<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0054.stoa001a.opp-lat1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XII.  DE LOCO, IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST. </title></ab><p>In loco ergo, in quo Dominus baptizatus est, crux lignea <lb/>
            stat usque ad collum alta, quae aliquotiens aqua transcendente<lb n="5"/>
            absconditur. A quo loco ripa ulterior, id est orientalis, in iactu <lb/>
            fundae est, citerior uero ripa in supercilio monticuli grande <lb/>
            monasterium gestat beati baptistae Iohannis ecclesia clarum, <lb/>
            de quo per pontem arcubus suffultum solent descendere ad <lb/>
            illam crucem et orare. In extrema fluminis parte quadrata<lb n="10"/>
            ecclesia quattuor lapideis cancris superposita est, coctili creta <lb/>
            desuper tecta, ubi Domini uestimenta, cum baptizaretur, seruata <lb/>
            esse dicuntur. Hanc non homines intrare, sed undae cingere ac <lb/>
            penetrare solent. Ab eo loco, quo de faucibus maris Galilaeae <lb/>
            Iordanis exit, usque ubi mare mortuum intrat, VIII dierum<lb n="15"/>
            iter. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XIII.  DE LOCVSTIS ET MELLE SILVESTRI ET FONTE IOHANNIS. </title></ab><p rend="script">Minimum genus locustarum fuisse, quo pastus est baptista <lb/>
            Iohannes, usque hodie apparet; quae corpusculis in modum <lb/>
            digiti manus exilibus et breuibus in herbis facile captae <lb n="20"/>
            coctaeque in oleo pauperem praebent uictum. In eodem deserto <lb/>
            sunt arbores, folia lata et rotunda lactei coloris et melliti <lb/>
            saporis habentes, quae natura fragilia manibus confricantur et

<note type="footnote"> 3 Adamn. p. 265, 9 ss. 14 Adamn. p. 269,16 17 Adamo. p. 272,10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nimio <hi rend="italic">M</hi> nimee, <hi rend="italic">sed corr. 1. m. Y</hi> 4 In loco ergo <hi rend="italic">om. M</hi> in quo] <lb/>
            i <lb/>
            qao <hi rend="italic">A</hi> 5 ascendente <hi rend="italic">M</hi> 6 in actu <hi rend="italic">M</hi> in actu <hi rend="italic">corr. 1</hi>. m. <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            or <lb/>
            7 funda <hi rend="italic">M</hi> 9 de qua <hi rend="italic">A</hi> 10 <hi rend="italic">post</hi> extrema <hi rend="italic">addit</hi> uero <hi rend="italic">A</hi> 11 UII P <lb/>
            coctili latere creta <hi rend="italic">P</hi> coctili creta <hi rend="italic">superscripto</hi> latere <hi rend="italic">V</hi> 12 baptizare//tur <lb/>
            <hi rend="italic">littera</hi> n <hi rend="italic">erasa P</hi> 13 undae] ibidem <hi rend="italic">A</hi> ac] et <hi rend="italic">A</hi> 15 exiit A <lb/>
            usque quo A VIllI <hi rend="italic">A</hi> 16 iter est <hi rend="italic">A</hi> 17 lucustis <hi rend="italic">M</hi> mel <hi rend="italic">AM et<lb/>
             Adamn. p. 272, 12 Br</hi> ioll <hi rend="italic">A</hi> iohanne <hi rend="italic">M</hi> 18 lucustarum <hi rend="italic">M</hi> 19 q <lb/>
            usque <hi rend="italic">A</hi> 20 preVibus <hi rend="italic">littera</hi> \'u <hi rend="italic">in margine posita M</hi> 21 pauperum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            c n <lb/>
            23 natft <hi rend="italic">P</hi> fragili <hi rend="italic">PV</hi> cfrigantur <hi rend="italic">corr. 1. m. P</hi> c fricatur <hi rend="italic">cotv. J. M. Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            eduntur. Hoc esse mel siluestre dicitur. Ibidem et fons sancti <lb/>
            baptistae Iohannis ostenditur lucida aqua, lapideo protectus <lb/>
            tecto, calce perlito. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XIIII.  DE FONTE IACOB IVXTA SICHEM. </title></ab><p>Prope ciuitatem Sichem, quae nunc Neapolis dicitur, ecclesia <lb n="5"/>
            quadrifida est, hoc est in crucis modum facta, in cuius <lb/>
            medio fons Iacob XL cubitis altus, a latere ipso usque ad <lb/>
            summum digitorum extentus, de quo Dominus aquas a Samaritana <lb/>
            muliere petere dignatus est. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XV.  DE TIBERIADE ET CAPHARNAVM ET NAZARETH ET LOCIS IBIDEM SANCTIS. </title></ab><p>Locus ille, in quo Dominus panes benedixit et pisces, citra <lb/>
            mare Galilaeae ad aquilonem ciuitatis Tiberiadis, campus <lb/>
            herbosus et planus nunquam ex illo tempore aratus, nulla <lb/>
            suscipiens aedificia, fontem tantum, ex quo tunc illi biberunt, <lb n="15"/>
            ostendens. Qui ergo ab Helia Capharnaum pergunt, per Tiberiadem <lb/>
            iter habent, deinde secus mare Galilaeae et locum <lb/>
            benedictionis panum, a quo non longe Capharnaum in finibus <lb/>
            Zabulon et Neptalim, quae murum non habens angusto inter <lb/>
            montem et stagnum situ per maritimam oram orientem uersus <lb n="20"/>
            longo tramite protenditur, montem ab aquilone, lacum ab <lb/>
            austro habens. 
</p><p>Nazareth muros non habet, sed magna aedificia duasque <lb/>
            grandes ecclesias: una in medio ciuitatis supra duos fundata <lb/>
            cancros, ubi quondam fuerat domus, in qua Dominus nutritus

<note type="footnote"> 1 Adamn. p. 272, 1 ss. 4 Adamn. p. 270, 5 10 Adamn. p. 273, <lb/>
            1 88. 23 Adamn. p. 274, 4 ss. </note>

<note type="footnote"> 1 hoc es semel silaestri <hi rend="italic">M</hi> 2 iohannis baptistae <hi rend="italic">PY</hi> baptistae <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 3 perdito <hi rend="italic">M</hi> 4 sychem <hi rend="italic">Y</hi> 5 ciuitate <hi rend="italic">A</hi> Neapolis] nec apostolis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 6 id est <hi rend="italic">A figuram ecclesiae (crucis) exhibet P</hi> 10 tyberiade <lb/>
            <hi rend="italic">sic aemper APV</hi> nazaret <hi rend="italic">APV</hi> de locis A 17 iter] uiam A <lb/>
            18 ciuitas <hi rend="italic">ante</hi> Capharnaum <hi rend="italic">add. PV, deest Adamn. p. 273, 18</hi> 20 super <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> horam A 23 murum <hi rend="italic">PV, sed cf. Adamn. p. 274, 6</hi> 24 unfi.4 <lb/>
            25 condam <hi rend="italic">2. m. superscriptum A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="320"/>
            est infans. Haec autem ecclesia duobus, ut dictum est, tumulis <lb/>
            et interpositis arcubus suffulta habet inferius inter eosdem <lb/>
            tumulos fontem lucidissimum, unde ciues omnes aquas in <lb/>
            uasculis per trocleas in ecclesiam extrahunt. Altera uero est <lb/>
            ecclesia, ubi domus erat, in qua angelus ad Mariam uenit. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>