<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0054.stoa001a.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>X.  DE IORDANE ET MARE GALILAEAE. </title></ab><p rend="script">Ipsius autem Iordanis exordium uulgo putatur in prouincia <lb/>
            Foenice ad radices montis Libani, ubi Panium, id est Caesarea <lb/>
            Philippi, sita est, unde et idem Panium, hoc est speleum, <lb/>
            per quod sese adtollit Iordanis, a rege Agrippa decore admirabili <lb/>
            extructum uenustatumque accipimus. Est autem in Traconitide <lb n="10"/>
            terra fons rotae qualitatem exprimens, unde et Fialae <lb/>
            nomen accepit, XV a Caesarea milibus passuum secretus, ita <lb/>
            iugiter plenus aquarum [habundantia], ut neque superfluant <lb/>
            neque umquam minuantur. In hunc Philippus tetrarches eiusdem <lb/>
            regionis paleas misit, quas in Panio fluuius ebulliuit. <lb n="15"/>
            Unde liquet in Fiala principium esse Iordanis, sed post subterraneos <lb/>
            meatus in Panio coepisse fluentum, qui mox lacum <lb/>
            ingressus paludes eius intersecat. Inde quoque cursus suos <lb/>
            dirigens XV milia passuum sine ulla interfusione progreditur <lb/>
             usque ad urbem, cui Iulias nomen. Postea lacum Genesar <lb n="20"/>
            medio transit fluento, unde plurima circumuagatus Asfaltium, <lb/>
            hoc est mare mortuum, ingressus laudabiles perdit aquas; est

<note type="footnote"> 5 Heges. p. 217, 12 Adamo. p. 268, 1 BS. 9 Heges. p. 218, 26 <lb/>
            10 Heges. p. 218. 19 14 Heges. p. 217, 14 ss.. 17 Heg. p. 218, 30 <lb/>
            22 Adamn. p. 266, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 arida enim <hi rend="italic">sunt A, sed cf. Heges. p. 249, 42</hi> enim <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            4 horas A oras <hi rend="italic">Heges. p. 249,</hi> 42 horam <hi rend="italic">M</hi> oram <hi rend="italic">PV</hi> 6 prouintia <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ae <lb/>
            <hi rend="italic">prouinci? A</hi> 8 phylippi P id est spelium <hi rend="italic">A</hi> 9 sese] esse <hi rend="italic">M</hi> se <lb/>
            <hi rend="italic">corr. 2. m. P</hi> attollit <hi rend="italic">APV</hi> adtollit <hi rend="italic">M</hi> 10 Et autem P inter <lb/>
            conitide <hi rend="italic">M</hi> intra conitide P 11 rotae] rorg P 12 ita ut iugiter P <lb/>
            13 <hi rend="italic">post</hi> aquarum <hi rend="italic">add</hi>. habundantia P abundantia <hi rend="italic">Y deest AM et Heges. <lb/>
             p. 218, 21</hi> 14 <hi rend="italic">tetrarcha A</hi> 15 in pamo P 16 in fials <hi rend="italic">M</hi> principius <lb/>
            P terraneos <hi rend="italic">M</hi> 17 in pamo P cepisse <hi rend="italic">A V</hi> 20 nomen <lb/>
            est <hi rend="italic">APV;</hi> est <hi rend="italic">deest M et Heges. p. 218, 32 gennesar A</hi> 21 <hi rend="italic">Inde A <lb/>
            post</hi> circumuagatus <hi rend="italic">perperam add</hi>. loca <hi rend="italic">Tobler</hi> 22 id est A ingresus <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            enim coloris albidi sicut lac et ob hoc in mari mortuo longo <lb/>
            tramite discernitur. Est autem Genesar, id est mare Galilaeae, <lb/>
            magnis siluis circumdatum, in longitudine habens CXL stadia, <lb/>
            in latitudine XL. Aqua dulcis et ad potandum habilis, siquidem <lb/>
            nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit,<lb n="5"/>
            quia arenoso undique litore circumuenitur; sed- et amoenis <lb/>
            circumdatur oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, ab occidente <lb/>
            Tiberiade aquis calidis salubri; genera quoque piscium gustu <lb/>
            et specie quam in alio lacu praestantiora. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XI.  DE NATVRA MARIS MORTVI. </title></ab><p>Mare uero mortuum longitudine stadiis DLXXX usque ad <lb/>
            Zoaros Arabiae, latitudine CL usque ad uicina Sodomorum <lb/>
            protenditur; nam et de puteis quondam salis post Sodomae <lb/>
            et Gomorrae et ciuitatum finitimarum combustionem inundasse <lb/>
            certissimum est. Apparet uero procul de specula montis Oliueti<lb n="15"/>
            cernentibus, quod fluctuum conlisione commotum salsissimum <lb/>
            eicit sal, et hoc sole siccatum accipitur multis utique nationibus <lb/>
            profuturum. Aliter uero in quodam Siculo monte sal <lb/>
            fieri dicitur, ubi lapides de terra euulsi uerum salsissimum <lb/>
            sal et cunctis usibus aptissimum praebeant, quod esse sal<lb n="20"/>
            terrae dicitur. Mortuum autem appellatur mare, quod nihil <lb/>
            recipiat generum uiuentium, neque pisces neque adsuetas aquis

<note type="footnote"> 2 Heges. p. 217, 1 Adamn. p. 269, 4 11 Adamn. p. 267, 16 Eucher. <lb/>
            in IV Reg. c. 25 Heges. p. 253, 29 15 Adamn. p. 269, 19 <lb/>
            16 Adamn. p. 266, 22 21 Heges. p. 252, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 albi <hi rend="italic">PV,</hi> albidi <hi rend="italic">AM et Adamn. p. 266, 19</hi> longo tramite <hi rend="italic">om. PV, <lb/>
            add. AM et Adamn. p. 266, 20</hi> 3 circumdata <hi rend="italic">M</hi> circundatum <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            4 aquae <hi rend="italic">AP</hi> abilis <hi rend="italic">M</hi> 5 crassatum <hi rend="italic">PV, sed cf. Adamn. p</hi>. 269, 8 <lb/>
            <hi rend="italic">Heges. p. 217, 5</hi> 6 harenoso <hi rend="italic">M</hi> et <hi rend="italic">om. PV</hi> 7 circundatur <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> hyppo <hi rend="italic">APV</hi> hoccidente P 8 tyberiade <hi rend="italic">APV</hi> genera] <lb/>
            caenam <hi rend="italic">M</hi> 9 et <hi rend="italic">om. P</hi> speciq P <hi rend="italic">post</hi> presantiora <hi rend="italic">(sic) rasura <lb/>
            4 uel 5 Ktterarum P</hi> 11 ad <hi rend="italic">om. A</hi> 12 goaros <hi rend="italic">M</hi> uicinia <hi rend="italic">APV</hi> <lb/>
            nicina <hi rend="italic">M et Heges. p. 253, 31 uulgo,</hi> uiciniam <hi rend="italic">Cassell</hi>. 13 protendit <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> 15 est] es P 19 fieri dicitur] fit <hi rend="italic">A</hi> 20 prebent A 21 nichil <lb/>
            <hi rend="italic">APV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="317"/>
            aues, tauri camelique fluitent. Denique si Iordanis auctus <lb/>
            imbribus pisces illuc influentes rapuerit, statim moriuntur et <lb/>
            pinguibus aquis supernatant. Lucernam accensam ferunt supernatare <lb/>
            sine ulla conuersione, extincto demergi lumine, et quauis <lb/>
            demersum arte, quod uiuat, difficile haerere in profundo, <lb n="5"/>
            omniaque uiuentia demersa, licet et uehementer inlisa, statim <lb/>
            resilire. 
