XII. DE LOCO, IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST. In loco ergo, in quo Dominus baptizatus est, crux lignea stat usque ad collum alta, quae aliquotiens aqua transcendente absconditur. A quo loco ripa ulterior, id est orientalis, in iactu fundae est, citerior uero ripa in supercilio monticuli grande monasterium gestat beati baptistae Iohannis ecclesia clarum, de quo per pontem arcubus suffultum solent descendere ad illam crucem et orare. In extrema fluminis parte quadrata ecclesia quattuor lapideis cancris superposita est, coctili creta desuper tecta, ubi Domini uestimenta, cum baptizaretur, seruata esse dicuntur. Hanc non homines intrare, sed undae cingere ac penetrare solent. Ab eo loco, quo de faucibus maris Galilaeae Iordanis exit, usque ubi mare mortuum intrat, VIII dierum iter. XIII. DE LOCVSTIS ET MELLE SILVESTRI ET FONTE IOHANNIS. Minimum genus locustarum fuisse, quo pastus est baptista Iohannes, usque hodie apparet; quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et breuibus in herbis facile captae coctaeque in oleo pauperem praebent uictum. In eodem deserto sunt arbores, folia lata et rotunda lactei coloris et melliti saporis habentes, quae natura fragilia manibus confricantur et 3 Adamn. p. 265, 9 ss. 14 Adamn. p. 269,16 17 Adamo. p. 272,10 1 nimio M nimee, sed corr. 1. m. Y 4 In loco ergo om. M in quo] i qao A 5 ascendente M 6 in actu M in actu corr. 1 . m. P or 7 funda M 9 de qua A 10 post extrema addit uero A 11 UII P coctili latere creta P coctili creta superscripto latere V 12 baptizare//tur littera n erasa P 13 undae] ibidem A ac] et A 15 exiit A usque quo A VIllI A 16 iter est A 17 lucustis M mel AM et Adamn. p. 272, 12 Br ioll A iohanne M 18 lucustarum M 19 q usque A 20 preVibus littera \'u in margine posita M 21 pauperum A c n 23 natft P fragili PV cfrigantur corr. 1. m. P c fricatur cotv. J. M. Y eduntur. Hoc esse mel siluestre dicitur. Ibidem et fons sancti baptistae Iohannis ostenditur lucida aqua, lapideo protectus tecto, calce perlito. XIIII. DE FONTE IACOB IVXTA SICHEM. Prope ciuitatem Sichem, quae nunc Neapolis dicitur, ecclesia quadrifida est, hoc est in crucis modum facta, in cuius medio fons Iacob XL cubitis altus, a latere ipso usque ad summum digitorum extentus, de quo Dominus aquas a Samaritana muliere petere dignatus est. XV. DE TIBERIADE ET CAPHARNAVM ET NAZARETH ET LOCIS IBIDEM SANCTIS. Locus ille, in quo Dominus panes benedixit et pisces, citra mare Galilaeae ad aquilonem ciuitatis Tiberiadis, campus herbosus et planus nunquam ex illo tempore aratus, nulla suscipiens aedificia, fontem tantum, ex quo tunc illi biberunt, ostendens. Qui ergo ab Helia Capharnaum pergunt, per Tiberiadem iter habent, deinde secus mare Galilaeae et locum benedictionis panum, a quo non longe Capharnaum in finibus Zabulon et Neptalim, quae murum non habens angusto inter montem et stagnum situ per maritimam oram orientem uersus longo tramite protenditur, montem ab aquilone, lacum ab austro habens. Nazareth muros non habet, sed magna aedificia duasque grandes ecclesias: una in medio ciuitatis supra duos fundata cancros, ubi quondam fuerat domus, in qua Dominus nutritus 1 Adamn. p. 272, 1 ss. 4 Adamn. p. 270, 5 10 Adamn. p. 273, 1 88. 23 Adamn. p. 274, 4 ss. 1 hoc es semel silaestri M 2 iohannis baptistae PY baptistae om. A 3 perdito M 4 sychem Y 5 ciuitate A Neapolis] nec apostolis M 6 id est A figuram ecclesiae (crucis) exhibet P 10 tyberiade sic aemper APV nazaret APV de locis A 17 iter] uiam A 18 ciuitas ante Capharnaum add. PV, deest Adamn. p. 273, 18 20 super M horam A 23 murum PV, sed cf. Adamn. p. 274, 6 24 unfi.4 25 condam 2. m. superscriptum A est infans. Haec autem ecclesia duobus, ut dictum est, tumulis et interpositis arcubus suffulta habet inferius inter eosdem tumulos fontem lucidissimum, unde ciues omnes aquas in uasculis per trocleas in ecclesiam extrahunt. Altera uero est ecclesia, ubi domus erat, in qua angelus ad Mariam uenit.