luc. 9, 33 15 Adamn. p. 276, 8 BS. 1 haec] quae A autem eccleaia-arcubus suffulta om. A 2 et om. M ex 3 tumulos] cancros A 4 trahunt corr. 1. m. V 6 tabor aic semper PIx 7 in tribu omisso milibus A 8 manasse AM mannasse PV eminens coni. Tobler manans se codd. Vindob. 2432 8. XI, Cotton. et Lincoln; cf. quae apud Anton. Plac. c. 6 de hoc monte traduntur a mari] maris A chenereth PV distat om. A 9 adfloridua M altitudine M 10 XX et III M XXti et tribus stadiis A 11 spacio M om. A dilatatus PV, sed cf. Adamn. p. 275, 12 iacet A 12 circundatus P circundatur r n 14 gestas A 16 latior A 17 quam] ubi A 19 frequentarent P instruit M 20 atque sacrauit om. A gyro ex egypto corr. 1 . m. P oliueta sunt A uerba A Tbabor-iter in titulo rubro eraso sequentis capituli 1. manu scripta sunt A 21 damasco A iter om. PY XVIII. DE SITV ALEXANDRIAE ET NILO. Alexandria ab occasu in ortum solis longa ab austro ostiis Nili cingitur, ab aquilone lacu Mareotico, cuius portus ceteris difficilior quasi ad formam humani corporis in capite ipso et statione capacior, in faucibus uero angustior, qua meatus maris ac nauium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur. Vbi quis angustias atque ora portus euaserit, tamquam reliqua corporis forma, ita diffusio maris longe lateque extenditur. In eiusdem dextera portus parua insula habetur, in qua Farus, id est turris est maxima, nocturno tempore flammarum facibus ardens, ne decepti tenebris nautae in scopulos incidant et uestibuli limitem comprehendere nequeant, qui et ipse semper inquietus est fluctibus hinc inde conlidentibus. Portus uero placidus semper, amplitudinem habens XXX stadiorum. A parte Aegypti urbem intrantibus ad dexteram occurrit ecclesia, in qua beatus euangelista Marcus requiescit, cuius corpus in orientali parte eiusdem ecclesiae ante altare humatum est memoria superposita de quadrato marmore facta. Circa Nilum Aegyptii aggeres crebros propter inruptionem aquarum facere solent, qui si forte custodum incuria rupti fuerint, non irrigant, sed opprimunt terras subiacentes, et qui plana Aegypti incolunt super riuos aquarum sibi domos faciunt transuersis trabibus superponentes.