<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0054.stoa001a.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>X.  DE IORDANE ET MARE GALILAEAE. </title></ab><p rend="script">Ipsius autem Iordanis exordium uulgo putatur in prouincia <lb/>
            Foenice ad radices montis Libani, ubi Panium, id est Caesarea <lb/>
            Philippi, sita est, unde et idem Panium, hoc est speleum, <lb/>
            per quod sese adtollit Iordanis, a rege Agrippa decore admirabili <lb/>
            extructum uenustatumque accipimus. Est autem in Traconitide <lb n="10"/>
            terra fons rotae qualitatem exprimens, unde et Fialae <lb/>
            nomen accepit, XV a Caesarea milibus passuum secretus, ita <lb/>
            iugiter plenus aquarum [habundantia], ut neque superfluant <lb/>
            neque umquam minuantur. In hunc Philippus tetrarches eiusdem <lb/>
            regionis paleas misit, quas in Panio fluuius ebulliuit. <lb n="15"/>
            Unde liquet in Fiala principium esse Iordanis, sed post subterraneos <lb/>
            meatus in Panio coepisse fluentum, qui mox lacum <lb/>
            ingressus paludes eius intersecat. Inde quoque cursus suos <lb/>
            dirigens XV milia passuum sine ulla interfusione progreditur <lb/>
             usque ad urbem, cui Iulias nomen. Postea lacum Genesar <lb n="20"/>
            medio transit fluento, unde plurima circumuagatus Asfaltium, <lb/>
            hoc est mare mortuum, ingressus laudabiles perdit aquas; est

<note type="footnote"> 5 Heges. p. 217, 12 Adamo. p. 268, 1 BS. 9 Heges. p. 218, 26 <lb/>
            10 Heges. p. 218. 19 14 Heges. p. 217, 14 ss.. 17 Heg. p. 218, 30 <lb/>
            22 Adamn. p. 266, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 arida enim <hi rend="italic">sunt A, sed cf. Heges. p. 249, 42</hi> enim <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            4 horas A oras <hi rend="italic">Heges. p. 249,</hi> 42 horam <hi rend="italic">M</hi> oram <hi rend="italic">PV</hi> 6 prouintia <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ae <lb/>
            <hi rend="italic">prouinci? A</hi> 8 phylippi P id est spelium <hi rend="italic">A</hi> 9 sese] esse <hi rend="italic">M</hi> se <lb/>
            <hi rend="italic">corr. 2. m. P</hi> attollit <hi rend="italic">APV</hi> adtollit <hi rend="italic">M</hi> 10 Et autem P inter <lb/>
            conitide <hi rend="italic">M</hi> intra conitide P 11 rotae] rorg P 12 ita ut iugiter P <lb/>
            13 <hi rend="italic">post</hi> aquarum <hi rend="italic">add</hi>. habundantia P abundantia <hi rend="italic">Y deest AM et Heges. <lb/>
             p. 218, 21</hi> 14 <hi rend="italic">tetrarcha A</hi> 15 in pamo P 16 in fials <hi rend="italic">M</hi> principius <lb/>
            P terraneos <hi rend="italic">M</hi> 17 in pamo P cepisse <hi rend="italic">A V</hi> 20 nomen <lb/>
            est <hi rend="italic">APV;</hi> est <hi rend="italic">deest M et Heges. p. 218, 32 gennesar A</hi> 21 <hi rend="italic">Inde A <lb/>
            post</hi> circumuagatus <hi rend="italic">perperam add</hi>. loca <hi rend="italic">Tobler</hi> 22 id est A ingresus <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            enim coloris albidi sicut lac et ob hoc in mari mortuo longo <lb/>
            tramite discernitur. Est autem Genesar, id est mare Galilaeae, <lb/>
            magnis siluis circumdatum, in longitudine habens CXL stadia, <lb/>
            in latitudine XL. Aqua dulcis et ad potandum habilis, siquidem <lb/>
            nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit,<lb n="5"/>
            quia arenoso undique litore circumuenitur; sed- et amoenis <lb/>
            circumdatur oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, ab occidente <lb/>
            Tiberiade aquis calidis salubri; genera quoque piscium gustu <lb/>
            et specie quam in alio lacu praestantiora. 
</p></div></div></body></text></TEI>