<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0054.stoa001a.opp-lat1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XII.  DE LOCO, IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST. </title></ab><p>In loco ergo, in quo Dominus baptizatus est, crux lignea <lb/>
            stat usque ad collum alta, quae aliquotiens aqua transcendente<lb n="5"/>
            absconditur. A quo loco ripa ulterior, id est orientalis, in iactu <lb/>
            fundae est, citerior uero ripa in supercilio monticuli grande <lb/>
            monasterium gestat beati baptistae Iohannis ecclesia clarum, <lb/>
            de quo per pontem arcubus suffultum solent descendere ad <lb/>
            illam crucem et orare. In extrema fluminis parte quadrata<lb n="10"/>
            ecclesia quattuor lapideis cancris superposita est, coctili creta <lb/>
            desuper tecta, ubi Domini uestimenta, cum baptizaretur, seruata <lb/>
            esse dicuntur. Hanc non homines intrare, sed undae cingere ac <lb/>
            penetrare solent. Ab eo loco, quo de faucibus maris Galilaeae <lb/>
            Iordanis exit, usque ubi mare mortuum intrat, VIII dierum<lb n="15"/>
            iter. 
</p></div></div></body></text></TEI>