</p><p>Denique Vespasianum praecepisse natandi ignaros reuinctis <lb/>
            manibus in profundum deici eosque omnes ilico supernatasse. <lb/>
            Aqua ipsa sterilis et amara ceterisque aquis obscurior et quasi <lb n="10"/>
            adustae praeferens similitudinem. Vagari super aquas bituminis <lb/>
            glebas certum est atro liquore, quae scaphis adpropinquantes <lb/>
            colligunt. Haerere sibi bitumen et nequaquam ferro praecidi <lb/>
            fertur, sanguini tantum mulierum menstruo uel urinae cedere, <lb/>
            utilis autem ad compagem nauium uel corporibus hominum <lb n="15"/>
            medendis. Seruat adhuc regio speciem poenae; nascuntur enim <lb/>
            poma pulcherrima, quae edendi cupiditatem spectantibus generent; <lb/>
            si carpas, fatescunt ac resoluuntur in cinerem fumumque <lb/>
            excitant, quasi adhuc ardeant. Sane in diebus aestatis inmodicus <lb/>
             per spatia campi exaestuat uapor, unde et coalescente

<note type="footnote"> 8 Hegea. p. 252, 15 10 Heges. p. 252, 12 et 21 11 Heges. <lb/>
            p. 252, 24 16 Heges. p. 253, 42 19 Heges. p. 249, 39 </note>

<note type="footnote"> 1 fluitent] flaenti <hi rend="italic">PV</hi> fluitant <hi rend="italic">M</hi> iordanea <hi rend="italic">A</hi> 2 rapit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            3 fertur <hi rend="italic">M</hi> 4 dimergi <hi rend="italic">M</hi> et quauis] qua uas <hi rend="italic">A</hi> qua uas <hi rend="italic">M</hi> quia <lb/>
            uas <hi rend="italic">PV</hi> et quauis <hi rend="italic">Heges. p. 252, 14</hi> 5 dimersum <hi rend="italic">M</hi> quod bibat <lb/>
            <hi rend="italic">codd., sed cf. Heges. p. 252, 15</hi> 6 omnia quae <hi rend="italic">M</hi> 7 relisire <hi rend="italic">corr. <lb/>
             2. m. A</hi> 8 nandi <hi rend="italic">M, sed cf. Heges. p. 252, 16</hi> ignaras M gnaros <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            9 omnes om. <hi rend="italic">M, sed cf. Heges. p. 252, 17</hi> ilico <hi rend="italic">sic AMP et Heges. <lb/>
             p. 252, 17</hi> 10 sterelis <hi rend="italic">PV</hi> et ceterisque <hi rend="italic">M</hi> 12 appropinquantes <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> 13 bitur men <hi rend="italic">M</hi> 14 sanguine <hi rend="italic">codd.,</hi> sanguini <hi rend="italic">Heges. <lb/>
            p. 252, 26</hi> tantum] tamen <hi rend="italic">M</hi> uel] et <hi rend="italic">PY</hi> urina <hi rend="italic">coda.,</hi> urinae <lb/>
            <hi rend="italic">Heges</hi>. caedere <hi rend="italic">M</hi> 15 Utilis <hi rend="italic">codd</hi>. autem <hi rend="italic">om. M</hi> compagiem <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 16 medentes <hi rend="italic">M</hi> ipsa regio <hi rend="italic">A</hi> poenae] pomorum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            enim] etiam <hi rend="italic">PV</hi> 17 generant <hi rend="italic">M</hi> 18 sicque ibidem carpas <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            19 quasi adhuc] et quasi <hi rend="italic">A</hi> modicus <hi rend="italic">PV, sed cf. Heges. p. 249, 40</hi> <lb/>
            20 spacia <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="318"/>
            uitio nimiae siccitatis atque humi arido corruptior aer miserandas <lb/>
            incolis conficit aegritudines. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XII.  DE LOCO, IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST. </title></ab><p>In loco ergo, in quo Dominus baptizatus est, crux lignea <lb/>
            stat usque ad collum alta, quae aliquotiens aqua transcendente<lb n="5"/>
            absconditur. A quo loco ripa ulterior, id est orientalis, in iactu <lb/>
            fundae est, citerior uero ripa in supercilio monticuli grande <lb/>
            monasterium gestat beati baptistae Iohannis ecclesia clarum, <lb/>
            de quo per pontem arcubus suffultum solent descendere ad <lb/>
            illam crucem et orare. In extrema fluminis parte quadrata<lb n="10"/>
            ecclesia quattuor lapideis cancris superposita est, coctili creta <lb/>
            desuper tecta, ubi Domini uestimenta, cum baptizaretur, seruata <lb/>
            esse dicuntur. Hanc non homines intrare, sed undae cingere ac <lb/>
            penetrare solent. Ab eo loco, quo de faucibus maris Galilaeae <lb/>
            Iordanis exit, usque ubi mare mortuum intrat, VIII dierum<lb n="15"/>
            iter. 
</p></div></div></body></text></TEI>